장음표시 사용
1쪽
2쪽
Cur benignius deinceps tractandus Adversarius p
Emperandus est stylus , leniendus Adversarii animus , ne ita totus inquerelas , totus effundatur in invectivas , ut controversiae sibi motae memoriam excitata in me bilis vel omnino sustulisse , vel certe turbata
videatur. Pro Ruardo aliisque Majoribus nostris scribit Apologias , quasi indigerent illi ejusmodi vindice. Dissimulandum non erat , nihil a n bis de Driedone , Ruardo , Stapletono dictum fuin , nisi post praecipuos Thomistas, Petrum Soto , Estium , Lemos , Sylvium ι & vel sic quoque nos manifeste probasse
Thomistarum hac in causa cum Lovaniensi Schola concordiam. Cum Thesi priunae Histor. inseruissem aliquid de Drie done & Ruardo , ad priores Collegae nostri me Theses remisit, neque tunc alio me responso dignatus est. Nescio cur illorum vindiciis hanc potius appendicem implevit, nisi quia sibi id credidit facilius,quam assignare discrimen inter Thomisticae dc Lovaniensis scholae doctrinam de gratia per se eis caci homini lapso necessaria. Novas proponit ac suscitat quaestiones , qui vix leviter principalem sibi motam
hactenus attigit. Si illam evacuaverit, novum circa alias licebit inire certamen. Quam si e indienum ab una ad aliam transilire controversiam,ac operosissimas quaestiones tam desultorie tractare , quis non intelligit Si ad illam terminandam se minus sentiebat idoneum, inchoare non debuit, quod prosequi non potest , ne eruditi illuderent ei dicentes: hic homo coepit disputare , dc non potest consummare Male eum habet, quod conquisitis undique Episcoporum & florentissimarum Academiarum Censuris doctrinam hujus Facultatis roboraverim ac confirmaverim. Theses ejus sepius repetitis abundant querelis, quasi uerelis ejusmodi illarum enervaretur auctoritas. Sedis Apostolicae jura asserit violari,
ulmina perpetuo minantur & anathemata , Lemures Iansentanos & Baianos evocat ; ne temere dixisse viderer Thes. quod pene Ariolum esse oporteat eum, qui e damnatis Propositionibus sensus tam parergos elicit 1 v. gr. ex hac , interiori ratis inflatu natura lapsa nunquam resistitur, contra Auctorum torrentem , contra ipsum verborum tenorem conficere potest, praedeterminationem physicam ad statum naturae integrae esse extendendam. Exulceravit quoque viri animum , quod vulpem captam,quod Herculem eum dixerim ; dc quanquam nihil perinde aTectet, quam contra duos pugnare, Collegaeque nostro exprobret,quod arma abjecerit experietur forte brevi an ita st)me tamen solum Herculeae illius fortitudinis non vult habere praeconem. Cedam viro , quem delinire cupio; haecque omnia , cum ita velit, deinceps tacebo. uerimoniarum argumentum squamquam rte
de dicteriis invectivisque expostulare possiem justissime)non ingrediar, ne Sc ego ita quisquiliis talibus Thesim meam repleam , ut dum nomini meo Apologiam scribo , punctum dissicultatis , quam tractandam suscepi, praeteream. Omnia illi remitto, omnia peramanter ignosco : quin de si retractationem scribi voluerit non ferens , qnod Vulpem , quod Herculem eum dixerim , facile confitebor tam in Thesi prima quam ultima nihil Vulpe, nihil Hercule dignum sui Te,8c ab eiusmodi nominibus constanter deinceps abstinebo. Ita spero devincire virum , ut placide mecum disceptare pergat, in quo praecisὸ situm sit distrime Lovanienses inter dc Thom istas circa gratiam homini lapso necessariam. Haec enim Thessmeae primae , quam impugnare voluit, summa est , hic quaestionis cardo. Hoc inquirere
studiosissime debent Adversarii, ne doctrinam, quam ab omni censura immunem esse iu-
3쪽
bet sedes Apostolica, graviori ipsi Censura non satis intellectam perst ingant. Fatebuntur
Τhomistae omnes quod eandem, quam ipsi , divinae gratiae vim tribuamus & energiam in statu naturae lapsae 1 quod propositiones quinque damnatas eodem planE modo sensuque damnemus ι ridebunt secundae propositionis Censuram allegari, ut ad statum naturae int grae eadem gratia extendator. Viderint proinde Molin istae,cur ad absolvendos Lovanienses adeo sint prae Thomistis rigidi , qui solent alias sequentibus sententiam probabilem tam benigne absolucionem Sacramentalem impendere.
