Historia rachitidis, omnis aevi observata medica continens

발행: 1787년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

ab Acescentia vel acida, ae vel maxime lac: unde morbus hic saepe debetur nutricibus acescente uimis lacte praeditis. Vocabatur G. V. ZEVIANI a) primo vere A. I 754 ad insantem admodum tabidum cum obstructo ventre, febricula , & aliqua crurum spinaeqtie dorsi curvitate, ingenio prompto & ad miraculum vivaci, floridoque vultu. Saepe tamen capite dolens tumorem sub aure habuit. Alvi solutio saepe varieque. at necquicquam, tentata. A dosi magnesiae quia materiae aliquid Vomuit, iterabatur magnesia addito rheo : unde infans magna materiae densae & albae, consistentia & odore casei, frusta ejicere coepit. Enim Vero toto priori vere lac immoderate immanique vi ingurgitavit , & ab hinc aegrotare occepit. Ιdcirco rhei usus cuin sapone Veneto porro datus: unde cum alVo ac lotio copiosa prodibat materia corrupta caseosi odoris. Inde colli tumor ac cephalalgia minuebantur; sui perstitibus tamen identidem molestissimis ini fronte ac versus inguina doloribus punctoriis. Post 8 dies conquiescente vomitu & alvi flu-αu Vigor & appetentia rediit. Verum ali quanto inde post dolore frontis & inguinulo

facto

192쪽

I78 Η I seto K I AE R A C Η Ι T I D I S.I. I 6. facto frequenti & graviori rediit vehemens febris, intra paucos dies letalis. Ρerinde Η. B o E R H A A v E ca) refert, post 8 liberos rite valentes , a matre lactatos 9 mprolem nutrici commissam evasiste rachiticam: unde liquet a pravo nutricum lacte rachitidem conscisci posse , praesertim si notante eodem auctore bb iisdem illa vitiis laboret, qualia in parentibus culpari alias diximus c). Huc porro omnino facit , quod de Ηoxnbergae infantibus E. CAMERARI Us d)memoriae prodidit, ubi is infanteS . . . PO-- tissimum torquet rachitis, prodens se fre- ,, quentissime atrophia , inappetentia , siti, ,, asthmate, tussi ferina sicca ad vomitus uia se que concitationem, costarum ac sterni car- , , tilaginum distorsionibus ac emotionibus, ,, tumore abdominis , eaque pedum paralysi, , , ut eis ne insistere quidem amplius queant. ,, Accedit iracundia, facilesque ad eam mo- tus ex re qualibet usque ad spasmodicam ,, respirationis interceptionem , indeque ori- ,, undos tandem convulsivos motus. Alvo

193쪽

is nunc libera nunc constipata , junctisque

se subinde Vermium excretionibus d purgan- ,, tium usu. Neque tamen rachitici manentis pueri, sed Vel superant morbum penitus , ,, vel ab ipso haud adeo lente ad tumulumis promoVentur. Facit ad genesin mali fre- quentem puerperarum crudior diaeta, juscuis la cum pane se catino largiori fermento imis buto facta , cibique duriores & crudioris aqua. Infantibus vero exhibent pulmenta se spissa ex farina salti in crasse comminuta; accedunt inserti tenellorum ori pro suctio- ,, ne nodi masticato pane secatino acidiore,, repleti; potus frigidiori S aquae, ac maleis tecti corpusculi expositio injuriis rigidi , , aeris, & fasta ablactatione usus & frigidaeis aquae & lactis diu in frigidissimo fonte a

coagulatione praeservati se . b) Mecharata; faccharum enim nΟ-tante BoERHAAVIO a) se olea nimis sol- ,, Vendo niacilentiam inducere potest, ut &,, attenuatione nimia debilitatem producit &is laXitatem nimiam: quare & rachitieis &ri scorbuticis nocuisse Visum . GLIs So-Nil b enim testimonio se observatum est , o hoc morbo laborantes dulcia, ut syrupos, M a , , tum

