Opera omnia medica in quatuor tomos divisa, studio et opera M. Jacobi Thevart, [...] cum praefatione Theodori Tronchin [...] Tomus tertius. Consiliorum medicinalium lib. secundus et tertius

발행: 1762년

분량: 557페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

541쪽

materiam Otide expirasset,

PARADIGMATA.

animam agere. Purgatus deinde est et convaluit, ita tamen ut pars ea do lore non careret. Qua stio. Unde sanguis cur non interiit secundum di etiam Hippocratis. Vermes aliquando pruritu quodam emergunt, praesertim ascarides, hinc in semora natesque quoquoversum irruUnt. Quidam annos IO. natus epilepticus erat, nil tale passus erat antequam natus esset annos decem: at nono aetatis anno inciderat in cranium qua de currit sutura o sepe (o), efactum est cranium : effectum ut quod intropulsum erat relevaretur : os illud quod effractum erat vitium attigerat, ideo incremento Sc nutritione prohibebatur et sic reliquum cranium cresce bat, & qua parte laesum fuerat non nutriebatur: secundum illam partem tamen cerebrum crescebat: sic per oppressionem cerebri , quo praesertim tempore turgebat, vertigines re epillapsia. Legatus quodam torquebatur, nec nou tumore a deXtro hypochondrio per ima ventriculi in sirisistrum exporrecto et Sexennio toto studetur tamquam remolliendo scirrho et tandem injecto acriore e mate durum quippiam ac medio ductu pertusum pedis longitudine detractu in est: portio intestini credebatur , sed falso. Alteri gravior affectus alvum cohibuit ; ventre supra modum intumescente , discessit e vivis : Inventum est colon intestinum adeo in rctum pituita concreta, ut solidum plane putaretur: de ideo nil tacis in alvum prolabebatur Multos quum iter facerent epilepsia prehendit , violento aere ducto aut per nares, aut aures: Si earum partium meatus obstruerentur, talis mali occasio praecipiebatur. Ingeniosi & quibus ingenti acuties est ob cerebri substantiam subtilem ac delicatam in epilepsiam propendent: unde Carolus V. Imperator M humetius & Caesar iis affectibus obnoxii fuerunt. Et quibus ingenii vis acutior delicatiorque, ii si quid contentius agant, praesertim in coitione hominum, de frequentia, ut si quid edisserere velint , paroxysimo epi-leptico capiuntur, unde quidam putarunt non eo epilepsiam comitialem morbum dici, non . quod dimitterentur comitia si quis in iis epilepsia

prehenderetur: sed quum alias tum maxime paroxysmum epilepticum hominem adoriri: qu*m in hominum corona cum contentione aliqua animi agere instituunt. Unde & aliis memoria quoque excidit id quod a longo tempore ei erat demandatum. Nobilis quidam quartana laborabat: eum taedebat remediorum solennium et vulgarium opem poposcit: praestigiis ac amuletis febris visa est quiescere: suppressa est materia, ab ea successit crudelis dysenteria ; interiit. Hinc nosci oportet satius esse cum causa aegrotare, quam sine causa levari. Virgo rigente hieme niveis globulis cum aequalibus suis ludebat: secuta partium extimarum refrigeratio , febris acuta : summus in intimis aestus, interiit. Inventus paene recoctus uterus, de hepar Vermiculatum

haec

542쪽

PARADIGMATA. 33'

haec quum macilenta esset non dubium sit in tam gravem assectum hieme ita sieviente inciderit. Nobilis solebat epilepsa prehendit: remediis nil prosectum est: suri ID. sus factus est; desiit postea esse epilepticcs. Ergo verum quod in Aphorismis scripsit Hippocrates: A furore krreci; (p super enteus bonum, hujus bonae solutionis maxime meminit Has pocrates lib.2. epiae sect.s. Cuidam tam vehemens cordis palpitatio contigit, ut vicinas costas fre- I o. gerit: de eas quae supra sinistram mammam fiunt de sede propria depulerit ; saepe arteriam dilataverit : Item in aneurysma pugni magnitudine dilatatur arteria, & visu & tactu percipitur pulsatio. D. Magnus ait secum Fernelio observasse effractas , vi palpitationis, costas, sed ait illas costas longe ante abscessu tentatas fuisset: alioqui incredibilis esset historia. Alteri tanta palpitatio contigit ut vehementer desiliret manus pectori applicita. Quidam quum in comitatu Praesulis caligas non exuisset; tandem quum i3

