De cyclopia inter animalia observata : dissertatio inauguralis embryologico-pathologica ...

발행: 1854년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

divisionis lateralis in duo hemisphaeria encephali desectus; en cophali

parvitas, parietum ejuS tenuitaS Vesicae modo congeries hydropica saepissime et cum hac conjuncta deletio tum plurium tum minorum encephali partium, quae in ca8u, quem Gurit deScripsit, tanta erat, ut cerebri praeter glandulam pincalem, infundibulum, crura cerebri, thalamos opticos, nil reperiretur. Pars anterior en cephali Semper imperfecta, quum pDSterioris partis manca formatio sit varia. Simul hic annotandum est, eX observationibus, quas otio fecit, Semper

fere etiam mancam evolutionem, inprimi S parvitatem retium Succenturiatorum cum cyclopia conjunctam apparere. Quorum organorum quae sit functio phySiologica quo minuS e8t perspectum et quo

magis in histologia nervorum copio Sita S eorum mirandu e St, eo majoris est momenti videre, quantum Sit manca evolutio eorum conjuncta cum deformitatibus, quae omnino ex encepcali manca evolutione oriuntur. Ad Nervorum desectum quod attinet, duo sunt casus in quibus N. opticus deerat. Ubi sunt aut coaliti usque ad oculum, aut, Si hic jam geminatus est, post introitum divisi, et decussati nunquam sunt. Accerto cur N. Optici desecisSent, non manca prima evolutio, sed caSus Secundarii quidem erant causae. Nn. Ol-

factorii paene Semper deerant; adfuisse eos bis Vro lik et otio observarunt. Itaque, ut Vr Olik jure statuit, Nn. olfactoriorum defectus deformitas necessario cum Cyclopia conjuncta non eSt. Nec magis proboscidis formatio saepe cum Cyclopia conjuncta necessaria est, nam haud raro etiam haec deest; quin etiam equorum unus tantum innotuit, in quo proboscis aderat. Ipsa haec proboscis nasum repraeSentat atque Hus clike optimo jure nasum dicit semper Supra oculos in formam sacci coeci oriri qui postea a fronto inter oculos descendat. Nasus igitur supra oculum Situs ita intolligendus eSt, ut evolutionis fuerit retardatio, non ut sit justo loco dilatatus, sicut Mechel dicit, nasum propter oculorum coalitum non loco solito evolvi posse, ita ut error loci sit, conditionibus mechanicia necesSarius. At bene notandum est, quod Mechel praeclare dicit, hujus proboscidis formationis analogiam eo reperi, quod in animalibus proboscide praeditis, in elephante, tapiro, erinaceo, talpa oculi quamvis non inter se appropinquati at certe pereXigui

sunt. Sed organa olfactoria et oculoS omnino neceSSario non cohaerere casu Ostenditur, quem in porco Vro lik observavit, ubi sine oculorum coalitu nasus plane deerat. Ex cranii ossibus maximo a forma normali abhorrrere Solent ossa sphenoidalia. Dimidia enim latoralia ossis sphenoidei anterioris non angulum formant cruribus duobus in medio coeuenientibus

compositum et prone direetum, sed magis minu8ve laminam rectam,

32쪽

transversam, triangularem, in qua media reperitur foramen opticum, plerumque unicum aut certe in medio Stria angusta vel mebr acea vel ossea divisum Superne de OrSum.

Os frontis plermque ut os simplex impar quinquangulare duobus partibus fere aequalibus Sub angulo paene recto conjunctis compositum. Pars anterior, inferior deorsum et retro descendens est pars orbitaliS, quae qum margine superiori ossis sphenoidei sutura conjungitur; parS po Sterior, Superior horizontalis est pars frontalis, cum o 8Sibus parietatibuS, ut ju8tum, conjuncta. Haec pars

tensa partem posteriorem baseos osseae proboscidis format. ossa nasalia, ubi probosciS est, ad os Sulciforme coalita sunt, cujus aut dorsum infra, foSSa Supra, aut dorsum Supra fossa infra

vel in lateribus posita Sunt. os ethmoideum praeter duos, quos descripsit Vro lik, casus