194쪽

Igo HISTORIAE RACHITIDI S I. I 6. tum bellaria, multoque saccharo aut melle,, condita quae aliis pueris in deliciis esse si solent) aversari; forte haec iis quoque no- ,, Xia sunt, quem ad modum & scorbuti-

a infantes male ferebant; nisi id aut illorum idiosyncrassiae aut alii causae suerit dandum. Suo quidem acido sal hic abundat; sed utrum istud ossibus inimicum sit non enim ab omniacido ossa laeduntiar) , haud dum ab experientia constat , uti nec certa fide probatum est, saccharum rachiticis nocuisse. Eo vero est mirabilius credidisse RoERHA AVIUM bdi, posse sacchari usu parentum humores ita attenuari ac solida debilitari, ut procreandis prolibus rachiticis evadant obnoXii: dum in contrarium non pauca habentur eXempla adultorum saccharo immoderate usorum sine ulla inanifesta noXa. Sic sWIET EN c me - minit se legisse olim de B. C O s T E R o da ,, egregio Iurisconsulto Batavo, qui sedenta- riam vitam egit, sed simul sobrie admo- , , dum Vixit; dulcia autem in cibo & potuis amaVit adeo, ut tantam copiam facchari

195쪽

,, absumpserit solus, quae s vel f aliis ho-

,, minibus suffecisset: nec tamen inde unquam nauseam sensit vel biliosas eructatio- ,, nes, nee morbis obnoxius vixit; sed ultra 9O annum senio exhaustus non morbo in ,, lectulo mortuus inventus fuit. Ρlura eX-

empla hominum, qui sacchari ac mellisis ingenti copia usi fuerunt, alibi ab haben- tur , & tamen longaevi sanique fuerunt se. O Saturnina quoque hic non nullis fuere suspecta. I. H. SCΗuLΣΕ b) suspicatus est etiam edulia in vasis e stanno, quod plumbo est adulteratum , confectis aliquid ad accersendam rachitidem valere, praesertim si edulia fuerint acida, quae plumbum solutum secum tenello corpori invehant. se Mihi qui- dem ait ille non obtigit lassiciens occasio se ad observationes in hac re stabilienda ne- cessarias colligendas; verum unius memini ,, familiae, in qua unam prolem hic morbus se abstulit, alteram forte nunc etiam morte ,, ablatam) male & miserandum in modumis confecit: ubi mihi primam de stanno suspi-- candi ansam fuisse oblatam fateor; cumri Viderem haud vulgqre illud , sed artificio-

b Dissi mors in olla s. 37. sqq.

196쪽

I8a II ISTORIAE RACHITIDI S. f. I 6. sius praeparatum in tota illa domo adhibe-

,, ri. . . Forte non dissicillimum fuerit fun- damentum rei attingere , si ratione habita , ejus temporis, quo primum in Anglia hiemorbus auditus fuit, sedulo inquiratur, , , quo tempore coeptum sit stannum adjectois antimonio & bismutho temperare , porro- ,, quei consideretur , an morbus hic etiam ,, illos assiigat, quorum domibus stanni usus se negatus est Τ Neque etiam alienus ab hac

opinione fuit ARENDELIus ca). Verum hodie fatis constat, nihil hic plumbo deberi, postquam rachitis & plebi & agrestibus observata est esse perquam familiaris, quibus stanni plumbique usus est prorsus nulluS. d) Lenta glutinosa , farina a , inprimis immodicus panis esus ; quod inde viDCidus, acor, ineseraicarum glandularum infarctus & atrophia enascantur. Constans enim

fere est observatio, rachitidem post ablactationem incipere fieri conspicuam, quo tempore infantibus cibi farinacei panisque praeberi solent. se quemadmodum , inquit, , STORCH b), non nulli insantes sub mul- ,, to lactis usu emaciantur , ita etiam alii a ,, probo lacte pancratice valent, ut nonis nulli

197쪽

nulli robusti , crassi , ac prae obesitateo pene deformes evadant: ubi primum au- ,, tem ab uberibus depulsi sunt , collabitur ,, caro, fiunt somnolenti, morosi , inquieti, , , aut Valetudinarii etiam, & ad voracitatem se usque famelici , appetentissimi durorum, o dyspeptorum ac frigidorum, casei, fru- ,, ctuum horaeorum & sicci panis , uti & multi potus frigidi noctu praesertim se . Atque ex nato inde lento acore facilis ra-ehitis a. DENTIT Io autem consensu omnium inter principes rachitidis causas procatarcticas aest habenda. Haec enim vero sTORCHIO