exuere Voluit partium pilos evellit citra praeeuntem morbum ullum: quod si' β' 'brum eo accessisse credibile est, quoniam diuturnitate suppressionis fuliginosi eo idem is crementi putredo concepta fuerit, hinc pilorum defluvium. Mulier quartana laborabat ; immunis ab ea fuit quindecim dies , aut I a. plus eo. Consilio Medicorum jus foliculorum sennae sumsit: statim repetit febris, deinde cessat: Iterato sumsiit medicamentum , rursum febris. Hoc arguit febre cum quartana mitius agendum. Dicam quod nos observasse contigit anno Domini Is 8a. Magna fuit febrium quartanarum seges Sc verarum, quod per se & primo conting rent : omnibus initio adhibita remedia: non tamen quiescunt. Hoc assi mo verum, quibuscumque s pius exhibita sunt medicamenta & pugnatum remediis valentibus, iis omnibus producta fuit febris et qui vero praesidia neglexerunt principio exacto, ii intra breve tempus incolumes exstiterunt. Quod ab omnibus diligenter observandum est, de hoc primus Galenus

cum aliquot veteribus annotavit et ut male de aegris quartana laborantibus mereantur qui id student, ut medicamentorum frequenti usu humorem adeo contumacem oppugnent , expellant.

Comitis de Mauleurier uxor quum uterum gereret casu est hesa ad re- IJ J.gionem lumborum , ferunt non attigisse partus tempus degitiinum. Peperit. Omnia satis ex voto: Pleuritis: Secatur vena sepius, lochia supprimuntur. Abishimeto: (q). Mors. Aperto cadavere ligamenta uteri rupta reperiuntur. Mirum hoc. Et forte ruptura haec purgationis non legitime factae causa fuit. An non oborta pleuritide in muliere nuper enixa audacius mittendus sanguis Uxor Domini Bonian mercatoris non alia r

tione interiisse videtur, quam quia Lepius sanguis missius fluentibus lochiis. Haec enim statim suppressa sunt.

543쪽

Hippocr. 2Prorrh.

s o PARADIGMATA.

tantum menstrua passa fuerat. An menstrualem esse necesse est mulieremiat concipiat utero ZMirum quod observatum in sene iracundo; in cysti set non inventum sed in ejus loco lapis: quod Sc Langius accidere iis ait , qui diuturno

hero laborarunt. Dominus Magnus ait, in vulgari quartanarum febrium fetura observasse se plerosque toto autumno & hieme quartanarios decibuisse, ac tandem interiisse: in quorum mortuorum cysti lapis loco sellis concreverat. His quartanis jecur auctor fuit. Nobilis Domina du B eZ, quum quartana laboraret modo duplice, modo siimplice , modo typum tertianae retinente, quum item & vinum bio heret , & ingens intus incendium perciperet, tamen perpetuo illi aquear

urinae fluxerunt: quod mirum et silvetante accessionem , tempore acces silonis , Sc post accessionem. Et eκiguum fuit admodum caloris argumen tum in urinis.

Virgo foedos colores patiebatur: diu id mali perseverabat: nullis cessit

remediis; juncta viro aegrescit; forte curru citato vehementerque succutiente devehebatur, dolores cordis , nauseae, agitationes, morituram credebant et omnis generis humores abunde evomuntur et alvus humescit. Momento paene primum faciei nitorem recuperavit. Nobili cuidam urinae diu supprimuntur et comatosus sit, convellitur rusu variorum remediorum urina fluit: Moritur tamen. Quia suppressio excrementorum resolutionem cerebri affert : & qualitatem partibus inmprimit explicatione vix perceptibilem. Joannes le Fugelier, in Senatu Procuratorium munus exercens, tabida matre natus , eo modo, eoque morbo , & tempore eodem interit quo ejus mater et in pulmonibus nil commemorabile reperitur quod mortem attulerit. Mirum quod ante mortem ei contigit, decem antequam e Vbvis excederet diebus, tumidum corpus fuit: tumor fugaX erat, repete- . bat eg intervallis. Unde hoci leucae videbantur esse. Tale quid in morbis funestis contingere solere agnovit Hippocrates, leucae autem O

riuntur ( supple in morituris in morbis funestissimis, cujusmodi est phthisis.