Semper deerat. Ossa maxillaria superiora semper tota altitudine coalita et ossa

intermaxill. semper fere desunt, id quod effici dicit Huschke, quod

a regione frontali orta oss. intermaxill. ad Ossa maxill. super. Sibi velut obviam venientia descendant. Ubicum cyclopia omnino omnium 1aciei ossium defectus est conjunctus, hujus eSt causa manca primi arcus visceralis evolutio cum manca encephali cellulae evolutione conjuncta. Ossa lacrymalia semper fere formant os simplex triangulare in parte Superiori OSS. maxill. Super. Situm, quod tamen nonnunquam etiam deest. Alias ossa lacrymalia sutura longitudinali tantum conjuncta sunt. Ossa palatina, si adsunt, tota altitudine coalita sunt. Ad partes oculi externas quod attinet, palpebrarum coalitio eo semper fere manifesta est, quod plures quam duae palpebrae adsunt.

Plerum qua treS, una superior latissima semicircularis et duae inferiores sub angulo conjunctae reperiuntur, quae Omnes tres oculi canthos formant, sinistrum, dextrum, inferiorem. Nonnunquam quattuor reperiuntur Oblique sitae finibus internis coalitae et marginibus tetragonum componenteS, cujuS anguluS unus Supra, alter infra, tertius et quartus ad latera dextrum et Sinistrum spectant. Glandulae lacrymales, cum canthorum internorum coalitu externa oculi regio- non Sit, affecta, plerumque duae reperiuntur; item in cantho inferiori una vel duae carunculae lacrymales. Duae palpebrae inferiores tantum puncta lacrymalia habent, quae in communem Saccum lacrymalem lineam mediam tenentem transeunt, qui, quia canalis

lacrymalis deest, sine ductu est. Semel Mechel puncta lacrymalia in cantho oculi superiori εita reperit. Haller semel solam superio

33쪽

31 rem palpebram vidit; atque etiam palpebras plane desecisse Obser

vatum eSt.

Musculi oculares cum nervis suis plerumque evoluti Sunt et, prout ipsi oculi, magis minusve coalitu. Jam ut ad animalia evertebrata transeamus unus milii innotuit casus in quo cyclopia singularis annimalis deformitas erat. Stanni us enim Mulier 's Archiv 1835, p. 295.) apem cyclopia des Ormem vidit. Oculi compositi plane in usum coaliti sine ullo divisionis mediae indicio adsunt. oculus coalitu formatus paullulum prominens oritur in occipite, ubi stemmata in eum tran8ierunt, Satis acutus et angustus. Stemmata in unum coalita ab oculo eo sulco exili tantum separata, etiam forulos Facetten) et capillos ostendunt, quum oculi structuram acceperint. Sub oculo communi paululum

supra et inter antennas, tuberculum reperitur UrnSSum, rotundum

capilli longioribus, subflavis inter se implicatis tectum. Ceterum

annimal juste erat formatum. Num nervorum SyStemn a normali statu abhorruerit indagatum non esse videtur, quamvis hoc alicujus momenti fuisset. Rusmodi deformitas in singulis auimalibus evertebratis quo rarius reperitur, eo gravius e St eam formam, quam scimus esse in vertebratis tantummodo animalibus deformitatem, hic

in quibusdam Crustaceorum familiis, in Monoculis, qui dicuntur, esse justam solitamque. Monoculus Pulsex Linne) Pulex arboreus Swammerdam m) diu observatoribus litis materiam praebuit, qua

id agebatur, oculus, qui ibi reperitur, utrum ex duobuS OrtuS QS8et, an principio unicus evolutus. Jam clarissimus ille S Wam merdam misQuod si inquit animalculum hoc miniuscula illa sub forma qua Oculo armato Sese offert perlustratur, tunc velutimo noculum id di-Xeris, quum oculi propter gracilitatem corporis, quasi inter se mutuo coaliti videantur. Statuit is ergo, unum oculum duorum coalitu Ortum eSSe. Quo cum Sententia quum con Sentiat LeuWenhoeli, contra de Jeer et Ge offry unum oculum a principio hic adesse censent; atque etiam F. Ο M ueller ambigue ait: si valde dubius haereo an revera adsint duo oculi. Ibouis duri ne in libro suo praeclaro: Histoire des Monocles p. 89.) hanc rem evolutinis historia discernere studuit et in eo statuit, oculum jam principio Simplicem videri tantum e duobus compositum. Verba ejus haec Sunt: sila ligne de separation qu'on observe entre les yeux pretendus du foetus