δη ' rufus Facultatis hujus Doctrinam Academiarum florenti marum Censuris
D Acultatum Τheologicarum Censuris pullulantes in variis Provinciis errores evelli, Se periculosa dogmata profligari neque novum est , neque Ecelesiae saepius fuit inutile. Contra Lutherum Colonienses Sc Lovanienses Sedis Apostolicae praevenere judicium,quorum censuras Lutherus Sarcalmis, Leo X. summis excepit elogiis , eas commendans tanquam veras, doctas ct sanctas. Nescio an dissertationum nuperarum Auctor eis non exisProbrari, quod involarent in jus Pontificium , sed ejus conatus risisset Leo X. juris sui Peritior , qui Facultates illas laudat tanquam agri Dominici piissimas religiosissimasque Cultrices. Nihil illae tentarunt,nisi exemplo storentissimarum orbis Academiarum,Parisienisss , Oxomensis , Pragensis, &c. quarum Censuras contra Ioannem Huis , Ioannem Viesessum , Calvinum , Lutherum aliosque & Constantiense Concilium & Romani Pontifices probaverunt. Auctor interim , quem oppugnamus , sc in refellenda Censura Lo-vaniensi anni is 8 . edita versatur,ut in hac una omnes quoque omnium Facultatum Censuras labefactet atque convellat, ipsum Antonium Ricardum, in limine disputationis suae Theologicae de libero arbitrio , passurus Adversarium. Scribit hic Apologiam pro Censura Parisiensi de cujus veritate disputare non est hujus loci 1 sic proposito nostro congruenistem , ut si Parisiensem illam recte vindicaverit, Lovaniensem quoque absolverit. Si , ea Perlecta , dicere perrexerit Adversarius noster, quod in jus Pontificium Lovanienses quidem involaverint , sed non Parisienses, in Lovaniensium oculo festucam , in oculo Collegae sui trabem non vidisse facile convincetur. Novum hoc argumenti genus est , quod nobis opponitur. Caverunt Lessius & Hamelius, ne quid unquam ejusmodi tentarent.Maluerunt per se & suos sollicitare Academias Moguntinam & Trevirensem , ut Censuras Censuris opponerent: quod & tandem obtinuerunt, rei pariter violati juris Pontificii, si Censuras ejusmodi edere nefas est. Illud sane non facile tolerasset Apostolicus Nuntius, qui Censuras illas Lovaniensibus communicavit , cum justificationem Censurae Lovante sis a Facultate recepit. Illud quidem non ignoramus,quod si vel canonice obstitisset ne ederentur, vel iam edi. tas sic damnasset Sedes Apostolica , illi omnino obtemperandum fuisset: verum si causam tantum ad se evocet, contra editas Censuras nihil statuat , contentam in illis doctrinam non reprobet, sed tantisper a censuris temperari decernat, donec apsa sententiam tulerit, nemo tam iniquus est , qui inde conficiat Censuras illas deinceps allegari non posse, dumis modo omnibus notum sit quod doctrinam urgere velimus, non Censuram. Reus alias erit ipse Lesius nec sibi conciliari poterit, qui cum in prae satione disputationis suae Apolog ticae de gratia essicaci testatus esset, quod nihil damnare,nihil graviore Censura vellet perstringere, nisi quod Sedes Apostolica damnat & perstringit , liberum tamen sibi credidit doctrinam , quam oppugnabat, non tantum dicere incertam, verum etiam a quam pluri-
4쪽
inis Doctoribus in variis orbis Aeademiis valde improbatam, a quibuΠam etiam nempὰ
Trevirensibus & Moguntinis graviter censitam. Non dubitavit ergo ille , quin post edita Calatini aliorumque Decreta Censurae illae produci,illisque suam quisque doctrinam probare ac roborare posset, quamdiu Sedis Apostolicae non obstabat auctoritas, multo minus eas juri Pontificio adversari criminatus est. Non ignorabat nihil tam gratum Ap Dolicae Sewi accidere posse , quai dispersas per orbem Academias certatim omnes pro tuenda Catholicae Religionis veritate ac puritate studere, si modo ea , qua par est, reverentia Petri Cathedr' obsequantur , & Omnes labores sudoresque suos eo unice dirigant, ut dispositationibus accuratissimis ad eam maturitatem controversae perveniant,ut primae Sed is examini sisti mereantnr. Quod si aliquando ipsa per se rem malit ob ovo tractare , nec aliorum operam desideret, iniquum est tam piae ejus solicitudini refiagari. Utrumque praestitit Facultas Theologica Lovaniensis. Lellii censuravit articulos, dum Sedis Apost licae Decreta non obstabant; ab omni Censura abstinuit, dum ad se controversiam Sedes Apostolica evocavit. Dedecus ergo nostrum non fuit Lessi censura Te articulos, sed laus maxima post promulgatum Apostolica auctorita te Calatini Decretum ab omnibus invectivis & asperioribus verbis temperasse. Eandem meruisset Lemus, si pari moderatione usus fuisset, verum cum praefationi Apologiae suae inserere ausus fuerit, doctrinam do pradsi
natione gratuita adeo Augustini non esise , ut C lvini sit potius , qui fauo eam Augusino impo.
nat. limites omnes non tam excessit, quam effregit,& moderationis debitae palmam haec illi Facultas praeripuit. Tantum hic modo cavendum est , ne quidam verborum insidiantes apicibus Censurae nomen in invidiam trahant; quod in ip ta justificationis Censurae praefatione sic nostri exposuere Majores , ut nec ipse Zoilus reperire possit, quod mordeat. Censura nomen illi δε- dimus , inquiunt illi , non quasi damnationiι astrit/iem nobis sumentes , quam sacrosancta Apostolisa sedis propriam s. non ignoramus , sed scholasticum tantum judicium , sententiam ua
nostram dicentes , aut ut verius dieamus. non aliud quAm fraternam eorreptionem interponentes.
