Opera omnia medica in quatuor tomos divisa, studio et opera M. Jacobi Thevart, [...] cum praefatione Theodori Tronchin [...] Tomus tertius. Consiliorum medicinalium lib. secundus et tertius

발행: 1762년

분량: 557페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

522쪽

LECTORIBUS BENEVOLIS

GUILL . DE BA ILLO U

AEPE illud usu venit ut quae nobis obvia sunt, O sub sim

sum cadunt, ea nobis in nihilo habeantur : contra ea mirari soleamus ac amplecti quae a nostris se bus sunt remota. Et tamen in iis quae ob oculos aut ponuntur , aut forte incidunt , vis magna poni debet: quod eorum obserυatio ad communem rerum eximiarum effigiem animo imprimendam plurimum si profutura. Relinquamus externa, in domesicis diligentiam nostram acuamus suum hoc opusculum rei medicae jt accommodatum , e communi Foro roes a nobis repetenda. suoties noGi morbi incognitique in dies surgunt ac nascuntur, qui a plerisque negliguntur Sed id male , magnoque aegrotan tium incommodo. uod eo ab illis praetermittitur , aut quod omnium momborum ut es nomen idem, ita rationem , es ideam , O indolem eam dem esse falso crediderunt et aut quod norant quorsum rerum singularum observatio pertineat , O quantum ad umenti si actatura : aut, quum s bipersuadeant inde nonnihil es ad laudem , es ad cognoscendum opis conti gere possee ; hoc tamen flocci faciunt, es turpi otio languere malunt. suorum ut AFra levetur opinio , ignorantia adjuvetur es ignavus in re nimctuosa animus simuletur anilo minimo calcati, uno id verbo res potes explicari. Nemo ignorat ex Agulorum in quoque corpore cog nitione uni ersam ac generalem rerum in arte medica comprehensonem suxisse : in qua communium theorematon omnis ratio vertitur, O tota vis posita jacet. Et quum admirabilis cle cursus ac progresso coeperit inde, minimo ex clo primcipio in tantam copiam es rerum ubertatem sensim increscens et ne mirum fits quae rara sunt O communem aliorum opinionem superunt, se a necesse stproponi es ad communem usum accommoda i. Vt enim fructuosa fuit eorum , quae ut plurimum contigere , cognitio , ita minorem non es habitura apud eruditos homines, qui olio non abrituntur, suctoritatem, eorlim quae rhro eoeniunt operosa obsereatio. Aut s illa in loco aliquo ponitur, cur haee exsulabit uamquam , nis nos iu nolina opera induistriaque excitanda coecutiamus , pluris faciendi m putamus id quod raro venit , quam quod sepe sese jactat in populo , ut nullus sit qui etiam tu quadrimo ejus notitisim non

523쪽

profiteatur. Nam ut rariorum rerum obserυatio eruditorum ferit fensus, ae eis adblauditur : ita in tritis vulgaribusque rebui imperitae multitudinis disso lata indus, ta versari solet. Uui in theatris laudem quaerunt aliquam, dum mores hominum sero fimulatoque sermone , aut persequuntur, aut informant, non quod omnibus notum proponunt, sed reconditum aliquid es inauditum Dul go exponunt, ut ex adumbrata fimulataque fabulae serie aliquid expressum is rumque eliciatur: Eodem modo in arte medica , cujus non ubique non adest usis ; sepe ea quae praeclara minusique sub sensum cadunt, notari debent , ut in dis quae ebentura sunt aliquid fit quod meminerimus, ac ne subira res ad miremur , ac si nil tale umquam contigi t. suod multis qui popularem gritiam Cenantur ex usu fuit, qui ut suam ignorantiam occultent, aut rei occultae es a communi sensu remotae nonnullam explicationem venditent, tum de mum gloriantur quum quid novum evenisse Tu o persuadent. Nam s ex an, mo res processerit, nec Vinionem rei eventus fefellerit, pubZicandae suae in .sriae inde occasionem iussirum, quum tamen potius fortunae talis eventus sit asseribendus; A quid adversum evenerit, ad rei di cultatem numquam an tea a quoquam perceptae coiifugiunt. Ac dum eorum quae raro ebeniunt ceti

niunt tamen, sed hoc sugiunt non advertentes ignari de populo male m rentur, jussam se satis occasionem praetexere putant, s se rei di cultate es imsolentia defenderint. uod ut effugiamus , ex propriis obser ationibus , ct

veterum Neotericorumque scriptis nonnulla morborum raro in vulgus saevierutium maestri fricamex (b elicere voluimus, ut haec animis nostris retenta impressaque proficiant. Nam es ita admirationis in morbis ( quae admiratio a tem obscuratu occaso omnis tolletur, O similibus exemplis eruditi, quod erit muneris, prosequemur, quum exemplorum prolatio Amma cum desectation auctoritatem es Mem orationi asserre solean Halete.( b ParadigmatR.

