Aphorismi Hippocratis graecè et latinè vnà cum Galeni commentariis Nicolao Leoniceno Vincentino interprete. Necnon Ioan. Signoreti, ... Excerpta aphoristica, cum symbola. Accesserunt adnotamenta marginalia ..

발행: 1668년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Comment. Liber I V. 3 o r

ctionis , in libro de iudiciis. tDictum autem Min ipsis est de eo , quod fit in die sexta iudicio de quo nunc etiam faciens mentionem , ait eos , qui in hoc die fiunt rigores,. dissicile habere iudicium, hoc est vel malum afferre iudicium , ac si male iudicantes dixisset, vel certὰ infirmum, ut qui facile reciduam facerent, vel in longum tempus protraherentur: ac si dixisset difficulter solubiles. Ac nonnunquam cum grauibus 'm-ptomatis, sexto die fit, iudicium : de quibus omnibus integre scripsimus in iis , quas

nuper nominauimus , tractationibus. Haec vero ita fieri etiam ipsa experientia testa tur : ipsorum autem causas longum essedim praetentiarum exponere. De diebus enim iudicantibus , tertio diximus libro de iudica-uriis diebus: de rigore autem in opere ad icridieato seorsiain. XXX. OKemon et tροξυσμεὶ γινον M, Iru se ωρίω

Quibuscunque accessiones fiunt . quacunque hora febris dimiserit , si eadem crvi occupauerit udicium habent disseile.

Supponatur quispiam prima die coepisse fibricitare hora terua , & cessauisse quavis

302쪽

Gal. in Aphor. Hipp.

alia hora : deinde die secundo eadem hora tertia coepisse : rursus cestaste febrem quacunque hora: & tertio rursus die hora tertia' coepisse , mox tersus quouis rempore finita febri: coepisse iterum quarto die eadem hora tertia: δί ita deinceps seruari quidem semper horam tertiam , in qua accessio suum facit anitium , non seruari autem alias in quibus finitur: limac qui rati laboret morbo, necesse est tempus longum aegrotare : cum horam sui principi j accessio habeat inconcussam. Hoc quidem nos ab experientia comprob tum, dictum esse arbitramur. Sunt vero quidam, qui tale aiunt esse quod dicitur : Si primo die accelsionem aegrotus habuerit,eXempli gratia, hora tertia, & I si ita coni; gerit

hora duodecima febris desierit, rursus die secundo hora duodecima coeperit febricitare: morbum aiunt dissicile iudicium habiturum, nullam apponentes rationem, sed neque id ab experientia comprobari potentes ostendere. V difficile habens iudicium aliter non possumus interpretari, quam difficulter solubile: ut tale sit quod ab Hippoc. dicitur : Siue quotidie, siue tertio quoque, sue quarto quoque aegrotus habeat' acces.s senem eadem hora , dissiculter solubilis est morbus huiusinodi, fiue lias, siue pauca occessiq

303쪽

Comment. Liber IV.

accessio Occupet horas. Hoc igitur sui dixi

experientia comprobatur: eius vero causam talem esse opinari gum est, quando causa accessionum non fuerit fixa ac stabilita, non seruare eundem terminum aut circuitum:

ubi vero firmata fuerit, seruare: atque ideo difficulter solubile , quod fixum ac stabilitum; facile vero solubile, quicquid non tale. Firmata enim magnam vim demolientem exposcunt, quae longo tempore , &per fortiora ac plura auxilia fit. XXXI.

Febricitantibus D situdinem habentibαι Harticulos, circa maxillaι potissimum abscese sui fiunt. Dictam prius est quod lassitudii m non-

nudae quidem ob multos accidunt motus, quae simpliciterin proprie lassitudines nominantur : quidamvero neque multis , neque vehementibus acti motibus, lassitudines palleonsueuerunt: Tales itaque lassitudines, non . lassitudines simpliciter , sed cum additione, lassitudines spontaneas nominare consueue runt. Amborum autem ipsorum communis

est locus affectus: hic vero est totum genus in

304쪽

in corporibus musculosum. Quae vero ex motibus multis lassitudines accidunt , iis propria & peculiaris est caliditas articulorum : quare in his nihil mirum ad articulos