Ex eadem patet praefatione, qua animi reverentia eam Apostolicae Sedi submiserint. Et ne leviter tam solemnis humilisque observantiae professo excidisse videretur . eam repetunt
in peroratione his verbis : Censuram scholasticumque judicium nostrum, qua decet veneratione, faera sancta Sedis Apostolica iudicio Censuraque libenter submittimus extremum ejus definitamjue sententiam grati simis proni missue mentibus accepi Hri , in quam ut intendere aliquando dignetur, etiam atque etiam rogamus. Non sunt haec sensa Doctorum Pontificia jura turbare vel
mutilate volentium ; sed quot verba , tot sunt argumenta, quibus sua Facultatibus Theo- Iogicis Censuras ejusmodi edendi vinjicatur auctoritas. Fallor si non pudebit Auctorem . quem impugnamus, nobis fuisse minatum excommunicatione latae sententiae non aliam ob causam , quam quia illas citavimus ac propugnavimus. Quam libenter nos a citandis illis deterruisset, ae inflicto sibi ab illis vulneri cicatricem optasset obducit neque tamen satis hactenus assinuor, qua via voti sui compos efiicietur. Forte nobis improperare pergetό cursaces Sorbonam sepius sollicitatam non voluissι unquam in partes vestras descend/re ρ Quasi non sussiceret, quod in eas descendissent omnes Belgii Episcopi, utraque Facultas Theologica . Omnes Religiosi ordines, accessisse quoque postea Hispaniae Episcopos, Inquisitionem generalem Hispaniae , Universitatem Salmanticentem. Cur potius e Gallia,quam ex Hispania quaerit subsidia Quamquam nec ipsa,quam implorat, Sorbona ei multum faveat. Aliud est Sorbonam non edidisse solemnem Censuram, qualem ediderunt Lovanienses& Dua censes, aliud Lessii vel Molinae dogmata probavisse. Testatur Lemos quodUniversitas Parisiensis non
semel divina voluntatu efficacem praedesinuiens m retinuit , se illam impugnantes sicut libertatis
nostra impeditivam compescuit. Alibi quoque gratiae physice praedeterminantis assertores recensens ita scribit et Florentissima Academia pari consiensu hanc pravenientis gratia δυinam es-A 3 - caciam
5쪽
tariam tradideνunt, ut antἰquli ma es Doctissima illa lovanissi, Truditissima Dua sis ti istisma Parisiensia , o Insignis Salmanticensi . Credibile ergδ est , quod a Belgii Episse
sis sollicitata Sorbona novam Legii articulis non inussit notam , quia rem acta ira agere noluit, sed vetera scholae suae Decreta conquirere , illisque significare contenta fuit. Doctrinam , quam impugnabat haec Facultas , Lutetiae suisse explosam sub finem justificatio. nis Censurae testantur nostri Majores. Nihil ergo huic causae obfuit , quod Lovaniens vel Duacensi Censuram similem Sorbona non edidit , si doctrinam illam explodere maluit , quam Censura tam operosa dignari. Parum quoque ad nos pertinet, quod de Censura illa dixisse Leydeckerum Calvinistam testatur Adversarius. Illud eum propius videtur attingere , quod scribit Mariana lib. 3. de mortalitate cap. 3. Qua a Cassiano dicta sunt de gratia
o libero arbitrio a Viru Eruditu nostra alate defenduntur , quasi pietati consona , neque deflexa a fidei regula sancta. Bene consutium esset Triadi Patrum Augustino , Fulgentio is Prospero , si perinde Catholici haberentur , ae Casanus , Faustus . aliique Massilienses. Leydeckero Calvinistae fidem abrogavit Adversarius , dum a recta illum fide dixit alienum. Plus aliquid ipse debet Marianae fide , religione , & instituto sibi conjunctiori. Stringe ergo calamum
sin Marianam : verbis tuis utor Pater Reverende in ostende hominem errasse turpis me.
