Josephi Mariani Parthenii Electricorum Libri 6

발행: 1767년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

26 3

CARMINUM

Placandum, fusoque luendae sanguine poenae. Hos incendenti luctus, & acerba querenti Deficiunt subito vires ; atque addere plura Conantem , fetu vox interclusa relinquit.

BITUS TOTI ANTE ACTAE VITAE CONSENTIENS.

Lerunque exorsis si consonat exitus , & si Vita bene acta obitu selici clauditur, hoc nos Annua dum festae redeunt solemnia lucis, Affusique tuis aris, genibusque minores Dum prece te multa, & plena veneramur acerra, Hoc merito, GoNZAGA , tibi gratamur ovantes . Vix bene vitales infans in luminis auras Eductus fueras, caelo cum Numen ab alto Lumine te blando aspexit, propriumque dicavit. Nec mora; supremi digressa e sede Tonantis, Quae mores hominum format, rectumque piumque Edocet, & sine vi flectit mortalia corda Diva potens animorum nascenti tibi praesto Et fuit, & propriis exceptum fovit in ulnis . Prohi quantis tunc illa opibus te larga superuis, antis ditatum donis caelestibus auxit.

262쪽

LIBELLUS. 63

Illa animum multa primum sic daedala finxit

Arte; polo natam sic ad caelellia mentem Erexit, terrena ut spemere cuncta , polumque Unum spectare a teneris assueveris annis . Hinc te non auri, nec opum malesana libido Cepit; non regale genus, non debita aviti Moverunt sceptra Imperii; non denique quidquid , Perverso bona judicio mansura caducis Postponens , hominum Vulgo genus admiratur. Adde quod , S tenerum tanto munimine pectus Clausit, ut obseptos nunquam tentare recellus Idaliae posset veneris Puer . Inde cupido Nulla animum pupugit, nec earum cura momordit Ulla, infelices quibus immoriuntur amantes.

Haec collata tibi nascenti munera ; ab istis Se tua principiis nitens ad sidera virtus Extulit, inque dies magis ac magis aucta , superais Te prope Spiritibus, qui nulla mole gravantur,

Viventem aequavit. Verum super omnia dona

Illa tibi sanctum iam tum inspiravit amorem , Subiecitque facem , & praecordia ad intima adegit. Ergo divina succensus pectora flamma , Aeternisque bonis inhians, vitare prophanos Coetus, di patrii penetralia in intima tecti Abdere te te ; secretis ubi solus in umbris Multa gemens, imoque trahens suspiria corde

263쪽

CARMINUM 26

Implebas resonas crebris singultibus auras . Vos umbrae testor , vos & conclavia caeca Sollicitos aegro quam saepe e pectore quaestus Audistis rumpentem , & Numen voce cientem Ex illo vigil insomnes producere nocteS, Nec sopor uvidulis obrepere serus ocellis. O quoties nostro sua cum decederet axe Phoebus, & hesperio properaret marmore tingi,

Seu contra roseo currus efferret ab Ortu ,

Audiit incenso fundentem fervida corde Vota , & prae nimio languentem vidit amore . Quid memorem , ubertim ut lacrymis manantibus Ora sora de perpetuo rorarent lumina fletu pinalis, quem gelido rupes enixa sub antro est , Ut semel incoepit prono per devia lapsiuRivus agi, cursum non intermittit, & usque Labenti novus adveniens non deficit humor; Sic tibi perque genas lacrymae, per & Ora volutae , Aegri crebra inter cordis suspiria , quo iam Coeperunt, cursu non deficiente fluebant.

Ah quid agis GosetAoΑ quid ah l quid lumina iugi

Immesta, dc nimio tendis te perdere gelu plam lacrymae exedere genas; iam pallor in ore Luteus; illa decens formosi gratia vultus, Ille color; nitidae floc heul flos ille iuventae Iam periit; totos macies depascitur artus.

