Oratio funebris in memoriam ... Dn. Friderici secundi, Daniæ et Norwegiæ regis ..., in celeberrima Witebergensium Academia Non. Jun. An. 1588 recitata, ab Isaaco Gronbeccio Dano

발행: 1588년

분량: 88페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

tortu, tot anfractibus ilexuosis intricatu, quam circulum aequabilem haud temere dixeris. Nisi sic appellandum censes cum

dem beatos esse non sinit. Quae omnia per

se quidem durasaspera, homini i supra quam dicii credi potest molestes, roserabiliora viderenturae leniora forent si certam aliquam hominis aetatem, ab in cursiones intuitu mortis liberam: in munem es e constaret. Sed cum neq; infans unius diei, reliquum sibi horari pacium polliceri possit nec juvenis quoq; a mis mortem propulsare neq; vir aetatis consistentis , asturi consiliorum calliditate essugere nec deniq; decrepitus media cina Maromatis eidem accessum prohibere; b redit, ut acerbior vita reddatur. oui dic si Ac τοῖα ut indiagitavit ille cια, vita haec non vita sit, ted calamitas biolentia δε vitale hoc corpus, quod animae est vehiculum , non tam δί μας quam δεσμο- , merito appel

32쪽

QVi in schola Christi fideliter instituti,

ipsiq; per fidem vividam insiti sunt: modestius , ut par est , hanc rerum humanarum vicissitudinem serunt fortiusq; animo intrepido, tam acerrimis tamq; cruentis tot inimicorum telis, quibus a primo exortu exposita est vita mortalium se opponunt seq.hac consistatione erigunt tum quod sciant ex divina provia dentia rerum omnium moderatrice haec proficisci neq; Deum temere permi tere Diabolo , ut sine caussa in genus humanum saeuiat& grassetur sed justum

Dominum in rectum judicium ejus: tum etiam, quod non dubitent, eos qui diligunt Dominum , omnia simul adj

vare in bonum. Deplorant tamen interea veris gemitibus commvnon se tem tantarumq; dissicultatum caussam unice detestanturi exsecrantur praecipit cum pios cruces calamitatibus affigi & inhumanius premi videntesimpioru ni, qui terrestria curant,&quorum Deus venter est, rebus florentibus cin

33쪽

tranquillo constitutis maxime vero,cum sanctissimo: beatissimos viros,qui E clesiam in terris fluctuantem. inridia Diaboli Tyrannorum odio paene Oppressam&conculcatam rexerint,l ceu boni nutritores foverint, evita exced re audiunt: quorum discessum cum ingenti damno, ct irrecuperabili actura Ecclesiae, reipub conjunctum esse,

aut animadvertunt propediem, aut m tum res conjiciunt.

Caeteros quos dixi,parum tangit Ἀngit publici boni amisisto, aut communis mali, tam impendentis quam praesentis timori exspectatio. Dummodo suis deliciis perfrui,iisq; animos inficere dum voluptatibus inanibus 8c obscoenis diffluere dum honorum , quovis vento levi rum iectari aucupia,ventraq; inservire liceat; quanta ruina urbibus Mimperiis, quantaq; clades omnibus statibus ex Heri uini Principum piissimorum obitu ingruat, vel nihil plane considerant vel leviter ieiune admodum perpendunt.

34쪽

Eos tanquam catharmata .rfectam menta hominum in faecem vulgi ab

enim filii auguratricis, semen adulteri, quorum mater fornicata est de quibus una nobiscum queritur Spiritus S apud Prophetam: Iullus perit non est qui ponat super coicio viri misericordes congregantur ad populum suum, nec est qui intelligat quod propter malum Venturum congregatur iustus ille. Exempla tam aflictae sortis, vobis in

notUerunt proximis annis, pcrtim domestica, partim aliena quae si vobis in is Inoria revoco vereor ne vulnus quod accepistis denuo refricem, vos i in pristinuluctum vocem Eorum quamvis anumis nostris, etiamnum moesta nimium obversetur recordati, singulis i in votis sit, silutaria tanti moeroris experiri medicamenta; r novant tamen nobis luctum priorem, veteremq; moesticiam conduplicant & adaugent praesentis diei acta; suo in forentissimo Res no Daniae, suneris dero nil. -

35쪽

ssimi&beatiss. Regis FRID ERICI secundi, Pridie Nonarum Aprilis pie&seqv

is ex las

placide ex hac vita ingenti cum animorum comi lacrumis assiduis, incola totius regiali reuligiose solenniter prosequuntur. Ei beatissimos manes, cum oratione inculta quidem, sed doloris sipietatis plena,d c0rare in animum inducerem vos audi tores clarissimi, ut affectum amoris v stri, erga luctuosissimam gentem, test tum faceretis,lubentes convenistis. Sed quid haec mea oratio, quam instituo, ad tanti principis laudes decantandas momenti afferet' quippe cujus pietas& virtus , omnium verborum sententiarum mensuram excedant universiain quoq; cogitationum mare immensum&profundissimum superent. At num debent qui magna praestare nequeunt,pa

va negligere Θ Certe qui in rebus majori bus uiui essenon possunt ob id in levioribus officiis, ad ipsorum,quos in vita reu