De Isaacio Haberto cujus auctoritatem saepius Censurae Lovaniensi opposuit 3 hoe unum quaero , sitne ille , qui cum Cornelio I an senio probavit opuscula D. Ghibaeus Doctoris Sorbonici de libertate ρ Si hanc nobis quaestionem expedierit,lapidam ei concinnabiamus historiam de varia Haberti fortuna.
an Episcopi Belgii in jus Ponti clam inνοIassent, si Lusii doctrinam damnassent r
I Ethodum remittendi ac retinendi peccata ab Inquisitione Romana absolutam reproba - - vit Toletana Romani , ut omnind credimus , ignara judicii. Mox per universum Belgium spargitur, commendatur, ac miris modis obtruditur haec Censura. Si vero nos vel mutiamus , quid contra Molinam generalis Inquisitio Hispaniae, Episcopi doctrina Sc Religione praestantissimi, Insignis Academia Salmanticensis vel egerint vel agere intenderint, citissime conclamatur , jus Pontificium violari, sulmina nobis imminere & Anathemata. Mirum est: Inquisitioni Toletanae licuisse in Methodum Romae absolutam, quod neque Inquisitioni generali Hispaniae , neque Episcopis , neque Salmanticensi licuit in Molinam , de quo suum hactenus judicium suspendere Roma maluit quam proferre. Quod si vel Inquisitioni vel Episcopis Hispaniae haec licuisse concedas, negare non poteris, quin Mechliniensis δc Cameracensis Metropolitae iure suo uti voluerint, dum Synodum pararunt Episcoporum , qui Lessit dogmata a duabus Facultatibus damnata discuterent, ead que toto Belgio proscriberent. Nihil interim haec movent Auctorem quem impugnamus.Verbo omnia diluit,ab injustis Censoribus sic Lovaniensis vocat J Episcopos fuisse seductos asserit,quos laudat i ni potius ridere dixeris ) tanquam Sapientiores, quam ut censurando involarent in jus Pontificium. Omnes Episcopos , utramque Facultatem , omnes Religiosos ordines Baianos facit. Dolendum plane iolos tune sere Iesultas per Belgium Sedi Apostolicae sincere favisse : caeteros enim Baius in partes suas traxerat, ut olim Arius , Nestorius , Pelagius, Lutherus , Calvinus, &c. si fides est illi Auctori. Gaudeo sane , quod nulli hactenus Thesi verba Lemos inseruerim , quibus testatur
scientiam mediam Romae per aliquot annossemet , iterum , atque tertio diligentissimὸ examinaram a Doctissimis uisiosis O, Doctoribus ad id a Sancti simo consignatis semper fuisse condemnatam. Et infra : Post longissimas , gravissimas o ossiduas disputationes in praesentia sua San
6쪽
astalli habἰta ... .. post a Iuam os emtam eonsultationem, aliaque innumera , qua Sanctissi mus inspici O, considerari pracepit , adhibens in hoc negotio non flum ordinariam , sed extraordiis nasiissimam dilig/ntiam is Pontifici ipsi Summo Clementi VIII. ct omnibus a sentibus, uno Dudb ιο , summopere displicuit s scientia media in ita ut mentiam appellaret Clemens VIII. etim
in hae rausa osset ductissimus factus et humanum inventum ad accomodandum in apparentia omisnia. Nestio an Auctor ille , qui Baium Ario Pelagioque comparare coeperat, abrupisset comparationis suae filum : neque enim illi materia deerat; cum constet Arianismum ex Oriente aliquando in Hispaniam transivisse, ac ipsum tandem Pontificem Liberium ab Hi lario, Hieronymo aliisque pluribus de Ariana communione fuisse notatum.Caelestius quoisque Pelagianus Zozymum Papam primitus decepit , & acerrimas ab eo litteras ad Afri canos Episcopos extorsit. Quam belle congruebant haec omnia scopo Auctoris nostri Dicere enim poterat pari ratione , quod Baianismus d Belgio in Hispaniam , ex Hispania Romam transiisset, neque magis mirandum esse , quod illi faverit Clemens VIII. quam quod Ario Liberius , Caelestio Zoetymus propitius fuerit. Sic post integrum saeculum notantur viri,quos nullus hactenus rumor sinister adspersit. Temperasset calamo suo Auctor ille , si expendisset propius , in quos tandem relaberetur tam atrox accusatio. Et ne egrediamur Belgio nostro, Baii potius privatis eommodis, quam Sedis Apostolicae Decretis studuisse notatur Lindanus Rurae mundensis, ac paulo post Gandensis Episcopus,
non tantum omnis generis litterarum eruditione clari mus , teste Cardinale Baronio in notationibus ad Martyrologium Romanum x 3. Septembris , verum etiam egregii Confessoria fidei nobilitatus insignibus : quippὸ qui exilia , proscriptiones λ, arumnas incredibiles , ac mortis ferὸ