264쪽

An pergis tantos exstinguere fletibus aestus pNil agis ; affusis crescunt incendia lymphis . At vos o , Pueri queis credita vita , Sodales, Si vobis ea iucunda est , si carior ipsis Est oculis, aut his si quid pote carius esse ,

Aut mage iucundum , miserescite amantis, & aestus , Si qua via aut modus est, tantos compescite; raptus , Ni facitis, cursu in medio & florentibus annis, occidet ante diem, fatoque occumbet acerbo. Et vero occubuit; neque enim compescere amoris Vim tantam ipse, neque afflicti valuere Sodales. Fortunate tuo Puer isto funere; vivens Nequaquam poteras fatis melioribus uti, Nec moriens fato exstingui meliore. beati Nunquam erit ut lethi non vivat gloria . Sacros Excipiet cineres e fulvo nobis auro , Et pulcre gemmis distincta nitentibus urna. Hanc supra fulgens, auroque essictus eodem Dius Amor faculam quatiet, plaudentibus alis Atque exsultanti similis ; levique lagitta Felicis causam signabit carmine lethi. Hic GONI AGA IACET . DIVINO ABsUMPT US AMORE EsT .

265쪽

66 CARMINUM

CAELUM TRIUMPHANII GREDITUR.

N AM quis te digno , iuvenum Sanctissime, versu s

Egregiasque tuas laudes celebrare canendo Possit λ mortales qui vix dum corporis artus Exsueras , recta caelum petiisse volatu Diceris, atque illic , toto spectabilis axe , Solemnem pompa insigni duxi se triumphum . Scilicet ille tuus nitor , & mens nescia fraudis Nequaquam ultrices sensit post funera flammas, Queis animis penitus vitium omne abstergitur, atque Eluitur quidquid terrenae faecis adhaesit . Ergo vix placido clausisti lumina letho , Continuo ingrederis caelum , terrasque iacentes Deseris, & miseros nos caeca in nocte relinquis. Effultum veluti solio te lucida nubes Sublimem excepit; dextra laevaque Dequentes Circumstant superi delapsi e sedibus axis Caelestes Genii, & manibus dant lilia plenis, Lilia virginei certa argumenta pudoris. Infra autem exstinctaque face, ct fracto Puer arcu

Sub pedibus iacet idestus; frustra ille retorquet Lumi

266쪽

LIBELLUS. 267

Lumina, multa gemens & amara percitus ira . Quantus erat tunc oris honos i quae t quantaque fronti Addita maiestas i quo se se pompa ferebat Plurima lux nitido signabat limite callem , Et vaga plaudebant hilari tibi sidera motu . Haec tu preteriens spectas, nulloque labore Cognoscis praesens; qua vi, quove ordine , quave

Lege altra aeternos circum volvantur in orbes.

anquam ista haud tanti est cognoscere, ut omnia longa Sustineas tu strare mora ; sed praepete penna Aligerum comitum sublatus in ardua , & ipsa Ultima Saturni praeter confinia vectus, Victor, ovans summo tandem succedis Olympo . Nec mora ; tota tibi stellantis Regia caeli obvia procedit; fremitu plausuque secundo

Cuncta sonant; laetum ingeminat paeana iuventus Aligera , atque humeris sublimem attollere gaudet Insignem radiis , & multa luce coruscum . Quid memorem , ut densa ante alios comitante caterva obvius Ogniades tibi venerit ρ eminus ipse Agnoscis cari vultus atque ora Parentis, Amplexusque petis; laeto Pater excipit ore , Et natum cupidis venientem amplectitur ulnis .

Hos inter plausius & festae gaudia pompae Procedis summi solium ad regale Τonantis. Ut venis, ut coram vix sisteris; ecce repente Discus

267쪽

Distussis tenebris, atque omni nube remota sPerspicua Numen tibi sese in luce videndum Praebet, & optato pascit tua lumina vultu . Ac iam quod cupias superest nihil; hic nova mentem Gaudia perfundunt, & pax exuberat alma , Plenaque inundanti velut a torrente Voluptas. His modo deliciis , exsulus corporis artus, Perfrueris, virtus tibi quas peperit tua ; nec iam Pallentes morbos & inexorabile lethum , Nec quae hominum miseram vexant mala plurima Vitam, Formidas, tuta caeli in statione locatus. Salve igitur, magno magnum decus addite Olympo 3 Ac tibi solemnes dum rite novamus honores, Dumque tuas canimus laudes atque inclyta facta , Huc ades; & pubem in primis bonus aspice, quae te Patronum colit, & supplex tua numina poscit. Hanc fove , S illabens animis fac combibat Artes Ingenuas una cum Relligionis amore.

