Claudii Galeni Pergameni De compositione pharmacorum localium libri decem, Iano Cornario medico interprete. Nunc ad fidem variorum exemplarium perspecti & eorum recentissima collatione ab innumeris mendis emendati

발행: 1549년

분량: 870페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

s DE Co M P os I. PHARMΑco. oleo mixtum adhibere pharmacu oportet Quin & defluentes capillos corrigit, & nodefluetes auctiores reddit. Caeterum odOrem eius vitant delicatae mulierculae, qui sane non iniucundus est his quae in eius usuali quadiu perseuerar ut. Porr 6 in A sia apud

Nos agrestes muliercular montana incolentes,no cedria solum illinuntur oleo permitata, tum capiti, tum reliquo uniuer1o corpori,Sed & pice liquidam cum oleo eodem modo per mixtam,ad radices capilloruca ispitis illinunt,vocantq; hoc copositu pharmacum pisse laron, hoc est, oleum picatum,

quod omnino aliud est ab eo quod pistanthos, hoc est, flos picis appellatur, quod ipsum liquidae pici incumbit & superstat,

aenuium magis partium quam ipsa pix exi ctens, tum compage, tum etiam facultate. Huiusi nodi itaque pharmaca tarde canescere faciunt, nulla vientium oblaesione. At ero quae ex austeris& acerbis composita sunt, magnopere laedunt. Caeter diu mat riam ex qua costunt haec ,adstringentis qualitatis ac facultatis existentem,etiam quippiam tenuium partium habere oportet,quo non in superficie tantum,sed & in prosum do cutem permutent, usque ad locum radicum capillorum progrediendo. Atque

haec quidem est Methodus componendi

92쪽

ea:habes autem in simplicium pharmacorutractatu particulatim materias ipsorum, in quibus facultates & qualitates earum di- ta sunt, quapropter ex illis tum ea quariam a prioribus composita sunt iudicare ac quali nam vi praedita sint inuenire potes, tum etiam per te ipsum de integro noua Componere. Vtile autem hoc est & ad cognitionem affectionum quas iam incurrerunt aliquae mulieres,&adfuturarum praenotionem,pra sentiumque sanationem. Nosolum enim in periculo versatas saepe scio Reminassed & mortuas ex perfrigeratione capitis per huiusmodi pharmaca indu .cta, laesio autem eis maxime accidit, alia quando quidem in stuporem attonitu,aut

comitialem,aut veternum,aut sopore pr fundiorem, aut animi apprehensione, Catalepsin Graecis appellatam, delabentibus: aliquando vero destillationibus indisso- Iubilibus apprehenduntur , ut inde etiam pulmo assiciatur,& tabes ex eis consequatur. Offenduntur autem citius quae frigidius temperamentum capitis habent, tardius vero quae calidius. Frigidae enim particulae frigidis affectionibus,calidae calidis facilius corripiuntur. Atqui periculii minus subeunt,ut pote quit a minore causa

Iardatur, quae frigidius teperamentu habet:

93쪽

At vera calidae propterea quod aegre de vix tandem a frigidis causis laedi possunt.

quum sane a magnis causis fuerint exupera, tae,maiorem laesionem incurrunt quae communi & uniuersali rationi subiacet,in Aphorisinis ab Hippocrate relatae, In morbis mi nus periculum subeunt aegrotantes, quibus' congruus naturae,aetati,habitui,ac tempori

adfuerit morbus,quam quibus nihil secundum haec ipsa congruerit. De piarmacis capillos denigrantibus. Archigenis.

P Aulo ante dixi quod non ex mea sententia medicus eiusmodi pharmaca cointrectat, Verum quum regiae aliquando se minu, quibus minime negare licet nigros aut fauos capillos reddere expetant,ea sane ob rem etiam Archigenem puto, qua

quam honestissimu virum,de illis scripsisse

in haec fere verba. Denigrant capillos haec. Radicem capparis trita cu muliebri lacte, aut ut aliis placet asinino, ad tertias coquito,& ad noctem pro cataplasmate imponi' letua eι to. Aut urina canis in quinq; aut sex dies Aeti' adseruata lauato. Aut cortice radicis ili- habet hoe eis donec mollis sat coquito,eumque cata-uco.i. ra- plasmatis modo imponito, cum aqua vero dicis capri decocti lauato. Rut quod in fremio m-fo. trinsecus nigrum est,cum oleo mTrteo tritum