sequentes inconcusso robore fidei cauta suginuit. Dignus is plane fuit , qui Episcoporum hac in causa promovenda esset Coriphaeus , quem ipse Pius IV. tanti ante triginta fere annos fecerat, ut illius jussu invitatus fuerit, & viaticum acceperit,ut tanquam Mantuam Theologus Tridentino interesset, teste Cardinale Palla vicino. Accusatur quoque Ioannes Vende villius Tornacensis tunc Episcopus, Catholicae fidei Propugnator strenuus, qui pio fidei negotiis tertid Sedem Apostolicam accessit stantum abest Baianismo eum favisse impensius ac tandem non sine Sanctitatis opinione obiit, ut fasti nostri Academici testantur. Nihil opus est addere de Matthaeo Moulari Ord. S. Benedicti, Episcopo Attrebatens, Francisco Walon-capelle Ord. Minorum Episcopo Namurcensi, aliisque dignissinis Praesulibus, quorum perpetua inter haeresum furias certamina fidem Catholicam nobis illibatam conserva
Quis suetit Estius Author Censurae Duacensis, ejus scripta testantur. Quis tuerit Gravius Author Censurae Lovaniensis , quam Sixto V. quam Gregorio XIV. gratus declarat Romae squo ob praeciaras dotes fuerat evocatus ) scriptum ipsi a Cardinale Baronio epita-t,hium , declarant ejusdem aliorumque Cardinalium ac Praesulum ad hanc Universitatemitterae. Placuisse imprimis doctrinam ejus de gratia testatur Jansonii in illius mortem oratio funebris, in qua dicitur 1 Gravium in aliquot Comitiis de gratia aliisque temporis illius controversiis tale disputando dedisse specimen , ut cunctis admirationi esse caeperit & venerationi. Plura ibidem reperies, quae in illum quadrare non possunt, qui Collegae privatum honorem debitae Apostolicis Decretis reverentiae ac venera:ioni praeserret. Quis fuerit Lensaeus justificationis Censurae parens, quantus Haereticorum Malleus, Romanaeque vindex Ecclesiae , me tacente , scripta ejus loquuntur. Quam valide Baio variis in materiis restiterint plures, qui Censurae subscripserunt, non ignorant qui acta nostra Iegerunt; ut certum esse debeat non caeco adeδ impetu in opinationes Baii caeteros abiisse. Multo minus praesumi haec possunt de tantis Episcopis in illis temporum locorumq: circumstantiis , quibus insidiantes undique Vicini Haeretici extraordinariam ac pene divinam Circumspectionem cautelamque ab iis postulabant. Tum cavendum erat vel maxime ne qui A novit
7쪽
novitatem suam herericis perpetuo exprobrabant, ipsi novitatibus indauerent,& a tritis
majorum veterumque vestit iis declinarent non aliam ob causam, quam ut hominis privati honori has qualescumque vindietas immolarent.
Sed quotquot talia sentiunt plenissime confundit Instructio brevis Gallica a prati eisto Richardoto Atrebatensi Episcopo in usum Provinciae Cameracensis edita anno is εν. id est , antequam Philosophiae Lessius daret operam, vel in Collegio Societatis Lovanti instituta thret Lectio Theologica commendata Pastoribus in Synodo Aud Omarensi anno 1 183.
ia constitution du monis Telis est Ia urar , I ncere , Catholicque doctrina reuehanι Iapreosination. Si Archiepiscopus Cameracensis digni ssimum hunc Episcopum censuit, qui hane doctrinae Catholicae epitomen pro universa Provincia Cameracensi componeret, si ipse Episcopus illius Auctor doctrinam in illa traditam securam facilemque esse in ipso libri titulo asseruit, si expresse cap. 13. assertionem nostram de praedestinatione gratuita clarissimam & apertissimam dixit esse Apostoli sententiam , imo esse veram , synceram , α Catholicam doctrinam , mirum videri non debet oppositam Lessit opinionem anno 1187. tantopere & Episcopos & Facultates Belgii offendisse. Ex eadem Richardoti instructione illud quoque confirmatur , quod in oratione famosi saepius memorata scripsit Guillelmus Est ius, nempe Facultatem Theologicam Dua censem ab initio docuisse praedestinationem in statu naturae lapsae omnino gratuitam: Nam, teste Nyraeo in elogiis Belgicis,Franciscus ille Richardotus Academiam Duacenam a Philippo II. Hispaniarum Rege recens excitatam faelicibus auspiciis , habita & mox edita oratione, dedicavit, primusque in ea Theologiam publicὸ interpretatus est. Si ab ipsis Academiae Dua cenae 4ncunabilis tam certa tam recepta fuerit in his Provinciis illa de praedestinatione gratuita assertio , perspicuum est quam falso dicatur, quod in gratiam Michaelis Baii Mechliniensis ec Cameracensis Metropolitae Synodum paraverint Epissicoporum , ut doctrinam illi contrariam aisnesque articulos alios e Belgio proscriberent. Si dicere perrexerit Adversiarius sic mutilari jura Sedis Apostolicae, in jus Pontificium in-V lari , pergemus & nos praxim superiorum illi opponere saeculorum , quibus certum est fuisse familiarissimum siccrescentes vel grassantes errores in Conciliis Provincialibus convellere. Testatur Augustinus , quod omnes fere haereses , ubi extiterunt , ibi improbari damnarique meruerunt. Sic in Mileuitano & Carthaginens, illo praecipuὰ agente & diriapente . Pelagius Caelestiusque damnati sunt. Si & illa involasse dixerit Adversarius in jus Pontificium , ab ipso Pontifice Innocentio s. reprimetur,qui illa praecipue commendavit, quod post Episeopale judicium Apostolicae Sedi tanta reverentia acta sua omnia retulissent. Reta sua ad Apostolicam Sedem reserre pari reverentia propositum suisse Belgii Episcopis