524쪽

GULI EI MI

PARADIGMATA,

E THISTORIAE MORBORUM OB RARITATEM

observatione dignissimae, quarum lectio, non minus rei ipsius gravitate, & admiratione, quam utilitatis ubertate est ad medendum praesentiendum profutura. O MINUS de Montgeron, in multa apud Henricum III.

gratia, inter H. , s. costam vulneratus fuit, & pugio recta quidem adactus erat, & mediastinum penetraverat, deinde paullum inflectendo oppositam paene partem attigerat. Et minima etiam sectione sedes ipsius pugionis indagari potuerat, & fluenti sanguini, deinde suppresso exitus parari, ac si contraria & opposita fuisset apertio. Sed ut siepe summorum virorum , & fiduciam rerum magnarum habentium cadicitas est maxima etiam in rebus minimis, quod ratio, quod tactus, quod eumor quidam eminens principio dictitabat, nimirum fieri debere eo Iocta apertionem, id differtur, negligitur, tandem necis occasionem allaturum.. Ingens fuit haemorrhagia, insignis alicujus ram venae Q. Mu cc; caesi a gumentum : jussus omnino quiescere et nulla tussis paene toto morbi tem-Pore , difficultas spirandi exigua, poterat in utrumque latus dormire. Quidam ex Medicis volebat experiri, num alacer esset in se erigendo, jube-

525쪽

sia PAR ADIGMAT A.

hat ut sese aeger pauli usa erigeret; maxime ut aetegeretur, num aliquiae in capacitate esset, qacta motu ipso deprehenderetur : sed, ut inter pares instidia facile se jactat, aliis id non placuit ; maxime vero quod ejus opibnionis auctores primi non essent , de tamea id ad . exploransum maxime fuerat' opportunam ; past quartum diem initum conssiliam quoniam vul- nurum ad cicatricem tendebat super iis quae ad: Uulnus attinet , num tuto sineretur claudi, an vero dilatandum foret, an omnino claudendum , divisae fuerunt sententiae. Alii omnino debere claudi censuerunt quod 'multum sanguinis de spiritus effluxisset, quod nil alienum Videretur in capacitate conbtentum , quod Galeni de Guidonis consilio vulaera thoracis primo quoquel tempore essent ad cicatricem ducenda . , ali , qui fistulae metum esse,

dc sphace L alicujus, aut siderationis in pulmone, qui alioqui alieno aerita eviterno a Cietu, facile affici alterarique posset: nat urse negotium: dandum , viam esse assi os , ad urinas , aut intestina : pleuritides beneficio naturae transsumta egsactabe materia curari. Alii contra nitebantur suspecta esse aegri bona re praeter rationem. allevationem et insigne vas incisum , sic nan esse probabile, ut intra quatriduum clauderetur formidabilem esse cicatricem exteraam , quod quum pars. interna sit membranosa, proptereaque amplius vulnere diducatur quam. carnosa , re tardius coalescat quam ipsa carnosa, metus sit ne, salsa. opinione internae membranae ad cibcatricem perductae , praeter opinionem; vulnus refricetur re refringatur: actum sorse non amplius locus erit pyulco aut evacuationi suppressae sabniel. Dicebant nil referre, si bene habere videretur primis diebus, sedi

expectandos alios dies criticos , re quid serus vesper veheret: in his vulneribus tuta omnia timenda esse et non. metum esse debere fistulae, nisi vul, nus consenuisset: non ita metuendum esse ab LeXterno aere, quod plus: detrimenti esset affuturum: a suppressa sanie , aut pure , quam ab externo ambiente. Atqui dictum est naturae opus committi debere, & alias tutio, res vias confinκisse naturam. contra dictum novercam & brutam esse na turam , & aliquando Veluti constato, pus & saniem ad tempus servare; quod quum . commode racerni non potest , repentina morsr obtingit: sic

fatius esse , quum vulctus hiet & pateat , si . quid alienum sit, illac expurgare, quam aut novas Vias comminisse , aut occlusum obseratumque vulnus denuo aperire s magna enim esset ignorantiae suspicio, &juncta crudelitatis opinio ; immo ela tutissime fieri illo loco , & vulnus patere affir