268쪽

LIBELLUS. 269

O Quem te memorem , claro sate sanguine Regum, GoNχAGA , Ausonidum Lotolidumque decus , Cum titulos & opes fortis contemptor avitas , Et linquis patrii regia tem soli . Non te laurigeri fasces, non splendida movit Purpura , non lautae plurima gaza domus; Non illa Imperii tibi debita sceptra, nec ipse, Quo tibi nil poterat carius esse, Pater . Ο l quoties sculptos pario da marmore, & altis Longo dispositos ordine porticibus,

Maiorum ostentans vera sub imagine vultus, Et memorans forti parta trophaea manu Iino te iamdudum meditantem ac magna parantem

Flecteret, & blandis vinceret illecebris a O l quoties dixit dicenti plurimus humor De pluit, & lacrymis immaduere genae ;Nate , per has ego te lacrymas, per facta tuorum Inclyta, per nostrae tot decora alta domus: Te, Nate, obtestor, precor hanc, precor exsue mentem; Meque St te dignos concipe corde animos.

269쪽

2IO Quid tibi Lotolidum cum castris p sanguine clam Martia progenitum non nisi castra decent. Hoc est laudis iter ; verax hoc gloria pandit; Huic uni insistens nomen in astra feres. Ah l memini, quondam, cum vix septennis alieno Insignis clypeo , & conspicuus galea , Tractabas puer arma I ensesque hastasque minaces Imbelli dextra stringere ludus erat. omina quae licuit mihi tunc captare parenti, antaque virtutis, quam prope certa tuae 3 Iamque inimica animo totis fundi agmina campis Cernebam, & Victos proiicere arma duces;

Horrebat multo constrata cadavere tellus; Horrebat multa caede cruentus ager.

Tu vero afflictis violentior hostibus instans, Praecipitique urgens agmina versa suga , Vix poteras duro avelli certamine ; dulcis Τantus erat sorti in pectore laudis amor. o tu cunque ibas, gressum quocunque ferebas , Praetendens dextra laurea serta , tuos Ante triumphales ibat Victoria gressus, Victori ornabant debita serta caput; Ante pedes captae trepidis cum civibus urbes Tendebant vincias supplice voce manus . laterea totis penitus suscepta medullis

Mulcebant patrium gaudia blanda sinum. Haec

270쪽

27rHaec ego fallaci ductus spe vota fovebam Heu l calsa in rapidos vota abitura notos ;Exsultansque animis , & laetus ovansque ferebar ;Demens, qui falsis decipi imaginibus, Et specie illudi rerum sum passus inani, Et vano fovi gaudia falsa animo. Nunc fugis, & tristi cogor tabescere luctu, Nunc fugis, & tecum gaudia nostra rapis. Ah l nate , ah l si qua est pietas, me perdere noli 3 Noli ah l digressu perdere , nate , tuo. Haec Pater; at Lodoix agitans maiora , parentis Et precibus flecti nescius & lacrymis ,

Perstabat contra ἔ non illum blanda movebant Verba , nec admixtae cum precibus lacrymae . Qualis in aerii consurgens vertice saxi Quercus frondosas explicat alta comas , Quam venti tendunt nequidquam evellere , totis

obnixi contra viribus; illa solo Fixa , immota manet, furiasque Aquilonis & iras Ridet, & insani murmura rauca Noti ;Aut qualis medio rupes se se ardua ponto Erigit, & celsa sidera fronte petit; Quam licet horri seni oppugnent facta impete fluctus , Atque procellosi verberet unda sali; Non usquam labat, atque sua stans mole tenet se, Iratique minas despicit Oceani.

Talis

SEARCH

MENU NAVIGATION