editi a Lindauo libri palam faciunt. Ergo certi uum est violati juris Pontificii reos esse
8쪽
. non potuisse Belgii Episcopos, si Asricani in pari causa , ipso teste Romano pontiaee ,
s. q. Au hac in cutis perlatus nostrum accusentur Notusa pracipui ab ipsis quoque Adsersitis aliquando laudati, ct usque hodie superstites p
trum est Adversarium nostrum , qui non ignorat Thom istas prae Molinistis doctrina& authoritate vialere ut se vindicent, sic accusare LOvanienses, ut eidem causae semis
per Thomistas involvat. Si verbis viri credimus, nihil illo est in Thomistas humanius tsi rem ipsam spectemus, nihil est in Thomistas acerbius. Non minus in illos, quam Lovanienses fulmina sua vibrat & anathemata. Adeo Thomisticae gemella est Lovaniensis doctrina de gratia hominis lapsi, ipsis quoque Thomistis fatentibus, ut nihil nostram ferita possit, quin Thomisticam quoque pari vulnere laedat. Accusat nos ille , quod Censuram Lovaniensem, Duacensem , Parisiensem, Salmanti censem, judicia Episcoporum Hispaniae N B lgii citavimus. In excommunicationem latae sententiae , si illi fides est , incidimus. Si eas citasse tantum est nefas, quid non peccavit Bacherius hujus Facultatis Doctor,Ordinis FF. Praedicatorum, inter Principes sui temporis Theologos numeratus, qui Censurae ejusque justificationi subscripsit Quid non peccaψit Thomas Torres,ejusdem ordinis,quo potissimum agente & actam concipiente,anno hujus saeculi is . se veteri majorum inhaerere doctrinae haec Facultas solemni decreto declaravit Quid non peccavit Facultas Dua cena, dum instantibus Tholosanis similem declarationem edidit anno is 8. Quid non peccavit ipsa Universitas Τholosana , dum hanc declara tionem edere Duacensibus persuasit 3 Quid non peccavit Thomas Lemos , Thomistarum deliciae,cujus potissimum fidem in his citandis secuti sumus Quid non peccavit Germanus Philalethes a Molinistis tantopere vexatus, & apud Apostolicam Sedem irrito conatu accusatus, qui Censurae Lovaniensis & Duacensis praecipua capita triumpho suo Thom istarum inseruit Quid non peccarunt tot praestantissimi Thom istae usque hodie superstites, qui illum ejus triumphum laudarunt ac probarunt λ Si nos in excommunicationem latae sententiae incidimus , certe illi non rei judicio , non rei Concilio , sed rei erunt gehennae ignis. Compatiamur quoque Romanis Censoribus, quod nullum ejusmodi periculum in hoe triumpho notarunt, vel si fortὰ notarunt, indignemur gravissime Quod dissimulaverint. si vero nullum notarint, gratulemur Adversario nostro , quod illi, sit oculatior. Ne io an qui me Herculeae suae fortitudinis noluit habere praeconem, aequiore animo has congrat lationes excipiet. Facilitis credidero . quod sicuti supra sibi gratulatus est, quod Sot- bona saepius etiam sollicitata in nostras descendere partes noluit; ita sibi hic applaudere perget , quod in tot Censorum , qui Thom istarum triumphum laudaverunt, Cathalogo non
reperit eum , quem in Belgio inter eateros venerari debeo, ut membrum Pransilia Sacra stricta ue Facultatis. Audiat, inquit, Eximium P. d'Aubermoni , qui tam gloriosὸ decertaυit pro
Sεδε Apostobea se infallibilitate Summi Pontificis. Audiemus ab eo libenti Time, quidquid ad Controversiam hactenus motam pertinet ι eruditis interim ridentibus . peterga quaedam mutuata fuisse ab Eximio illo Viro , quibus ille Encomiastes suam penuriam solaretur, dc conceptam appendicem impleret, dum controversiae punctum declinabat. Si augurari licet aliquid , credo quod sua aliquando elogia convertet in satyras,cum intellexerit, quam sint
contraria ejus Thesibus Eximii illius patris dogmata. Iucundum erit hic illorum spectate
Encomiastes ille in Thesibus suis pro Authoritate Innocentii X. & Alexandri VII. secundae propositionis damnatae , interiori gratia e c. huna sensum in Ianseato se reperiradicit z
9쪽
dicit: ta flatu natura lapsa nulla datis gratἰa, qua non sit escax , qua eb voluntatἰι humana pervicaciam non sortiatur efctum illum, ad quem sciendum a Dco datur. En insignem Enco-miasten, qui virum,quem prae caeteris,ut ait, venerari debeo, condemnat ut haereticum, quia x . Martii anno I 668. sustinuit in Conventu suo hanc assertionem Thes. as. Nullum omnino datur auxilium , quin simper sit eseax . o e ciat semper in homine id , quod ei vult Deus inec ullatenus feri potes , quod Deus mentem alicujus moveat ad cognoscendum vel volentam .
