Dissertatio medica inauguralis, de febre intermittente ...

발행: 1825년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS,

M ORBORUΜ quibus genus humanum plectitur,

historia causarum, ratio modusque medendi, locum inquirendi medico profecto latum, praebent; qui tamen indies ob scientiam, de his rebus accumulatam minuitur ; ideoque, hunc tractatum, in-- eo, non ut aliquid scientiae jam comparatae adjiciam, neque quidem, ut quodvis, adhuc obscuritate repressum in medium proseram, Sed ut regulis Senatus Academici, quae unumquemque summos Medicinae honores ambientem, tentamen

12쪽

2 DE FEBRE INTERMITTENTE.inaugurale, de aliquoiargumento medico, edere

volunt, obtemperem : et quoniam Febris Intermittens, in comitatu ubi fere dego, etsi non ei indigenOSa, crebrescit, ad eam magis sedulo obserVandam, et pro hujus tentaminis argumento proponendam, perductus sum. Cum in memoriam re-VocamuS, commeatum liberum inter varias mundi partes, prae caeteris, pro litus intercedentem, hunc morbum, Saepe homines invadere, ViX mirUm Omnino erit; et iste commeatus adeo cum neceSSitatibus hominum usuque vitae eorum involvitur, Ut iis se ab ejus aggressu incolumes praestare, haud persuadere poteSt.

Quamvis paludes, eluviesque et gurgiteS cce-nosi, in Hibernia pariter ac in Anglia, inveniuntur, tamen morbus, de quo agitur, in partibus illius, ubi tales paludes sunt, penitus inc0gnitus

est; et hoc mirum et praeclarum, eo comprobatUr, quod in exemplis fere cunctis, morbus in Anglia, ortum habuisse reperiatur; neque in ullo tradito, Originem in aliqua, partium regioniS, Supra memorata, SumpSisse cognoscitur. Fatendum, qui

dem, eSt pauca esse eXempla, ubi in illa regione, acciderit; non autem simul silentio praeteriri debet, partes quasdam ejus ab istius vitii, invasione

13쪽

DE FEBRE INTERMITTENTE.prorsus immunitatem habere. Haec didici, dum duobus Dispensariis aderam, medico me docente, a quo prosecto, primis medicinae elementis, institutus sum, et ibi compluria Febris Intermittentis eXempla, conspicienda Occurrerunt, quae quidem, originem suam ad Angliam retulerunt.

MORBI HISTORIA.

Febris, sensu vocabuli latiore accepto, haud, ob symptomata complexa, ita facile definiri queat; sed quoniam definitio Febris Intermittentis a

Doctore CULLEN prolata, caeteris melior habetur. ad eam referre liceat: - Febres miasmate palu- dum ortae, paroXysmis pluribus, apyreXia sal- tem remissione evidente, interp0Sita, cum eXa- cerbatione notabili, et plerumque cum horrore, redeuntibus constantes; paroXysmo, quovis die unico tantUm.'Hic morbus, eX paroXysmis, certis temporibus revertentibus, ab initio constat, remissione intercedente, sibi respondente, plerumque; at typi uniformitas, ob quaedam casu accidentia, veluti, tempeStatem, coelum, et praeSertim corporis habitum, varietur. Diuturnitas remissionis typis diversis

14쪽

DE FEBRE INTERMITTENTE.nomina diversa imposuit, Verba gratia, Quoti- diana, Tertiana, et Quartana.'' Distributio generalis in Intermittentes Regulares et Irregulares fit; at multae aliae praeterea eXistunt, a rebus in aegro quolibet, praesentibus pendentes, quas Iimites hujus tractatus arctiores, rejiciunt. Tria stadia paroXysmum efficiunt, quae sibi deinceps, ordine certo succedunt, et nomina, Frigidum, Calidum, et Sudans, proui, varia indicia cuique adsunt, habent. Sensus languoris generalis paro-Xysmi accessionem antecedit, qui oscitatione et pandiculatione, frequente, manifeste proditur; capitis dolor, nausea, SenSUSque frigoriS, quoque comitantur. Stadium primum siVe frigidum, a succussionibus rigoribusque, corporis diuturnitatis vehementiaeque variae incipit. Hae conditione, functiones singulae, plus minus turbantur; respiratio ob copiam sanguinis, ad pulmones derivatam, a Statu Summae cutis constricta, multum impeditur. Functiones naturales, Sub quo nomine, Secretiones, Excretiones et Concoctionem, complectimur, haud parum laeduntur; postrema praecaeteris, quod a naUSea, Vomituque Saepe praesentibus, satis superque mon Stratur: Vomitus autem, cordis et arteriarum actione eXcitata, ideoque sta-