94쪽

tum aficato. Aut spumam argenti, cim ham,alumen liquidum, pari mensura praelotis& siccatis capillis in noctem illinito, &beis foliis superne obligato. Aut selinusiam

terra,argenti spuma,calcem uiua,cum aqua

ad mellis crassitudinem redige, ct capillo ex lixivio liquido praeloto illinito, similiterque bete foliis impositis obligato. Mane vero distentospilos defricato. Aut absinthii, ossium palmarum syriacarum, faba

rum aegyptiarum, omnium ustorum cinere pari mensura cu vino Mendesio ad Migmeti crassitudine redigito, & cerato myrteo liquido ammixto affricato. Aut corticis silicis succum cum oleo aficato, Summe denigrat. Aut nodos ad racemorum similitudinem ex arbore nuce enatos coquito

& bitumine liquido ammixto utitor. Post praedicta etiam haec Archigenes adscripsit, Denigrant barbam, Suber aridii,& plumbum ustum cum betae crudae succo mellis spissitudine illita sinito usq; ad prandium, deinde abluito. Aut ferri retrimentum ac plumbu in aceto cocta ad tertias,illine citra oleum. Post haec Archigenes ex comptoria damnata arte accepta haec scripsit. Fuluos autem reddunt capillos lupini erudi cum aqua & nitro illiti. Flauosae crispos uos addiν pilos reddentia. Crispos autem reddes νe .co A

95쪽

capillos si spuma salis cum myrrha confria

ueris. Aut succo carpasi illine,& manebunt crispi ac nigri. Aut myrti baccis ac betae semine aequali pondere cum oleo tritis utitor. Aut alphodeli radicem cum mero illine. Aut lupinorum cortices ac parum nitri in aqua ad quatriduum macerato acutitor. Horum pharmacorum mentionem

ob id feci ut ostenderem necessario quosdaetiam honestissimos viros taliti sibi comptoriorum experientiam parare. Quando enim Archigenes haec scribere no est vertatus, multo amplior venia Critoni dada est, qui in Imperatoriis aedibus est medicatus. .Rpparet autem & Heraclidem Taretinum multa & probata pharmaca comptori speculationis scripsisse, quanquam nondutantae deliciae foeminas occuparant, quantae nunc sunt. Verum quae Heraclides,& Cleopatra,& quicuque alii post ipsos interiecto tempore medici scripserunt,ea omnia Criato coaceruauit, ad quem sane remitto eos qui quomodo capilli nigrescant aut fauescant,& alia huiusmodi,discere volui. Scripsit enim quatuor de ornatu libros qui in omnium manibus versantur. QSid igitux ego nunc ipsa frustra transcriberemὶ quum

possint ex illo discere qui adeo ea cognoscere velint. In primo quide libro omnia quae

96쪽

ad capillos pertinent statim in principio

scripta sunt, reliqua vero deinceps iuxta proprium quodque ordinem. Quo itaque facile inuenire queant singula talium pha macorum absq; longa inuestigatione, Via sum mihi est capita singulorum librorum indicare. In primo itaque libro capita haec

sunt. PRIMI libri Critonis de ornatu Capita. Conseruantia capillos. Augentia capillos. Praeseruantia capillos. Tincturae canorum. Tincturae flavos & auricolores capillos reddentes. Smegmata capillorum. Illitiones praeseruantes. Faciem erugantia. Illitiones faciem nitidam reddentes. Cataplasmata facie nitidam reddentia. Superciliorum illiti nes. Supercilia denigrantia. Oculorum illitiones. Illitiones ex stibio. Ad graveoletiam nariti. Dentifricia. Manducationes. Ad foetorem sub aliis affrictiones. Manducationes ad foetore oris.sscvNDi libri capita. Quae nigredi nes colli repurgent. Illitiones ad exudationes sub alis. Illitiones mamillas conseruantes. Ventre purgantia. Smegmata manus nitidas reddetia. Ad nigredines

a partu. Ad rugas a partu. Ad fissiiras a

partu. Illitiones ad eminetes umbillicos.

Quae pueros impuberea coseruat. Quς vir

gini

97쪽

Sinitatem conseruant. Ad humectas 3c frigidas mulierculas. Ad cicatrices nigras. Psilothra capillorum. Smegmata attenuantia pilos omnis generis. illitiones capillos disperdentes. Smegmata totius

corporis. Repurgatoria nitore induce tia omnigena. Conspersiones aromaticae vestium. Odoratae tincturae vemii. Α-spersiones thalamorum & ambulacrorum. Suffimentorum omnigenorum copositio nes. Illitionuna & vngentoru Omnis generis compositiones, videlicet amygdalini, balanini, nucum, sesamini, rnyrtei, lemtiscini, laurini, rosacet, gleucini, melini Cenanthini, sampsuchini, telini, susini quod aliqui crininum,hoc est, liliaceum appellat, cicini, irini, narcissint, phoenicini, cyprini,

crocini,nardini,amaracini,hedychroi,men- desii,malabathrini. TERTII libri Critonis capita. Ad surfures omnigenos.