Mulier numquam articularem morbum passa, sanis parentibus orta, sub dio in multam noctem sermonem producit: Ab influxu lunae crudore quodam cerebrum percellitur: dolores capitis ingentes, hinc omnis generis arthritis eam adoritur.

Puellae febris continua et elatum abdomen in tumorem. Mirum quom modo tam subito hic tumor natus: prae dolore interiit. Acu abdomen mortuae apertum: magno edito sono venter totus subsedit. Mulier macilenta erat & melancholia hypochondriaca laborare Videbam tur. Quum aqua potui dabatur, nullum dolorem sentiebat: quum Vbau. Dum aquae dilutum hauriebat, dolore vehementi eoque ad sinistrum hypochondrium tenebatur. Quid hoc rei An quod vinum subibat lienemta subigebat succum melancholicum in eo contentum, ut acetum tacitHippocratis sententia Mulieri acerbissimi dolores capitis & aurium : sine intermissione ades mittebat

544쪽

PARADIGMATA. 3 i

mittebat fumum cephalicorum per infundibulum: allevabatur; deteriores fiunt dolores. Mors. Aperto capite aquae copia magna reperitur. Causam Medici retulerunt ad vapores ita frequenter susceptos et nec abs re. Cautos esse oportet in excitandis in aurem Vaporibus. Polemarchus a Medico suo venefico poculo inficitur : inexpugnabilis aeq;. erat dormiendi appetitus. Sexto post die mors; de ventriculo querebatur. In eo quibusdam maculis ventriculus erat aspersus. Medici quibus aperiundi cadaveris cura erat, satis hoc argumenti afferre putabant. Oculatior alius jussit ventriculum ab aliis partibus desecari: praetendit apertum omnium oculis: perforatus minimis foraminibus miraculo quodam apparuit. Et haec pertusto mortis causa fuerat. Vidi aurigam ad ripam Sequanae pulmonicum , qui adeo Vivens spi- Iss. ransque de se halitum emitteret, ut totum fere coenaculum inficeretur,ta vix quisquam erat ferendo. Mulieri numquam menses fluxerunt: vixit tamen incolumis. Vidi na- 1 f. tam annos SO. quae semel tantum menstruum passa sit, nec tamen fecUn- Fer. c. I S.I.6da esse desierit, Hippocrates lib. s. Die notat de quadam cui quum annos quatuor suppressi menses essent, concepit & peperit vitalem. ' i 3' In Perinaeo quidam percutitur: urina supprimitur , oborta inflamma- Gal. c. I. I. I. tione; vesicam tamen plenam esse circumscriptio designabat. Asfunditur de loc. minaqua tepens: tensio remittitur: Urinam facit. Quidam colico dolore divexatus ab omnibus calidis & acribus ossem ae m. debatur , item & calorificis irritabatur: alimentis benignis juvabatur, do- Ga . e. q. l. t. lorem acrem percipere se aeger narrabat. Dato medicamento eX aloe com de loc. assere valuit. Sic decipi non oportet in colicis doloribus. Alius quum dolorem excitari putaret ab acribus humoribus sumsit me- 1s8. dicamentum acre et ab hoc medicamento laesum intestinum et quovis etiam ibid. benigno cibo offendebatur. Conjecit Galenum intestinum venisse ad Hilerti, is obtulia , dc ideo facile jecoris recrementa recipere , ta corrumpere: adstringentibus cibis allevatus. Quidam in collo laesus hieme: recurrentes nervos laesio non attigerat: ID. tamen dum curatur perfrigerantur illi nervi: vox perit. Usu calidorum C. f. l. i. de

recuperatur. locu assecl.