mabant & locum esse idoneum. sectioni in purulentis. Quis praeerat omnia sic moderari voluit, ut utrique parth adblandiretur : at istae blanditiae

de temperamenta aegrum perdiderunt, desitum. est vulnus cicatricem comtrahere et triumphus ante, Victoriam canebatur. Jam satagentium quorumdam Chirurgorum avaritia sibi loculos amplissimosi acquirebat ad emungendam regiam liberalitatem. , attentiores ad rem erant, non aegri rem , sed suam Regis qui frequenter aderat ( aeger enim erat amicus Caesaris ) benevolentiam aucupari volebant, & in hoc omnis eorUm ratio, anii industria, negotium otiosum versabatur: jam libellos supplices

Vulgo,

526쪽

PARADIGMATA.

vulgo placeis, ad demerendam Regis liberalitatem porrigebant. At Regis nimia diligentia & amor ad praecipitandum aegi Um nimius fuit: omnes enim id unum studebant, ut Regi placerent, ut aliquid agere & dicere viderentur ; sic salus aegri negligebatur , de si quid alias male gestum fuit, hic male gestum est. Itaque Remis spes fallitur, aegri salus deseritur , foro & scenae servitur, avaritiae loculus qUaeritur, mons parturit, nascitur ridiculus mus, & his artihus in opprobrium & artis Medicae , Chirurgiae omnia convertuntur: minus enim bene tractatur quam aliquis de plebe homuncio , aut scrutorum venditor. Porro supprimitur sanies in thorace multa, febris perseverat, alvi profluvium , macies, tandem

de repente dissicultas spirandi, cd) , 5. inde mors, haec contingit circa 33. diem a vulnere. Apertum cadaver, tres aut quatuor librae sanguinis seniosi in capacitate thoracis inventae sunt, corpus ipsilus pulmonis non erat vulneratum , sed tamen per istoris contagionem erat velut tabo infectum, & membrana succingens erat siderata. Mirum qUod toto morbi tempore nulla paene tussis fuit. Si tantula pars humoris pleuritim facientis tussiculas ad seri, cur non tanam saniel pars in thorace & circum mediastinum suppressa nullus dolor lateris, nullum sputum cruentum. Nobilis vir in bello civili perfuga multa tulit incommoda ; in tot tam iis que discriminibus coepit laborare destillatione a capite postico , praeseditim in humeros & cervicem, hinc colli ac cervicis contorsio quaedam. Et quum tempore occursum non fuisset remediis ad id institutis, ita malum increvit, ut facies in posteriora detorqueretur, & non nisi magno con tu in anteriora reflecteretur et at sive bibere, sive edere, sive loqui rueblet, funiculo in eam rem comparato retrahebatur caput aliorsum inclinans. Numquam Lutetianis Medicis quidquam tale vivere contigerat: ac laborandum fuit in specie morbi inquirenda, & remediis accommodatis. Videbatur nonnullis unius partis esse resolutio , quae alteri convulsionem attulisset, quod non erat credibile, nam in eodem statu pars perpetuo permansisset. At reducta facies in suum locum nisi magno conatu &magno cum dolore sisteretur , convulsivo quodam modo statim revelleb, tur in postica, magna omnium qui aderant admiratione. Convulsio erat revera, & omnes musculi erant affecti & viscoso frigidoque humore imis

buti , qui discussus usu rerum calidarum affectum sustulit. Mirum & inauditum quod contigit D. Colino Scabino Caletensi synocho febre putrida laboranti ; illi multoties educitur sanguis , febrilis imcendii restinguendi gratia; una hora , aut altera post celebratam phlebotomiam , sanguis vasculis exceptus vermiculis plenus conspicitur, ut in putri, verminoso caseo observari solet: nihilominus convaluit. Causam tantae putredinis referebant Medici ad gravem malignamque exhalationem in aera sublatam ex vacuata cloaca civitatis inquinamenta, & purgamenta Lxcipiente, quae ambientem permixtione labefactaverat, , exitiali Iabo

conspurcaVerat.