15쪽

DE FEBRE INTERMITTENTE.

prima est, in hoc morbo curando, VOmitorium re medium, exhibere. Stadium secundum sive calidum ei jam proXime descripto succedit, et Vultu rubefacto itemque calore diffuso, mutationem in aegri conditione gratissimam inducente, notatur; nunc quoque corp0riS relaXatio generalis subit; functiones jam partim vigorem solitum recipiunt,ot id respiratione melius peracta pulSuque Saniore comprobatur. Reni XUS autem Donnunquam adeo vehemens est, ut eXcitationem Vaseulosam

magnam, aliquando ad delirium Usque provectam, essiciat; vasa secernentia et eXcernentia, actione Sua plene recuperata, muneribus libere funguntur; unde oritur humiditas quaedam in partibus singulis conspecta, quae paulatim ad Sudorem profu- Sum continuata, originem, tertio et postremo, id est sudanti stadio, praebet, et Sic parOXySmum resolvit. Ex supra dictis, igitur, primum Seu frigidum, duobus subsequentibuS caUSam qUare Recedant, eXistere constat. Distributio hujus mali in typos Suos propria, maXime medici interest,

quippe quae in pr0gn08i praedicanda et interdum in prophylaxi instituenda, haud parum adjuVet. Forma Qu0tidiana, rarissima, at SaeVisSima, et

16쪽

DE FEBRE INTERMITTENTE.quod at typum attinet, maXime mutabilis, eXistit. Aggressus ejus mane invadunt, notis Quotidianae verae alienis saepe comitantibus, cui porro juniores et foeminae compagis mollioris et debilioris, praecaeteris, proclives sunt CULLEN celeb. hanc ita definit: Varoxysmi similes, intervallo viginti

quatuor circiter horarum, paroXy8mis matuti- nis.' Tertiana, sive species Secunda, Saepi SSime, quatenus ipse vidi, occurrit; plerUmque Vere apparet, hominesque aetate florentes, constitutione robusta, et vigente, et temperamento bilioso, ideο- quo diathesi inflammatoria, aggreditur. Haec Species circa meridiem invadit, et itaque talibus verbis a Doetore CUI LENO definitur :- Paroxys- mi similes, intervallo quadraginta octo circiter horarum, accessionibus meridianis.' Tertia, sive Quartana, pertinacissima et maXime tarda omnium est, scilicet, quam assectis cujusvis visceris, hepatis vel splenis praesertim, sere comitetur;

aetatem constantem, et tempore pomeridiano aggreditur. De hoc quoque Doctor CULLEN ita

dieit, ParoXysmi similes, intervallo septua- ginta duarum circiter horarum, parOXySmiS ΡΟ- meridianis.' Hic fortasse annotare licet, ad quasdam, eX Observationibus praecedentibus, sta-

17쪽

DE FEBRE INTERMITTENTE.

biliendas, quod de eYemplis triginta quinque, me

praesente apud Dispen Sarium Supra memoratum tractatis, quatuordecim Tertianae essent, decem Quartanae, et octo tantum Quotidianae Intermittentes; cujus observationis, album ejus institutioianis, argumentum et columen eXi Stet. Hae species tres saepe typum mutant; Quotidianis in Tertianas, et his in Quartanas conversis, imo a typo Intermittente ad formam Continuam cui quidem Quotidiana maxime proclivis est), commigrare

queant. DE CAUSIS PROXIMA ET REAIOTIS.Causa Proxima. era caUSa proXimn ea, quae vere morbum emeit et continuat; quae si sublata fuerit, corpus morbo Vacuum relinquit, haberi debet. Pathologi, tamen hunc morbum, non ita bene norunt, ut de eo tali modo, loquantur : id est, causa proxima istius adhuc, in atra caligine mersa, latet. Cum historiam, scientiae medicae, inspiciamus, multa de ea re, commenta proposita, invenimus ; quae tantum donec, ingenium animi auctorum, immensum patefacerent, duraVerunt, alia-