Chirurgus sirumas puero curaturus dum vas secat , membranam digito Iso. evellens, imprudens nervum recurrentem distrahit: curat choeradas et minium puerum reddit. Homo macilentus lapidem in rene querebatur: oxyporis calidisque me- III. dicamentis lapidi deturbando Medici studebant. Aliquo post tempore di- p. r. I.6. d gitos manus ut caVUm sonantes , nil paene sentire & vix moveri posse sni e trumen aegre ferebat: Paralysin esse medici putabant: sed a sola siccitate ob diae tam ekaetam nata id mali contigerat. Macilentos lapidosos curare quum consilium est , cautionem adhibere oportet. Dolorem capitis intulit scorpius in cerebro natus post basilicae herbae I M. frequentem odoratum: item dc a vermibus in cerebro natis idem continia mil. 1. c. de g*xe posse asserit ex Indorum Medicorum sententia Avicennas. dolore copitii Cuidam trium digitorum sensus ademtus fuerat: integer autem motUs IIJ.

545쪽

Gal. cap. s. l.

Holl. lib. de materia Chir.

p. l. 2.

de lac. asseere

Savonari l. de vermib. c. q. idem Mesu. c. a. de etara aemgritud. inn

s a PARADIGMATA.

erat. Medici frustra manui remedia applicabant, quum in ea parte nee perfrigeratio fuisset, nec inflammatio, nec ictus. Forte quum veheretur curru, in spinam incidit qua parte decurrit nervus sensum digitis im pertiens. Itaque saepe risionis argumentum in ea parte paret quae isse

Non est.

In eodem capite multae exstant historia eorum quibus hujus, aut illius digiti, aut manus sensus ademtus erat illiso motu . Puero quum in fluvio pisces)Venaretur prae aquae frigore invita fisccum contigit eXcretio resoluto mUsculo ant. Aliis invita, aut urinae, aut tacum similiter affuit excretio, aut suppressio propter ictum, aut tasio nem nervorum dorsi lumborumque. Galenus eo loci, ictum & refrigea rationem rerum earum causas statuit: at in hoc distinguuntur, quod ictus maxima eX parte ad plures uno musculos attinet: sed frigus unum seremusculum attingit. Quidam maligna vi luis venereae conflictatus, quum remedia deessent, simo stabulario, urinis jumentorum & equorum commixto putrique corpus recondidit: tota materia Venenata eXhalavit. Curatus est. Galeno ipsi obortus est tantus dolor ut sibi perforari partem terebra putaret: ac praesertim qua parte Ureteres a renibus ad vesicam protenduntur : in calculi opinionem eo loco fixi ventum est. At eκcretio dea claravit vitream pituitam hoc doloris taedium attulisse, quae omnium frigidissima est. Idem illustri viro Domino de Fon-le- n contigisse novimus, frustraque ei tamquam calculoso manum auxiliarem adhibebamus: nam post infinita prope remedia pex penem frigidissima pituita dolorem inferente excreta convaluit: quamquam & forte colica nephriticaque simul ad

Erat

Nuper misella mulier nescio quae absurda ob annonae caritatem sumere coacta, conqueritur de gravissimo stomachi dolore , ac si colicam stomachicam dixisses: de fovenda parte ita distenta cogitabamus: tandem rheo exhibito revomuit pituitosa multa cum tribus lumbricis semipedem longis ac ViVis. Observavit Fernelius vermes ita sensim cuniculos egisse, ut viam sibi in crura fecerint. In inedia qui vermibus conflictari soliti erant, iis vermes ventrem & umbilicum perforarunt, ut notat Avicennas, post eum Savonarola lib. de vermibus, atque idem se observasse Ioannes Mefuse asseverat. Non tantum aetate provectiores fluor muliebris divexat, sed & junio res ta septennes puellas: eas praesertim quas foedus color deturpat: quod in puella annorum octo accidisse narrat Fernelius. Et nos multo minorem foedo fluore divexatam vidimus: Mater id eo accidisse suspicabatur

quod puellula ista servae 3ur Maulaik-ν (r patienti concubuisset, & probabile istud. Narrat Fernelius fluorem muliebrem a gonorrhoea virulenta distingui, quod( r Fluorem muliebrem.