ne parati, telle que parceque la mattere Ii'a pas encore acquis une couleur a8SeZ intens epour RSSimiter cette ligne centrale aia reste dei l organe; la largeur de cette ligno diminuo journellement et uia instant suffit pour la fairs disparalire et re unir ensi ces deuX yeuxeu un seul. Denique Rath kc Abhandiungen II. p. 88.) observationibus de evolutio no Daphniae Pulicis factis etiam hac de re diligentius disseruit. In modi a senim vita foetali hujus animalis oculiconSpiciuntur, colore quodam nigro insignes et duo puncta formant parva prorSUS Separata, alterum dextrae corporis parti proprium, sinistrae alterum. Postea demum simulatque in latitudinem augescunt, si in unam maculam confundi videntur. Itaque sententia, quam S Wam merdam in jam posuit, observationibus novissimis formatur. Atque

in hoc genere animalium, ubi totius evolutiouis proce8Sum persequi-

34쪽

licet, quo forma quaedam naScitur, quae in superiori animalium gonere insolita est, coalitionem oculorum justam habemus. Quodsi falsum esset, si eX hoc concluderetur, Sententiam Huschkei, ex qua cyclopia Semper e St oculi principio simplicis separatio gradatim varia, es Se rejiciendam, tamen eam rem Simul cum iis, quae ex evo-lntione oculorum animalium vertebratorum docentur, argumentum aliquod esse dixerim. Statuero igitur licet, ubicunque cyclopia reperitur, Sive a normali Statu abhorrens, ut in animalibus vertebratis, sive normalis, ut inter Crustacen, Semper organum principio geminatum ad unum esse coalitum. Rationem ultimam coalitionis ejus, ubia normali statu abhorret, non magis cognitam habem VS, quam multorum aliorum morborum; sed proxima causa Semper ducendae8t manca evolutio primae encephali cellulae, quae est effecta sive morbis, ut ibi Semper, ubi congeries hyropica est, Sive ipsius vis formandi defectu, qui plerumque eXterniS quibuSdam noXis, ut temperie in commoda etc., oritur.

Natus sum Si eg mundus Rosenstein, Berolini die XXII. Februarii anni h. s. XXXII. patre Et cano, matre Rahel e gente Warraseli, quam jam primo vitae anno ereptam doleo. Sed gratias ago maXimas Deo quod alteram mihi dedit matrem Johannam e genie 'Veil. Fidei addictus sum veteri. Primis litterarum elementis imbutus gymnasium adii Frie dericianum Berotinenso, quod adhuc rectore Cel. Bonnet floret. Ibi maturatis testimonium adeptus tempori paSchali h. s. quinquagesimi ab IlI. Busch h. s. rectore magnifieo hujus alimae universitatis civibus academicis adscriptus sum. Postquam per annum primum Studia philosophica colui, ab Ill. Bus oh. h. t. decano maXime Spectabili in album medicum relatus sum.

Seholis interfui virorum Ill. Boe ckh He 3 se, Trendien burg, Gabior, Mit-schorlicii, Dove, Magnus, J. M ueller, Schlemm, Schult Z, Braun, Η. Rose, Lichtens te in , IV eis S, I deler, Romberg, Langen beck, Boetim, Mit scher licti, Traube, Leubus cher, Hennoch, Ascherson, Romah, Wagner, Busch, Crede, Mechel ab Helmsbach. Practicis excercitationibus me admiserunt: Ill. M ueller et Schlemm arti adaverarito secandi. Soholis clinicis interfui medicis chirurgicis, obstetriciis Ill. Schoente in , Ill. Romberg, Ill. Juengken, Ill. Langen beck, Ill.

Busch, EX p. Eberi, EXp. Leubus cher, EXp. V. BRere u Sprung. Quibus viris omnibus summopere de me meritis pio gratoque animo debitas habeo gratias semperque habebo. Jam vero tentaminibus tum Philosophico, tum medico nec non eXamine rigroso coram gratioso medicorum ordine rite superatis Spero fore, ut dissertatione thesibusque publice defensis summi in medicina et chirurgia honores in me conferantur. 1. Agis cylindrus AXencylinder) nervorum formatio est histologica, non post mortem primum orta. 2. Syphilis secundaria contagioSa eSt. 3. Coloboma iridis evolutionis defectus est, non retardatio.

SEARCH

MENU NAVIGATION