18쪽

DE FEBRE INTERMITTENTE.que statim, his Subrutis, provenere. Cum tantillum igitur inter scriptores, de hoc argumento constat, n0n potest eSSe, quin opiniones nostrae incertae, et deductiones inde derivatae, futiles omnino sant. Secundum disciplinam Hippocraticam, e nisu naturae, ad materiam morbificam, intra corpus genitam, per cutem ejiciendam, consistit : a BoERΠΛΛVΕ lentori et viseiditati humorum corporis, resertur; et si HOFFAIAN, STAHL, et CULLE No credimus, SpaSm O VaSorum eX tremorum, ad corporis Superficiem, causa proXima hujus mali recte attribuitur. Harum doctrinarum cujuslibet refutationem inire, a re nostra alienum foret: ideoque mihi dicere sufficiet, commentum a CULLENO, ut opinor, hodie apud medicos praeceptores maXime Valere. De Causis Remotis. -Has in clasSes duas, Praedisponentes, scilicet, et Excitantes, Pathologi distribuunt, quarum prioreS corpiis tantUmmodo, ad morbum Suscipiendum proelive reddunt,p0Steriore8, morbum, in corpore sic jam proclivisacto, eXcitant, et utrisque concurrentibUS, morbus Vere adesse dicatur.

19쪽

De Causis Proedisponentibus. -ΗiS annumeranda sunt omnia quae corpus ipsum debilitant, amente pariter ac corpore orta, Veluti Victus pra-VUS, aquOSUS; Vestes Vel Stragula madida, usus potionum meraciorum immodicus, venus nimia, concoctio cibi vitiata, coeli in regionibus calidis, intemperies, tristitia immoderata, pervigiliumque, et caetera quae pari modo vires vitae imminuunt. Proclivitas in aliquo adsit, nee tamen ille necessario vitio corripiatur; corpus enim caUSis eXei- tantibus perpetuo objectum, iis resistere videmus; homo tamen pariter objectus, neque omnino proclivior, sorte morbi vehementiam sentiat. Hoc a testimonio scriptoris jure celeb. comprobatur, qui

dicit accolas paludum, in Lindi comitatu in Anglia rarius hoc morbo plecti, quam qui regionibus

aliis et alti is sitis advenerunt. Hujus morbi semina in corpore, aliquamdiu inertia neque suspecta jaceant; cujus facti, multa et quidem miseranda eXempla conspexi in messoribus Hibernis qui in Angliam, fruges demetendi causa iverint, et mensibus Augusto, Septembri, Octobri vel Decembri ineunte, domum redeant, neque morbo ad menses Aprilium, blatum, Junium vel Julium sequentes usque ad, laborent. C0n8uetudo quoque

20쪽

DE FEBRE INTERΜΙΤΤΕΝΤΕ.

causa praedisponens, ducitur ; qui enim jam eo morbo aegrotarunt, illi redeunti, causa laevissima, veluti Euro spirante, vel gradu causae eXcitantis minori, obnoXii sunt. De Causa Eaecitante. Inter physiologos hodiernos, mi asma paludum, sive emuVium a Vegetabilibus substantiis in stagnis vel campis palu8- tribus, caloris actione, decompositis, ortum, Solam unicamque Febris Intermittentis causam, eXCitantem, eXistere constat; quae sententia talibus argumentis comprobatur. Primo, homines, loca, ubi hoc miasma gignitur, adeuntes, Febre Intermittente plecti. Secundo, Regiones huic febris speciei obnoxias, paludibus desiccatis, et tali eX-halatione sublata, salubres fieri; et, tertio, hanc febrem in iis regionibus, quae stagnis resertae Sunt, et certis temporibus inundantur, maXime Valere. Quomodo, istius materiae, modus operandi,eXplicandUS sit, minime notum est; neque notitiam de ejus dotibus chemicis pleniorem habemus, et talem subesse tantum ab effectibus, judicareti licet. Haud secus ac de caeteris miasmatis, omnibus accidit, ut hoc concentratione validius evadit; et Siquando, corpori humano, in hac conditione ad-m0Vetur, malum, de quo agitur, ciet. D0ctor

SEARCH

MENU NAVIGATION