546쪽

quod haec fluat mensibus etiamnum erumpentibus: fluor autem muliebris cesset fluentibus mensibus: nos contra in misella muliere utrumque simul fluere observavimus. Et saniosa excretio per fluorem muliebrem adeo foeda erat, ut nullus esset ferendo. Mirum quod contigit Polemarcho Polono. Illi annos multos aures 16I. Erant purulentae , & magno pro eiu excernebatur nonnihil saniosum. Accepto grandi in fronte vulnere, rapto veluti alio cursu in anteriora,

e naribus stillat purulentum ac foetens: hinc narium foetor. Quod mirum magis & Medicis inauditum incognitumque fuit, umbilicus ei intumuit , & stillabat sanies fere assimilis ei quae per nares EXcernebatur. Quaesitum qua id viae Sc ratione fieret, quum vasa umbilici in vinculum

coaluerint.

NOVimusimulieres , aut hemicrania , aut capitis dolore affigi graviter Ita. solitas, dum aut lactant, aut peperere: quum primum autem conceperunt utero aliae nil tale sentiunt: aliae post duos menses tantum laborare desinunt. Quid hoc rei 8 Hippocrates primus hoc a se observatum litte- Hin . I. s ris mandavit. Mulieri, ait, in Phaeris caput circumdolebat: remediis non DTabatur , ne dum caput quidem purgaretur. cuum concepisset, dolores

capitis relinquebant. Annosa mulier menstrua alba patiebatur , malum diu perseveraeverat. Iv.

Quum tam diuturni mali eam taederet, consulto Medico nescio quid sumsit quod fluxum sisteret: nec hoc impune tulit: nam non ita post diabetes Laevissimus eam oppressit, a quo duobus mensibus post emaciata tabefactaque interiit; Mirum quo abierit olida putrisque materia quae fluorem committebat: nam ea per diabetem non fluebat. Erat enim aqua limpida. Militi ab osse ethmoide solebat purulenta materia effuere , non secus I . ac e naribus fluere solet. Illa foeda eluvies suppressa est facile quod re- Dr.c.et. lib. simis esset naribus: duo inde vermes villosi instar digiti geniti sunt qui illum in furorem adegere: ac febre non multum manifesta die vigesimo de medio sustulere. Quidam biliosus & macilentus, deposito senore contendit se intra breve ich, tempus praefinitum sexdecim placentulas corniculatas (Galli vocant deaeshaudes) comesturum: effectum est uti voluit: venter inde intumuit; doluit plurimum. Miraculo quodam post tumorem istum ventris, m

culis, aut exanthematis corpus exaratur qualia in foeda scabie apparent: gravissime aegrotavit, sere inde contabUit. .

Quidam in diuturno comitatu quum multis diebus caligas non exui se set, tandem quum eas deposuit, cum illis illarum partium pilos avulsit: ',3

Ma tuliginosae materiae retentio otiaturna radices alloriam eXederat. in e do nolis

Quemdam equus in praecordiorum regione calcitraVerat: in septo traDS- Λ opeciae averso semper mansit imbecillitas et dum respirationem inchoabat omnes mo, bo Gallic moracis musculos movere cogebatur etiam sanus effectus. Et athleta, 16 -

'Vundus nomine, quum septo transverso imbecillitatem nonnullam percio Ggi, cop, - ' γ' *xi Omnes una respiratione thoracis musculos movebat; his locis patet V o Occultam difficultatis spirandi causam , ex aliqua etiam abdita diphragmatis

547쪽

Comm. in

s s PARADIGMATA.

phragmatis imbecillitate nasci: praesertim Vitium aestimare oportet dum quietem agimus: nam tum sola diaphragmatii motio respirationi sussicit: quod si tunc omnes thoracis partes moventur , aliquid contra naturam subesse suspicandum est. Cuidam in nate oborto suppurato juxta cruris initium, nervi illius cruris per chirurgiam nudati sunt: parte tamen sanata, toti membro diffacultas motus contigit. Conjecit Galenus a priore inflammatione aliquid scirrhosum in parte relictum esse: huic rei providit. Convaluit. Piscator quum solo frigido diu piscans desedisset , in involuntariam secum Sc urinae excretionem incidit, sementorum calidorum usu sanaatus est.