G notante in rachiticis plerumque sera est ac lenta, ut ut in aliquibus maturior etiam ct celeris; omni autem ratione exlex b), ita ut jam molaris jam incisivus dens erum is pat. In aliis porro placide succedens; contra ea in multis difficilis spasmisque & convulsionibus comitata. Quocunque Vero acciderit modo. semper fere sub illa primum occipit ni ex utero mox asseratur hic morbuS,

198쪽

184 BIsTORIAE RACHITIDIS . I ,, quem nos quidem, ait BuCHNERus in ,,, hactenus non aliter quam a dente ortum ,, ObservaVimus : dentitio ergo ipsa nobis,, Vera causa esse videtur, quae in subjecto, , per alias causas praedisposito rachitidem ,, determinet se . Cum id mirum videretur, iii causam inquisitum est , quam varii dedere Variam. ΡΕΤΙΤ Us b) eam in dolore ejusque sequelis quaesivit humores vitiantibus &aequabilem turbantibus nutritionem ; BuCΗ-N E st v s ce) in sepsi cacochymiae tunc enata ;Μ. HALLE RUs d) in saliva tunc uberius secreta, deglutita , resorpta, & ita humores omnes omniaque solida ipsaque ossa resolvente, &c. Unde unde sit, hocce sane tempore 7 BucΗNE RI e) insantes in rachitidem inciderunt, ct plurimorum quoque aliorum morbus in eandem incidit periodum. 18.

199쪽

I. I 8. ossIUM morbi alii, prae primis autem fracturae artuum, latentem dispositionemrachiticam in nervum erumpere faciunt. CAMERARII a) quippe puer fracto pede rachiticus evasit, & I. P. BuCHNERI b puellarum una ex quo seissur fregit perfecte evasit rachitica. In Is Ε NpLAMMII Oporro adolescente licet ante semoris fracturam in thorace jam manifesta adfuerint rachitidis iudicia; tamen post fracturam artus &curvi & nodosi celeriter effecti sunt. I9 4. A E R humidus & frigidus multum ,, huc contribuere potest, inquit GL Isso- NI U S d) . . . Hinc loci maritimi, paludi- ,, nosi & pluviis imbribusque ' frequentioribu ,, obnoxii, imo Vel numerosis aquarum sca- ,, turiginibus irrigui, ceteris paribus in huncis morbum Recundiores esse solent. Similiis ter aedes juxta ripas fluminum majorum,

200쪽

i 26 AIsTORIAE RACHITI DI S. f. I9. ,, juXta stagna piscinasque exstructae hoe n

D mine culpantur , , . Idcirco etiam rachitis Angliae velut endemia est; enim Vero , , sci- ,, endum est, inquit idem GL Isso NI US

a), Angliam este insulam, & non nihil

, , humiditatis a Vicinia maris , tum frigidita- tem a distantia ab aequatore mutuare de- ,, inde eam innumeris prope sontibus ubivis, , fere locorum scaturientibus abundare; de- ,, nique multis pluviis iisque frequentioribus quam plerasque alias regiones irrigari M. Quod postremum de Anglia GARENCIER b) quoque testatum reliquit scribens : ,, hae C,, regio coelorum veluti matula esse videtur, ,, in quam Iupiter per cribrum mingit: unde ,, non infacete Gallus quidam ex Anglia xe-- diens & alii eo loci proficiscenti obviam, , factus dixit: si solem conspexeris ibidem, is Velim me ipsi commendatum habeas; pers, duos enim menses, quibus ibi fui, illum ,, Videre mihi non licuit se. Et certe rachitis GL Isso NIo c) teste primum in occidentali Angliae tractu innotuit; deinceps Vero pene omnia loca occidentalia & australia peragravit ; in septemtrionalibus autem partibus

multoca Ibid. Cap. 19, p. m. 235.cba Angliae flagell. p. 83. e P I. c. Cap. I. p. 3,

SEARCH

MENU NAVIGATION