Cuidam O mulieri quinquagenariae obortus in ventre tumor, hydropis

527쪽

opinionem saciebat. Ante morbo gravi afflicta fuerat, vi a ars malis grave symptoma non arcuit. Has tumentis aqualiculi molestias menses ali quot tulit , donec ita hydropem confirmentur. Foeditas coloris, carnis ac molis. collapsus , marcor & eminens abdominis tumor asciten significa hant Afflicta annos aliquot morbo ac symptomate victa excessit. Ape, rum cadasser, aqua intercus copiose erupit , lien ac jecur vitium secetat intestina velut tabo insecta conspiciuntur. Nec alia occultior diuturnae clamitatis mortis occassio quaesita est, donec in latrocinantis & penitus scrutantis Chirurgi conspectum se mesenterium dedit et occurrit aliquid insolens cujus novitas non tam admirationem peperit, quam admiratio eo

pectationem stuperavit; omnibus stupor fuit; inventum est mesenterium ab intestinis separatum Sc absolutum ; pondere, qualitate, abscessuum lin-ssilentium , tamquam latentium scaturiginum ubertate, supra quam credi potest: fuit prodigiosum et dena pondo pependit; densum , corpulentum, succulentum plus justo: longius, , latius altius quam natura ferret. Sed abscessuum perennitas majori admirationi fuit: nam & melicerides, &steatomata pullularant : tumores ex iis quidam adeo increverant Sc satiati fuerant, ut exigua punctione ingens humoris mellei. copia sessu quodam exundaret: multiplices. tumores & lacunas humoris varietate , aut prudens , aut inconsulta natura quasi cellulis distinxerat: alias coacta ac cones globata materies atheroma potius exprimebaei, alias ob solutum, sed albquantulum viscosum quem continebat humorem in meliceridon semiliam tumor erat potius natus cooptari: Choerades non apparebant, sed hic humor in naturam strumosam forte degeneraturus eraei et sic omnia mon, rosa. Digladiabantur etiam anatomes gnari , & ancipites erant, an esset

mesenterium id quod apparebat , an quiJ aliud, Stupore quodam, nutu , renutu, haesitatione potius rem definiebant ac dijudicabant ( aut se fingehant dijudicare quam gravi aliqua ratione et ex mutuo ore alii mutuo pu dibundi ac dubitabundi pendebant. Ita hercle haec pars tamquam deformata & in. aliam naturam ( e ) naturam propriam ac sermam

s. Nobilis phreniticus, per novem dies decubuerat. : Nulla arte conciliatur

somnus: circa nonam noctem omnia exacerbata et exsiliebat, & Medico assidenti manum afferre Volebat: a. ministris in ectum conjectus est, fines

git se dormire et inopinato e lecto surgit , & e sublimi fenestra, in Medicum quid in area stabat incidit praeceps.: Miraculo sanitati restituitur. Pu , tant casu discussam materiam; copiosae urinae fluxerunt; simile quid apud Hippocratem lib. s. Didemiorum et cuidam cruram. rigor erat , ct diu turnus et

sorte insapidem cecidit, laesum caput est, vertigo oborta es , desiit malum

Muliet paupercula se utero gestare opinabatur, venter intumuerat valde et exacti sunt pessecti fetus menses ; nil producitur,. tumor perseVerat. Alibeam hydropicam existimant , alii molam gestare autumant et Posteriorum opinionem eventus meliorem detexit nam quum annos seXdecim has tu

528쪽

PARADIGMATA. 323

moris molestias tulisset, emaciam interiit. Aperto cadavere apparuit Ute rus undequaque distentus: magnam cucurbitam & profunditate densitateque, & amplitudine referebat: adeo induruerat ut apprimi digiti non possent: crassities digitorumvquinque paene erat, pendebat pondere libra novem cum dimidio. In capacitate interna , massa quaedam carnea concreverat, quae pertinaciter in terno corpori uterorum adlia erat, immo in ejus naturam paene coaluerat: Molam esse putabant , quae flexu temporis diuturnioris, ita uteris ipsis magno adhaesu & pertinaci conjuncta , in similem naturam una sui parte colverat. In collo uteri abscessus erat steatomatis naturam, referens ; cornua manifesto apparebant; testiculus tam tum unus erat. Miraculo multis dissecta haec pars exhibita est ad spe tan