Quidam sub multa fecit iter pluvia ac validis ventis ; pallium madefactum cervici imposuerat: pars pericranii sensu carebat. Medici capiti remedia assidue applicabant: nil proficiebatur. Cervici consultum est: sanatur: nam eκ primis spinae spondylis nervi paria duo ascendunt ad

caput, a quibus pellis caput ambiens sensum mutuatur: sic necessario cervici nervorum origini prospiciendum erat. Quibus ex locis patet consultos nos esse oportet in remediis usurpandis, ne parti temere illa adhibeantur, quum tantum compatiendi lege laborat. Galenus observavit tantam stipe humoris copiam in ambiente cor tunica, ut ipsum cor non moveatur, quod & in hominibus , in simia a se dissecta vidit, quum illa in dies emaciaretur. In gallo gallinaceo scirrhosum observavit, ac si multiplex membranarum implicatio esset. Gladiatores inflammato manifeste corde Vidit pereuntes, non aliter quam si syncope cardiaca prehenderentUr. Quidam quum palpitatione prehenderetur, praesertim Verno tempore, solennem phlebotomiam celebrabat : de multis in simili affectu prosuit sectio vente , ait Galenus. Et ille ela hi fere omnes morte ante sen istutem praeveniuntur, & cum syncope omnes fere pereunt: tamen sine syncope unum , aut alterum periisse', ait Galenus, sed alia mortis specie, id est, apoplectico quodam modo, ut ait Paullus regineta. Faber lignarius a vomitione molesta liberari non potuit. Aperto chdavere semilacer erat Ventriculus & putredine corruptus. Idem fere in Domino de Hode ville est inventum : nam languit fere per gi. dies, nec manifestus erat morbus: animo stipe deficiebat, ut facultatis vitalis vi tus videretur exstingui ; alimentis resurgebat: Mors. Aperto cadavere totum hepar paene putre: Pulmones corrupti. Quibus in aegris eadem

symptomata conspiciuntur , caute medicamenta exhibere oportet et nam pe calamitose statim a sumto medicamento intereunt. At praematura

morte corripiuntUri

Puer annos natus duodecim, sine nephritico dolore , cum dissicultate tamen urinae , per penem excernit lapillos pici Sc aloae simillimos et Mi rum fuit multis. Numquam cruentum excrevit. QuaeritUr CUjUS naturae ea sit concretio. A sanguine esse aiunt. Ergo credibile foret aliquar do mictum crUentum fuisse et tamen quum Galenus explicat quae sint illae carunculae quae in urinis apparent, ait veram carnem non EXcernis

548쪽

PARADIGMATA. 3 3

sed sanguinem in hepate, aut in renibus exustum: qui locus , pro eo

de quo nunc dicimus, audiendus videtur. Quidam annos 3O. natus nephriticos dolores passus erat saepe et puru- . lentum minxerat: cetera alacris interiit. Repertus lapis in Ore vasorum Idem narrat urinariorum: Quod mirum; uterque ren tabuerat: nil erat succi, nil Fernet e. raecarnis et sed in molem maximam creverat ac si inflatam vesicam dixisses: c. patho M tota cavitas renum ita extensorum inanis erat. Sed quod mirum m gas & nusquam visum , carunculae longe repertae sunt tum in arteria

venosa, tum in vena arteriosa, nec non caVa Vena deXtriam. cordis ventriculum attingente. Et tamen numquam ulla dissicultate spirandi labi

rarat.

Heros quidam Lutetiae a febre acutissima decumbit et Deliria perpe- I AtUa: Moriturum delirum praedicebant Medici. Ecce nil tale Medicis agitantibus strophiolum devorat: hinc gravissimae & frequentissimae comvulsiones: Medici tale quid morbo tribuebant, sed male. Forte illud

per os magno cum conatu expulit: cessant convulsiones et Audio con- lere.