Ad capitis eruptiones. Ad achoras, hoc est,ulcera manantia. Ad pediculos &lendes. Ad alopecias. Ad scabiosas faciei affectiones. Ad tetigines. Ad maculas a sole prouocatas. Lotiones faciei. Ad

stigmata. Ad liuentia. Ad sugillata.

Bd varos. Ad pustulas nocte erumDetes.

Ad menti tubercula. Ad menti lichenes, lichenorum illitiones. Epithemata e coria

98쪽

eoriatoria. Emplastra viridia quae ab extortatione imponuntur. Emplastra alba ad cicatricem inducendam. Pharmaca emollientia quae lichenis affricantur.

v ARTt Iibri capita. Ad alphos. id est, vitiligines nigras & albas. Adeicatrices nigras. Ad leucas, hoc est, vitiligines altius insidentes. Ad lepra LAd ungues scabiosos. Ad pruriginosas assectiones. Ad tubercula parua psidra- eas graecis appellata & ad excoriata. Adserpiginosas affectiones. Ad scabies.

Ad thymos verrucae genus. Ad verrucas. Au formicarias verrucas. Ad umbilici inflationem. Ad intestinorum delapsionem. Ad bydrocelas. Adapellas. Ad procidentes anos. Ad chimethla hyemis tepore oborta ulcera. Ad rimas pedum. In his quatuor libris Crito dilige

tissime omnia ferine exornatoria pharm ea scripsit,appositis etiam comptoriis quae spuriam pulchritudinem non veram inducunt, quapropter etiam ego ea relinquam. Solumque mentionem eorum faciam quae pulchritudinem secundum naturam conseruant. Quanquam enim vel maxime cognita habeam smegmata corpori nitorem inducentia,itemque quae an virginibus ma-

nullas conseruant,& quae impuber u puerorum

99쪽

Tuin testiculos ad multum tempus paruos conseruant, simi liter & quae pilorum ex omium cohibent, verecundor tamen eiusmodi scribere,atque multo magis eas quas Crito tradidit cospersiones vestium aromaticas, odoratasque vestium infectiones,&aspersiones thalamorum ac ambulacrorum. SURsmetorum item omnis generis Varietates, illitionumque & vngentorum. Extra enim medicinae documenta talia existunt. A t vero ubi decoris secundum naturam conseruatiua scripsit, si quado locus ita tulerit ea referam,ac primu quidem quae circa capillos medicis utilia mihi videntur, docebo. Depharmacis pilos corrumpentibus. CAPUT III I. Uemadmodu ex pharmacis quae pilos augent, alia medici usus, alia comptorii existunt, Eodem modo & quae ipsos corrumpunt. Aliquando enim & his medici necessario

utuntur iuxta triplicem eorum differentia,

Nempe quum quaeda ex eis proprie psilothra appellantur, Alia Attenuatoria capi L. lorum,alia vero ipsos penitus extirpantia. Haec itaque postremo loco nominata perlaeulosi sunt usus. Ex eis enim illitae corporis, Par

100쪽

partes, non solum in posterii depiles omnes penitus redduntur, sed & usque ad caput,&mentum, superciliaque & palpebrarum pialos nuditas ipsa procedit. Reliquae vero duae disserentiae v se ira minime periculosum habent. Et quae quidem pilorum depudatoria sunt,& proprie, ut dixi, psilothra vocantur, tantum non quotidie in omnium mu- Iiercularum ferme etiam quorundam Vir rum,usu habentur. Altera vero quae tenuiores pilos reddui S minores, eis conueniunt

qui duros & magnos multosque & crassos pilos habent,&ob id suillis non absimiles existunt. Caeterum haec ipsa secundum ex cessum & defectum inter se disserui, quum unum genus sit pharmacoru quod in hune

usum compositum est,nimirum eorum quae erodentem,& vstoriam habent facultatem praestant autem erodentem facultatem ha bentia, quod minori periculo admouentur: periculo si ora autem quodammodo suntvstoria, quae si quis paulo negligentius adhibeat bullas excitant,& extricerant,& aliquantulum cutem exurunt. At vero particularem eoru sylvam omnem in comentariis

de simplici upharmacorii facultate tradidi. Sed tame exempli gratia ea quibus assidue utor recesebo. Ex liquidis igitur est lix tutu tali vi praeditu, Ex aridis aute & metallicis arse

SEARCH

MENU NAVIGATION