O non sint in ira hi maius cognitionis is volitionis. Proposuis quoque nobis saepius Enco-miastes ille quaestiones varias de gratia sussciente , de libertate , & possibilitate praeceptorum sine gratia,quem alias remisimus ad Thomam Lemos, ne illi excioret, quod Thom istarum doctrinam de gratia hominis lapsi propugnandam suscepimus. Verum quaestiones illas iterum suae Appendici inserere maluit, quam Thomae Lemos subire judicium. Plus sorte laudato a se Eximio Viro deseret,qui,ut inquit, tam gloriose pro Sede Apostolica decertavit. Thesim ergo sequentem legat, in qua haec reperiet: silas imperfectas motiones ad bonum imis
perfectum , puta ili rationes intellectus , excitationes voluntatia , cordisve vellicationes , si h trinseca ct actualia auxilia suscientia quadam ratione dici contendar , quamvis ultimo is pleno fustrentur essectu . quis inficietur negare ausit , quin ea peccatoribus non paucis crebrὸ impartiatur Deus t ........ Sed hae ista omnibus omnius indiscriminatim hominibus, quantumvir obduratis peccatoribus vel infidelibus , tune saltem quando eredendum vel aliud Dei praeceptum adimplendum es , dari diυ nitus . adeὸque o obligari Deum ut ea donet, alioquin non peccatu aris , qua aucroritas probat ' u vis S S. Patrum docet i a ua ratio persuadet i Thesi vero 33. luculente confirmat omnia quae nos alias de gratia per se efficaci diximus , dum sustinet, indubitatum esse , quod gratia habeat suam escaciam ad convertendum hominum corda ex Dei omnipotentia , O a dominio quod a diυina Ma estas habes in voluntates hominum , sicut O in catera omnia secundum s. Augustinum. Et dici nulla ratione potes, quod gratia escacia solum. modo sit desumenda ab aliqua prasupposito seu praeviso. bona voluntatis consensu. The si quoque a 3. illud Molin istarum dogma mire exagitat, sic eruditos omnes interrogans et post cupiam adhue illud verum divina gratia auxilium iideri. se non potius ludibrium . qui a Deo dari non
vult nisi moraliter hominem excitans . de se penitus indisserens , ad omnem voluntatis ereata nurum aqualiter flexile , se solo ad exercenda saluiti opera absque .ullo ulterius speciali escatis graria adjutorio plane fusciens , quod reddere scax sic sit in libera hominis potestate , ut ei conissentire non sit pravenientis escae iter o miserentis Dei efectus , sed liber volentis hominis nutui ct usus , qui ex se ipse pro ingenita libertatis arbitrio , dum vult auxilio bene utitur , dum non vult , cassum illud raddit, ct inanι ' Cum perspicuum sit , omne id , quod cum tali auxilio feri dicitur, neutiquam a Dei gratia, nec per Dei gratiam, sed per Iolam hominis voluntatem esci. Eia , Pater Reverende, quid me vis facere λ Optas in dubie, ut monitis tuis obsequar ;vis ut virum audiam,quem, ut ais,venerari debeo, ut membrum praenobile sacrae strictaeque
Facultatis. Ecce, permanenter audio, illisque subscribo eadem plane forma ac modo, quibus me nuper Thomae Lemos dogmatibus iubscribere pro sessus sum. Ne ergo deinceps constitutiones Pontificias opponas nostris de gratia per se eis caci dogmatibus,quae tutissima ac indubitata sunt illius testimonio, quem tam glorios P pro Sede Apostolica certare laudasti.Si per ea libertatem dixeris destrui, vel Pelagianismum induci, ea audies, quae numquam ego Irotulissem , nisi omnia te libenter ab illo audire confiderem, quem tam praeclare laudat. Hunc ergo tuum scrupulum sic ille evacuat Thes o. Non periculum es lib/ro arbitrio ex
gratia Dei, nee voluntas aufertur , cum in ipso bene velle generatur , seu P0μὸ a Deo causiatur. Isud igitur disina gratia ex sese ipsa is intrinseca virtute , antecedenter ad voluntatis humana operationem escatissima auxilium P0 cὸ pra movens ejusdem libertatem evertat ' Noe certa nemo SS. Patrum , sed Pelagianorum aliquis dixerit vel Calaiuistarum. Sic undequaque certum
cst,Eximium illum Virum,quem, ut ais, tantopere debeo venerari,accedere ad illorum Tho-mistarum
10쪽