In historiis praecedentibus hujus libri observatum quomodo hydrops

modo per insensilem transpiratum miraculo evanuerit: modo per sudores. Nos autem vidimus mulierem quae menses aliquot hydrope detenta fuit: Abdomen elatum erat plurimum et protuberavit umbilicus: rUptus tandem est vi aquae conclusae: excreta magna aquae pars. Item circum lumbos per dies aliquot alia pars aquae per modum copiosi sudoris e creta est. Evasiit tandem ab illo morbo. Immo narrat se plurimum aljutam in tumore aquoso tibiarum poculo e cancris fluvialibus contusis

in vino albo , in quo prius infusi sunt. Tumor ille pedum miraculo discessit. 1 8.

Paullo ante annotatum quemdam puerum excrevisse e Vesica, aUt e renibus lapillos pici aloaeque simillimos. Est re mirandum quod nuper observatum ; ex intervallis grumus sanguinis e nare durissimus, friabilis i men magno cum conatu exibat: qua parte decurrebat latebat e vena, nigrities summa apparebat. Quaerebatur quid rei esset. Tandem dictum malum hoc veluti nasi harmorrhoidem nuncupari posse, qua foeculentos anguine cerebrum repurgaretur et nec malum hoc supprimendum cens bant, quod furoris, aut symptomatis deterioris metus es siet quidam. Cuidam militi nares resimas habenti ex foediore quadam eluvie diutius 18O. cohibita, vermes duo villosi instar digiti illic geniti inventique sunt: qui Fer, T. lib. standem in furorem illum adegerunt , febreque non admodum manifesta ' mpra 'de medio sustulerunt die circiter vigesimo. In oppidulo divi Gratiani quidam colico cruciatu tentari solitus post 181. intempestivos labores consueta symptomata experitur et Rustici neglecta alvi subductione ad calefactoria confugiunt: impense calefaciunt et Alvus plane resistit. Medicamenta assumta , etiam horas novem in praecordiis morata. rejiciebantur sine ullo profectu et Clysteres irriti: Balnea usurpan-xΠx : Ghil prosunt. Quarto post die tympanitis speciem refert abdomen

Mors. Iliacum hoc.

549쪽

182.

CVI. l. s. de sanit. tuenda.

Lib. t. de morb.

s 6 PARADIGMATA.

Galenus notat quibusdam ex diuturno lactis usu , lapides in renibus concrevisse : aliis deates eodem usu excidisse. Quidam agricola centum annos vixerat in usu frequenti lac habens , alias solum , alias cum caci minibus thymi. Alias spe longioris vitae idem sectitare voluit : incredubile quod symptomata inde contigerint. Hinc patet unum & idem non easdem habere in multis vires. Cuidam totum brachium a metastas humoris in eam partem nigricabat: malum disparebat: tunc insaniebat : rursus redibat. Consultum tandem est ut denigrato brachio scarificatio profunda adhiberetur. Convaluit , liberque fuit de ab ista nigritie , ta ab insania. Multis qui insaniverant post melancholicas affectiones caput apertum fuit: Venae capitis inventae sunt turgentes, dilatatae, ac varicosae factae. Idem capiti contigerat quod venis varicossis : immo affectus erat, quem Hippocrates vocat (S venarum, super vomitionem & eructae-

tionem VOCO.

Mulier aegerrime prae dolore varices ferebat: dilatatio summa erat. Audacter e varicibus ipsis detractus est sanguinis larga copia: audacia ista rationem superaevit optime habuit. Mulier novem menses gestare uterum putabatur et nonnulla ex iis ade rant quae impraegnatis mulieribus adesse solent: Instante partus tempore prae dolore ob abdominis tumorem fatis concedit. Veriti parentes ne una exstingueretur fetus , ut ademta matre superesset, recens emortuae cadaver paene spirans secatur. Totum corpus internum , epiploUm, messerarum, hepar, lien, pulmones , cor quoque ipsum & peritonaeum erant obsita vesiculis aqua purissima plenis & limpidissima, nihilque graveolens habebat; Sc quod magis mirandum, unicuique Vesiculae triplex erat tunica , & incolumis , integraque a corpore sive esset superficies, sive interior substantia decidi detrahique poterat. Hippocrates hydatidas oble vavit in corpore ipsius hepatis, sed numquam quid tale in toto corpore deprehensum est. Nobilis vir febre tertiana correptus fuit, quartus paroxysmus adeo Ve hemens fuit, ut translato sursum humore lirariam: (t unius oculi, re exitus foras'contigerit: Et hic oculus deperditus tabuit. . Filiae D. Desbrosses obortus tumor sub lingua, batrachion vulgo diactus, hinc nonnulla deglutiendi & loquendi dissicultas; ovi columbini