gio e observarunt, memoriam aut conservan-

36쪽

servandam,aut renovandam,collocanta, diligentiam remittere non debent: cum

in omni genere officii, pluris animi v I luntas, qv in suscepti muneris amplitudo magnitudo facienda sit inuinq; ue ait Tullius honestum sit prima sequet

tem in secundis tertiisq; consstere. Me autem in hunc locum deduxit , non confidentia ingenii, non persuasio doctrinae, non temeritas impraemeditati consilii; sed pietas relligiosa erga parentem patria dulcissimae: sed gratitudo erga pri cipem sed dolor ob amissum Regem, non fictus , neq; tolleratu facilis: sed spes

non tam me erigendi, quam animos po- popularium caeterorum i qui nostram Sc patriae a filictissimae vicem dolent consi mandi ratissima. Haec spes quamvis paene occidisse, omnes i nos in tanto squalore misere abjectos deseruisse videatur: redintegrandam tamen,& anxiis nostris mentibus reducendam non dubitorsi pietatem admirabilem, incredibile non selum in amplectenda: verumetiam iri

37쪽

illi propaganda tuenda mardentisiimo cum animi elo defendenda orthodoxae sincerae religionis doctrina, studium demortuiri beati Regis vobis & mihi amte oculosti animum proposuero. Multae quide, fateor,et magnae sunt tanti Rogis virtutes, justitia, sortitudo, prudentia,humanitas, munificentia , omnes regiae privarum singula dis gentissimam, immo Regiam merentur commendati

nem. Sed quia neq; hujus loci eli de

singulis verba faceres: neq; una orati, mnes complecti queat . cum i nihil Regia dignitati maius asserat ornamentum, quam timor Dei datis mihi ipse: vobis facturus sum: si de pietate ejusdem, virtutum prima & praestantissima balbutiens dixero; quo futurum spero ut dolorem qui animos nostros tenet . aut abste gendum, aut saltem mediocri ex parte minuendum molliendumq; nobis persuadeamus.

Ad demonstrandam vobis,& tanquam in accurata tabella oculis subjiciendam, beatis

38쪽

beatisimi Regis pietatem eximiam, is

salute tum subditorum, tum reliquorum quibus animaduertit verbum Dei sincerum curae esse,promovenda flagrans desuderium. gemini temporis rationem habendam opera pretium videtur. Prius antecessit administrationem Regnorum Daniae Norvvegiae: posterius cum iapsa gubernatione inceptum est feliciter, transactum placide. Prius quod a tinet, verissime a sapientibus viris dictum est: Non solum quid actum sit considerandum . Verum potius quo tempore quove loco quid agatur circumspecte dia juvicandum. Magna enim sunt , ut inquit ille in repub. temporum momenta e multumq; interest . idem illud trum ante an post decernatur, suscipiatur,ag

cur.

Si enim Astrologia iudiciaria peritis

in consesso est plurimum rationis ab re, ad salutem, ad robur virium si initudinem , ad divitias, ad religionem, tempus , quo quis lim lucem editus, vitales

39쪽

tilis auras hauribe cepest si etiam ipso

socrate teste , magnum constet est locorum ad ferendos meliore pejoresve honi ines discrimen . quandoquidem alii propter Ventorum diversitatam, Maestus involutos atq; perplexos,importunis sinat atq; inconditis , moribus, alii propter aquas,alii propter alimenta,quae ex terra non solum corporibus commoda aut in- comoda nascuntur,verum animis quoq; non minus: quis vestrum dubitat ad pie tatem FRID ERICI secundi comendandam , temporis nativitatis di patriae utilem fore recordationem Psi: in itaq; felicibus auspiciis eder tur m lucem Rex beatissimus anno

Epochar Christianae is ceptae su runt in laeris i Ecclesiis Cymbricae Chersones detegi Antichristi Romani

praestigiae . quibus non tantum Italiae imperio Germanico, verumetiam remotioribus versus Arcton locis, oculos atq; animos multis annis fascinaverat. Suscitati fueiunt tum temporis in Dania dia vinituis

40쪽

vin;tus, nonnulli pii: eruditi viri, qui

caelestis doctrinae repurgatam restauratamq; cognitionem, a reverendos aeterana memoria digno, Domino Luthero,in hac Schola traditanari acceptam, studi se&constanter disseminarunt, propagarunt Mintrepide tutati sunt. Quo ci ca d.vina clementia annuente,facile occasio omnis dblata filii, quae remoram imjicere poterat principi adolestenti . ne in Christianae fidei articuliss solida piet

tis fundamentis institueretur accuratius.

Felicem illum diciti, quae tenebris infernalibus, nebulis i Pontificiis discusiis, tam gratat salutari, immo plane cc letti luce te FRIDERI CVM adusnientem excipere dignata fuit. O solem aureum .niditissimum qui radiis tuis

non minus vivificantibus,quam illustrantibus,divinum hunc fetum circumtegere

fovereq; desiderasti. Patriam itaq; sentibus agri Romam liberatam , vepribusq; luci Italici, ut btos meherculei caligantis expurga

tam:

SEARCH

MENU NAVIGATION