dum. i

Joannes Hualdus , annos natus viginti &. duo , de dolore capitis queritur , humiditate cerebri effusa in opticos nervos occaecatur. Adversus issomni praesidiorum genere oppugnatur , nil proficitur , immo & empiricorum praesidia advocantur. Audio tandem visum aliquatenus recuperasse ;dolores perseverant capitis intolerabiles , omnium remediorum vim malum superavit. Prae mali diuturnitate & vehementia interiit. . Aperto cadadere abseessus reperti iunt in processibus quibus virps , mmia. certa a natura tribuuntur) mammiliaribus; alios abscessus meliseexides vocare possis, quamquam ad scirrhum proxime accedant. Os frontis erosum erat &perforatum vi humoris acrimoniaque; foramen erat . instar qUadrantis qui tres denariolos pendet: circum foramen obsita erat caries mUlta qUar tempora exedisset: ossa autem ethmoi ea parte interna magis cariem contra-Xerant, & paullo antequam intersitat nec videbat, nec odorabatur. Con Tamen 'vulsus interiit: Uno ante quam interiisset anno pedes incurvosi retractosque st habebat; adhibitis particularibus frictionibus ex hydrargyro , ista contra- Aio sublata est Sed antequam fatis concedit prae conV Isione & manus: alia vis ata pedes incurvantur , ta sic miserrime suum diem obit. PUtabant Vene- quam a vendifico poculo imbutum, sed male. Sect tanta iundi calamitas non aliunde re aut vendi orta erat peritiorum cstnsilio & opinione , quam a latente luis venereae Ser m oriri: videneno. Atque revera signa aliquot paruerant: sed: in primariis astis liberis, se iis . si quid peccatum sit, omnia solent leviora aestimari. Contendebant quidam dis in si '

eum ad tuis venereae curationem: adigi debere , Undelibet hoc maliam na- cat caritatum foret: sed metu pecuniae am tendae ex venditione magistratus in quo capitis. erat constitutus, aut ne ea de re eliminaret quiddam curatione superse

sum est. Nec dubium est quin spes aliqua curationis ' superesset, si plus

valuisset virorum bonorum sinistrum adversum e rerum eXitum metiae lium auctoritas certa ratione roborata, quam aut amittendae pecuniae m tus , aut fucata nonnullorum opinio malo adblandiri solitorum. Claudius Prior quum sumtuum metu Medicos consulerem neglexisset, . intolerabili siti cruciabatur: hanc: mero sol vere nitebatur: adaugebat magis. Viscera habebat calidissima ; intemperantissime vixerat ; & male affectos pulmones maleque assectum jecur elephantica facies demonstrabat, Malo vires quaerentes raptis surium humoribus D, aliuo . adstricta

2 ne suffocatur: Stertit, lingua densatur, apoplecticus quodammodo fit

529쪽

s1 6 PARADIGMATA.

In ore densitas ista linguae remanet , circum venas ranales batrachion nascitur, in gargareone quoddam c(f) ac si angina esset ubiri ei, et Ruc (g , loquendi magna dissicultas, omnia ex arte fiunt: tamen quum non febriret multum, inopinato septimo diecinatura irritata moliri vult aliquid et nescio quae materies in pulmone conclusa movetur, ac si abscessiis aliquis esset: Iactatur, resurgit sepe, sterior, mors. Illa sitis ingens a pulmone calefacto ob pittatam putrem nata erat: erat vel erysipelas i. de morbis. in pulmone improprie dictum fib Hippocrate : denique hoc fuit peripneu monicon. Simile passus est pice memoriae Doctor Thersophus Galterus: quum enim inexstinguibi em unius mensis sitim sustinuisset, oborto leni dolore lateris, intra quatriduum interiit. Mirum quod observatum in aperto cadavere cujusdam virginis : ea quum per menses aliquot Iaboravisset, & jam de hydrope metus esset,

vi morbi interiit. Internum corpus obsitum erat exiguis admodum abscessibus, quorum infinitus erat numerus: sebum contentum in iis vide batur e speciem internarum taceradon pUtabant.1Q. Nobilis mulier frequenter animo deficiebatur , omnibus remediis magnam dc malignam vim morbi oppugnantibus consulebatur. Aperto ca davere in sinistro cordis ventriculo repertus est: exiguus quidam grumus sanguinis, qui ibi concreaverat, hinc repentinae mortis occasio. i. In oblidione Rupellae cuidam nobili globulo sciopetario transfoditur pectus a costis mammae sinistrae subjectis ad infimas nothas costas lateris dextri, praesertim qua parte sita est cartilago Xiphoides: hoc tamen vulnus curabile fuit: at anno post obortus dolor est intolerabilis colico simillimus qui nulli cessit remedio. . Eo exstincto apertum cadaver. In ventum est diaphragma parte sua carnissa 'perforatum superiore ictu et atque foramen illud aliqua ex parte obductum erat caruncula quae circum accreverat : tamen per reliquam rimulam colon intestiiram sensim subiverat thoracis regionem, deinde per attractionem quamdam majore sui parte ingressum fuit: idemque contigit quod tenui Vulpeculae apud Horatium, qtium enim intumuit egredi non potuit. Derii e et fit enterocele iii scroto, ita enterocele facta est in pulmonis capacitate. ra. Alteri a simili fere in diaphragmate vulnere, ventriculus subivit pulmonis capacitatem sensim , intra breve tempus interiit. XJ. Mercatori dolor summus ad spinam dorsi, annum integrum laborabat. Quod aliquando lue venerea infectus esset, id attribuebant veteri morbo.Ter aut quater litus est: nihil malum quievit et tandem sursum deorsum