abscessus decumbere: ut qui una cum musculis laborauerint, atque ultra modum conca- iluerint. Spontaneis autem Iassitudinibus,una sola ratione fluxiones ut decumbant ad amticulos , euenit , siemi & omnibus aliis serem orbis qui per abscessus ludicantur: quod scilicet ipsi spatia ampliora idonea habeant i ad superfluitates suscipiendas. Rariores igitur in caeteris morbis fiunt abscessiis: in lassitudinibus velo, plures: & praesertim spontaneis, & maxime omnium quae a plenitudine lsivat. Ei it igitur in aphorismo sermonis haec summa: Iis qui quomodocunque in febribus llassitudinem habent, ad articulos , & circa lmaxillas praecipue abscessus fiunt.Hoc vero contingit propter eam , quae est in febribus, jealiditatem, sublata plenitudine ad caput,&

postea eam inde suscipientibus illis qui circa imaxillas adenes existunt: sicuti qui circa in- iguina&alas sund, quando ad illas partes multitudo Permenerit.

305쪽

XXX ra.

Luibus autem rc uaricu centib- ex morbo

pars aliiqua deler. Hi fiunt abyessin. Siquidemsc vehementem significat motum,& dolorem,& laesionem, sicuti prius dictum est: liquet quod etiam laborare sigilificat tum motu uti vehementiore , tum dolorem aliquem aut noxam habere. Quamobrem in nonnullis qui ex morbo reualescunt, apparet,quando humores morbum facientes non satis suerint expurgati,sed quasdam reliquet ut supei fluitates, cum laborantem siue dolente partem quampiam habeat, illic morbum decumbere, labore rationem causae obtinente, dolore autem signi.Nam in vehementioribus motibus vires fiunt imbecilliores,& caliditas maior accenditur: dolor autem iam fluxione decumbente perficitur. Hic igitur, ut diximus, est signum abscessius qui fit.Caliditas autem atque imbecillitas ad locum asRehum prouehit stiperfluitates. Vtioque igitur ut diximus modo intelligere possumus verbum laboraνε : toti tamen serismoni qui nunc ab Hipp. habetur,alter u magis conuenit, significatum : siquidem antea

de febribus lassitudini coniunctis locutus, v deinceps

306쪽

deinceps autem rursus inquit, V. rhm si pars ames doluerit. Videtur enim praecedem te aphorismo, cuius initium est , Febrietibus lassitudinem habentibus de lassitudini. bus morborum pronunciasse : in eo autem qui nunc proponitur, de iis quae fiunt In con- iualescentibus : in sequente vero,de illis quae

morbum antecedunt.

XXXIII. ίω νῖε πεπιν κος 2 ἡ Sed si ante morbum aliqua pars doluerit, bi morbin statuitur. Sive quis velit connectere duobus priori-hus sermonibus illum qui nunc dicitur , . ad unius aphori simi integritatem siue seo 1 sum unumquemque scribere , nihil refert: nam communitas eorum ostensa est, & singulorum proprietas in sermone proposito: Dicetur autem nunc etiam a nobis adhuc breuibus : Quando in morbo sensus aliquis lassitudinis est , expectare oportet aegrotant1 abscessum aliquem ad articulos, Praesertim iuxta maxillas. Simili modo si quis ex morbo revalescens parte aliqua cor Poris doleat, aut antequam aegrotaret. Nam utplurimum solet ad talia decumbere , in

Helicet morbis in quibus speratur

abscessus

307쪽

Comment. Liber IV. 3o

abscessus futurus , neque morbus per eXCretionem antea iudicandus. Dictum autem in pi arce dentibus de talium morborum dignotione: sermo vero uniuersus commentaria de Crisibiti siue iudistis est ιω-

Potest quidem simpliciter intelligi initium

aphnrita in quo ait, Si a febre correpto, tanquam ita dixisset, Si homini febricitanti tumore non existe te:potest etiam cum maior aliqua demonstratione, quemadmodum to- Iet in Epidemiis scribere , non simpliciter quovis modo febricitantem ostendens, cum dicit, Febrω ipsum habebat sed de eo cui magna insit febris, ita loquens. Contingit autem etiam sine magna febre, strangulatione repentE superueniente , hominem interire. Ineuitabilior autem & citior est rnors, ut nς sperari quidem possit hominis salus, clam vehemens sebris detinet aegrotantem. Indiged