magnitudinem adaequabat, , Venulis conspersus erat nigricantibus; metuebant Chirurgi ne ad carcinomatis naturam accederet. Sectionem te, tare recusant; audacior unus adacto scalpello pituitae albugineae uncias duas vel tres educit : brevi convaluit. Dominus du Plestis quum molestiam aliquot accessionum febris tertianae fatis vehementis pertulisset, novum de insolens remedium experiri voluit ; um enim eg aquatione de fluvio equi revertissent, jussit eos aqua puteali perfundi; quum hoc spectaret, ictaque astustio aquae perplaceret, idem voluit sibi fieri, ta ut id servi facerent coegit: educunt, frigida e pum

550쪽

PARADIGMATA. S p

leo , nudo corpori, medio paroxysimo aqua affunditur: nec id diu impune tulit: nam paullo post re u) sit; convulsiones eum adoriuntur:

spuma in os cucurrit: epileptice convellitur et Mors. Mirum fuit unde tam repentinae mortis occasio et licet enim diffari prohibeatur materia tertianam committens, non ita tamen tava edit symptomata. Credibile est istud serum , eumque febrilem habitum qui e materia putrente effertur( licet febris ipsa sit lus d. (x malignum quid habere. Declarant dolores vehementes capitis, aut totius corporis &c. symptomata quae tam cito assidere solent febribus etiam mansuetis, ut mirum non sit, si insolentem experientiam, de imprudentem tam fatalis casus exceperit. Alter febre tertiana laborabat: Medicus qui illi medebatur ut erat ab

sac*οβοι detractionem sanguinis neglexit. Quarto paroxysmo ruptis velut venis, & sanguinis repagulis, & facto impetu quodam in partibus internis , tanta foras sanguinis eruptio est consecuta, ut eo ipso die illi

obeundum fuerit. Uxor D. Bondenter varices magnas habebat in cruribus 8c tibiis: temperamento est melancholico ; adhibito super ea re consilio apertae sunt venae, detracta est sanguinis copia insignis. Ab eo tempore nullum commemorabile secutum est incommodum. Virgo quaedam dum humi cecidisset, & verita esset ne naturalia detexisset , prae pudore desiit esse menstrua: patiebatur autem tunc menstrua: verebatur vero ne quid istius impurae excretionis apparuisset. An tam

facilis suppressionis mensium causa, revocato spiritu alio, qui sanguinem

ad partes conducebat.

Filius Clarissimi illius Budaei qui sui saeculi lumen exstitit, horrendum

symptoma passus est: eo sudante lintea cruentis maculis perspersa inventa suerunt: & eo morbo interiit. Notat Aristoteles quosdam sudore cruento exsudavisse : & Theophrastus ex Monade Medico citat sudorem aliquando emanare cui similitudo insit cum sanguine. Filio D. du Bois post eruptionem variolarum oborti dolores atrocissimi in brachiis & tibiis qui nullis cesserunt remediis et adhibito consilio super ea re emplastrum de ranis applicatur partibus dolentibus; brevi comvaluit et Id quod negngi non debet, ne tam facilis re ad manum parati remedii contemtus calamitatem aegris adferre videatur. Nam si dum urgent dolores isti, si dum pars tumet, ad suppurantia festines, corruptionis metus major erit et si in solis anodynis consistas, opera fortassis lude tur. Et in tempestate quadam pustularum & eruptionum ferinarum ferace oborti sunt tumores & dolores in variolis & morbillis qui pueros misere necabant et itaque ceteris nil proficientibus, in hanc itum sententiam , ut emplastrum de Vigo cum hydrargyro applicaretur , aut litus lenis alis fieret ex Mercurio. Mirum in modum id remedii genus profecit.

SEARCH

MENU NAVIGATION