stari in indicem, qui cum Universitate Duacens, Tolosina, ac tot praestantissimis Religiosis Ordinibus hujus Facultatis de gratia hominis lapsi doctrinam probarunt. Frustra quoque a
Collegis suis divellere tentat Joannem Baptistam Gonet aliosque, qui vulgatissima Schola Thomisticae dogmata de praedeterminatione Physica secuti sunt, neque vel a Lemos , vel ab Alvareet recessisse probantur. Nobis persuasum est, quod Thomistarum nullus haeresis aecusabit eum , qui hominem lapsum gratia per se efficaci praemoveri ad bonum agnoscet,
gratiamque mere lassicientem Thomisticam admittet eodem plane modo, quo eam Lemos explicat, licet ad statum naturae integrae similem gratiam per se essicacem non extendat. Mirum est Adversarium Thesi mea ultima tam graviter excitatum, ut vel unum proferret Thomistam , qui hanc coctrinam ab Innocentio X. dc Alexandro VII. testaretur esse
damnatam , non protulisse hactenus ullum ; ut proinde nobis dubitare non liceat, quin reperire nullo modo potuerit. Expendendum illi relinquo , quantum sit nefas imaginarias di confictas e cerebro suo haereses integerrimis viris assingere.
q. F. Quomodo insignis nostra truncatio resarciri pessi l
π' Hesi x. Hist. h. i. inserui hanc apertam Adversarii nostri confessionem ex appendice ejus tertia Thesi x. scimus libenterque fatemur sustineri posse absque omni nota gra- , , tiam physice praedeterminantem, quam tenent Thom istae , non rejicientes gratiam mere,, sussicientem Immunis est gratia per se essicax ab omni Censura, ita jubente Pontifice. Compatior viro hic altissime exclamanti: ''O ubi Fidest Qua fronte mihi verbis meis se au- ,, des imponere 3 Asserui ego, TALis GRAT i A PER sE EFFic Ax snempe Thomistica physicδ praedeterminans in immunis est ab omni Censura &c. Quae potuit fuisse ratio describenti,, ex ipsis meis Thesibus omittendi voculam , TALis , quae determinat ad certam speciem ,ri nisi ut in determinata locutio involveret Sc gratiam per se essicacem eo sensu , quo eam ,, explessit in suo Augustino Cornelius Iansenius . , , Nescio quid viro acciderit, cum Theses meas legit, nisi forte lemures Iansentanos& Bayanos viderit, ac prae timore lectionem abruperit, si enim sequentia legisset, facile advertisset sese timere ubi non est timor , cum post verba citata mox subdiderim : ''Sicut alias protuli Lovaniensium doctrinam ipsis Fa- is cultatis Theologicae verbis expressam,ita nunc Thomistarum doctrinam libet exprimere, ,, non conquisitis hinc inde sententiarum laciniis adulteratam, dc sorte ex auctoribus,, quibusdam depromptam , quos schola Thomistica hodie non recipit, sed ex ipso Tho- mistarum Principe Thoma Lemos, cujus doctrinam de gratia per se essicaci ab aevo am- ,, plecti Dominicanorum ordinem ejusdem ordinis Patres palam professi sunt tam in li-- bello supplici, quam in memoriali Sanctitati suae nuper exlhibitis. Sic ergo gratiam per
,, se essicacem ille definit l. .part. z.tract. .c. .n. I . Est auxilium tale, quod ut venit a ,, Deo, independenter ab humana & media praescientia , veras tribuit animae vires, vereri que essicit vi Sc energia sua , ut arbitrium in fallibiliter eidem praestet assensum , ita ut ,, per talem effractam gratiae suae potenter atque suaviter sibi subdat arbitrium, & active,, propriὸ, dc verὸ essicienter sibi saciat consentire. Haec est propria acceptio hujus vocis, ,, Epric Aci A,dicta de auxilio divinae gratiae. ,, Ne vero de gratia physice praedeterminante quidquam vel dissimulasse vel praeteriisse viderer, sic illam exposui post eundem auctorem
Tract. ante citati n. is x. V Deus effraci sua gratia movet hominis voluntatem ad actus li- ,, beros bonos, non solum interius suadendo, invitando, aut aliter moraliter tantum attra- endo, sed etiam verὰ & activὰ proprie essiciendo, salva tamen humana libertate, alisque Messicax gratia convenienter physicὸ predeterminare dicitur.Veritas ista brevi compedio uni- ,,versam hanc materiam,dc primam ac fundamentale ejus quaestionem & quoad rem dc quo-Had vocem clarissime comprehendit. litiis ego alii addidi,nisi hoc unum,quod nostrum do