308쪽

3o8 GaI. in Aphor. Hipp.

de diselli auhelitu fuit a nobis ostensum )

anspiratione abundanti: sit vero non modo non abundans,verum etiam omnino pauca,

in iis qui suffocantur. Neque enim aliud est sussecatio , nisi interitus subitus propter defectum respirationis : qui sit ex angustia alicuius instrumenti ex iis quae obseruiunt respirationi. Nam talis angustia ipsorum , est eX eorum genere per quae deficit respiratio: cuius etiam desectus fit vel propter imbecil- litatem potetiae illius quae mouet thoracem,

vel propter frigiditatem vitalis principij. l

Suffocatio vero omnino fit ex angustia r angustia autem,vel repleta intermedia regione quae inter thoracem est atque pulmonem,aut pulmonis cauernis , vel aliqqa inflammatim ne totum Occupante viscus, vel asperam arteriam, vel eam partem quae est veluti caput eius,quam nominant guttur: quae etiam infami natio fieri aliquando solet in praeiacen- lte ipsi spatio,quod fauces appellant. Nam &

Homerus ita nominauit inquienseat at vinum buccas ue viriles ; spatium

illud laxius quod inter gulam & guttur

praeiacet, nominans fauces.Videtur autem &nunc Hippocrates hane eandem partem eodem modo quo etiam .Homerus,nominasse.

309쪽

Comment. Liber I V 3o

eibus: tanquam possibile sit ore multum adaperto partem ipsam manifestius inspicere- quod in gutture fieri nequit. Fiet igitur serismo uniuersus huiusmodi : Si febrem habentis deatis ripente superuenerit citra rumorem fauces occupantem , lethale e s. Pi isti etenim per tumorem & cede ma , idem intelligebant. Neque nos latet triplicem esse tumorum differentiam : vel enim sunt cum dolore,quos iuniores inflammationes nominant:

vel absque dolore duri, quos Graeci scirrhos vocant: vel sine dolore molles , quos iidem Graeci oedemata, id est, inflationes proprie appellant : & propterea ab antiquo usu recesserunt, ut qui non omnia praeter naturam incrementa sub vocabulo inflationis completantur. Cum igitur fauces sine tumore apparuerint, suffocatio autem repente superuenerint,solius gutturis est taliust modi passio. Suffocantur enim,ut dixi,etiam propter morbos alios , quos paulo antea dixi: repente autem suffocari soli. gutturi competit. Morbus enim, quem Graeci peripne

moniam vocant, non repente sus eat aegro tantes , verum paulatim ab initio incrementum suscipiens usque ad propriam consistentiam, in qua tale symptoma affert. Eε si quod

tuberculum & abscessus in pulmone fit,

310쪽

haec quoque passio diuturna est, sicuti & spatium inter pulmonem atque thoracem pure repletum,saepius hominem suffocat, abscelluscilicet in ipsum erumpente , qui scilicet &ipse in longo tempore fit. Asperae quidem arteriae inflammatio difficultatem spirandi

aliquam efficere potest, suffocationem vero non potest, propter magnitudinem eius capacitati S , &.tunicae tenuitatem. Impossibile siquidem cst corporis adeo tenuis inflammationem spacium magnum replere. Reliquum igitur est guttur : quod subitam potest

facere tia Focationem,quoniam in ipso angu- statur pulmonis meatus, & musculi interiores Vna cum ambiente tunica inflammationem patientes viam spiritus valent intercludere. Nominant autem Medici quidam talem dispositionem non perrist anchen ,sed per c,cynanchen: quibus placet faucium inflammationem per l, synanchen nominare. Nonnulli vero parasynanchen & paracynan- clien nominant. Parasynanchen,quando ad- . iacentium faucibus partium inflammatio fuerit: paracynanchen autem quando extra

guttur. Ex iis igitur quae dicta sunt, rationabile est talem dispositionem gutturi aliquem inferre dolorem : & videtur Hippocrates eius manifeste meminisse tu libra

SEARCH

MENU NAVIGATION