ingens sanguinis copia excreta est. Aperto cadavere aneurysima compertum est in divisione magnae arteriae ad ilia, qua parte spinae incumberet. 1a. Joanni Formaget dolor ad utrumque hypochondrium ac praesertim ad sinistrum: solo manus appulsu dolebat ; manifessus erat pulsus in liene: nos aneurisina effe suspicabamur. Eodem die quo secta vena exsolutus

530쪽

est diffuso affatim sanguine. Putruerat lien, & grumosi sanguinis sinistro

in hypochondrio magna copia reperta est. Cuidam omnes arteriae micabant manifesto : Mirum id suit. Insiituta diaeta curatus est. Mulier praepinguis macrescere volebat. Creta & aceto saepe muliercularum & empiricorum consilio usabest. Hinc pylori constrictio insecuta

est tantae, ut inde mors EVEHerit.ii lCuidam lien sua mole jecur superabat. Crediderunt Medicr illud jecura tanto liene in coctionis munere pessiciendo adjuvari. Cuidam unus tantum reri erat, sed mira magnitudinis mole alterius desectum compensabat. Cuidam dolor capitis implacabilis circum saturam coronariam. Irrita medicamenta. Qua parte dolor designabatur, eadem secta scalpello sectio: non prosuit. Aperto capite repertus est vermius inter calvariam & piam matrem situs. ibi terebrata calvaria fuisset, spes vitae aliqua fuisset. Filius familias cladem gallicam patiebatur: dum idi clam esse vult, imperito barbitonsori rem credit et hic rem parvisa ciens nil interesse putat quo modo morbus curetur a nam aeger toto die stad prima munia redichat, deinde sero bene coenatus duabus horis post illinebatur hydrargyro :noκ ita transigebatur: mane circiter decimamc patris mensae accumbebat et de ita morbo defuncturum se putabat. Sed de repente centum paene locis tubercula apparuerunt atheromatis silmillima , dc parvarum lupiarum mstar et Elephantiasis metuebaturia Remela ad elephantiasinsusurpantur et media curationis via obiit. Juveni cuidam magna in ventriculo cruditas erati; febris: quotidiana suo cessit initio paroxysinorum syncope: deinde epilepticae convulsiones. Quid hoc rei. Magdalenae ad aedes divi Marci habitantii pes palpitare vehementer ex pollice dextro coepit: haec palpitatio hinc recta ascendebat per crus, s mur & lumbos , donec ad caput perveniret . quo contacto desipiebat, postea statim convellebatur spuma ad os facta. Mulier quaedam strangulatui matricis erat obnoxia : tape in comitiales convulsiones incidebat ac syncopas. Hoc malum quum saepius tulisset , nec ulla remedio liheraretur, excreto tandem e vulva nigro quodam humore Se crasso, miraculo evasit.

Philosophus, quidam intolerabili capitis dolore tenebatur ; pars dolens in syncipue magnitudine digitum non superabat. Aperto cap te crassior membrana ea parte in qua dolor excitabatur calvariae adhaerebat pauculo humore putri interjecto. Annotavit quoque: auctor idem quosdam combtiales factos suisse quod pars unguenti ex hydrargyro in aurem incidisset. An hoc verisiimile est 3Cuidam semiliaris erat prolapsio intestini in inguen ; forte illi bubo venereus oboritur, suppuratur. Aperitur scalpello pars. Ita dum cicatrix obducitur, ita firma sit pars ut via praeclusa sit descensuro intestino. Coquus quidam dissicultate meiendi tenebatur , aliquando suppressio erat urinae et calculum in vesica , aut aliffuid simile suspicabantur: per

Ferael. c. I.

Iro Hierondimus Sabucimus.

idem a se idem

idem

SEARCH

MENU NAVIGATION