장음표시 사용
731쪽
obstupuisse , tum in icrram procidentes, diu silentium tenuisse. Quod autem est sciendum, ελινος, id est , vitis, usurpatur etiam apud alios ; videturque
fieri ab , quod est quiescere, Moriari : cujus quidem rei in caussa est Bacchus, id est , vinum. Scire rursus oportet, aliquos haec ipsa de Baccho , sicuti etiam illa de Hercule , incredibilia & fabulosa, figmenta denique adulationis , censere. Quae enim de Promotheo Vincto circumferuntur, ea quum universi contigisse statuant in Cauca septentrionali; feruntur Macedones, assentatione in Alexandrum, sermonibus suis Caucasum ad Eoum mare transtulisse, montesque quosdam ibi Indicos, Caucasum vocasse : iidemque assentatorcs . quum specum quandam sacram apud Paropamisadas Alexandro Ostendissent, Camcerem eum Promethei edixisse; dictitata seque etiam de Hercule, Herculem ad Prometheum solvendum eo venisse atque
ad hunc sane sermonem inde ii adducti fuisse, quod notam clavae, quod insigne
732쪽
IN DION TS. PERIEG. 34'erat Herculis, in bobus ibi impressam
atque inustam vidissent, ita ut, hac ratione , ad utrosque terrarum terminos
Hercules venisset ; ipseque propterea Alexander , ex adulatorum horum sententia nullo modo dissimilis esset neque Herculi, neque vero Baccho, eo quia ipse quoque, pariter atque illi, longinquas maxime regiones peragravisset. Α que haec quidem veteres. Quod si cum amentatoribus illis jocari una oportet ,
congruentius multo atque accommodatius ad assentationem erat , non talia
haec comminisci ; sed potius Herculis atque Bacchi peregrinationes restringere, atque coangustare, ut Alexander, quem sibi blanditiis atque assentationi bus conciliatum volebant, eo penetrasse videretur, quo neque Hercules, neque Bacchus, filii illi Jovis. lidemque etiam adulatores , ut a veteribus proditum est, Caucasum simul dc Ρaropami sum, de Emodum, & imaum, indicos montes, nominarunt. Vide vero jactantiam, sicuti etiam sepra diximus, Graecorum ,
733쪽
si Hercules & Bacchus ex Graecia fuerunt , qui rebus praeclare ac fortiter gestis terrarum fines obierunt. Verum de
Bacchi in Indos expeditione haec scribit ARRIAMUs: Fama est, Bacchum bellum cum Indis gessisse, quicunque demum Bacchus is fuerit, qui bellum indis intulit. Non enim quidem certe videtur esse facile , invenire , neque Thebanum illum , Semeles & Cadmi filium, neque quem Athenienses in initiationibus Jovis
ac Proserpinae filium colunt, neque vero usquam gentium alterum quemquam Bacchum , qui Martia arma induerit. C L. Hic etiam narrationis suae uno veluti in conspectu compendiariam brevitatem confitetur, cum summos duntaxat in terris populos se1e descripsisse affirmat. Alios namque, qui hic & illic innumeri in continentibus vagantur, quis unquam, inquit, homo quidem mortalis, perspicue memoraverit i Deus vero unus ac solus omnia facile potest. Deinde , pro loci & temporis opportunitate, Physiologiam , seu rationem naturae
734쪽
dam exponit, atque in notione prima
divinitatis desinere facit Perlegesin , quatenus Deum dicit & prima terrae fun-'damenta tornaste , & profundam immensi maris viam ostendisse, astris dispertitis , quibusdam veluti signis , si ma omnia atque stabilia humanae vitae demonstrasse ; singulisque stellis partem
terrae ac maris veluti in sortem tribuisse, unde etiam pro stellis, quae terram inter sese fortitae sunt , singulas terras ait aliam alibi naturam sortitas fuisse. Alia enim , inquit, quod ad formam attinet, alba cst atque argillacea , alia nigrior . alia inter utramque media, alia rubricata, alia denique alterius generis. Sic enim , inquit , Iuppiter decrevit. Quocirca sententiose profert illud: Sic diversa deus mortalibus omnia fecit. Et est haec quarta aut quinta gnomeDIONYsi I. Vide vero, ut cum deos dicit , posteaquam astra dispertiverunt, firma omnia atque stabilia, quae ad hominum vitam pertinent , certis signis des mons
735쪽
monstrasse; astris DIONYs Ius rerum mundanarum caussam attribuit. Porro autem το τορνωσ- α , tornare, sumptum est ex HOMERO , & significat circumscri- here ac definire. At vero τὸ αὐγνοεοσαν , argillaceam, pro litterarum cognatione, scribitur etiam per λ , αργιλόεασαν. Sic nim & τὰ νιτρον , nitrum, Attici dicunt λι
Ac fortasse etiam αἱ αργιλα , id est , habitacula subterranea, denominationem ab hac ista voce habent, quippe quum id terrae genus, propter continendi tegendique firmitatem , maximh appositum sit ad hoc istud habitaculum , ' seu domicilium conficiendum. Ceterum τηνευλτον , rubricam , per periphrasin , flo-xem vocat Assyriae regionis , id est, Sinopicae. A ssyria namque , secundum DIONYSIUM, regio cst Sinopica ad Euxinum , ut supra dictum est. Ipsa porro haec miltos, Sinopica vocatur, ut veteres aiunt , non quod ibi proveniat, sed quod illuc a mercatoribus devehatur. Et hac fortaste de caussa hunc il-
736쪽
tum colorem artifices , corrupta paulin
Iulum voce, vocant Sinapidium. Sinopicae autem huic mitto comparari facile posse amrmant milton Ibericam, seu Hispanicam. Dulcis pars haec extrema atque conclusio Poematis. Perinde enim ac si inanima facultate discernendarum
rerum valerent, sermonem cum iis confert DIONYSIus, comparata ad dulcedinem oratione , in haec verba : Valete. o continentes, se vos insuia, o o vos,
ct mos. Ac postremo , Perlegesin votis ac precibus claudens, illud exoptat ac precatur, ut sibi, quippe qui rem magnam perfecerit, superne , nimirum divinitus , par fiat, ac pro dignitate, των
κωνων, horum hymnorum , P muneratio.
Vocat autem hoc loci cmrimo , omnos , aut eam, quam modo diximus, Theologiam , aut sic sua generatim carmina. Namquc aliquando etiam aliter dicituro Moe , omnus , & non tantum de laude divina. Itaque PINDARUS Ve sus suos epinicios , i ,-ους, omnos, Vocat. Et AESCHILUS , ex antiphrasi , sive
737쪽
s12 EUSTA THIUS a contrario sensu , dicit , Θmnis
canere, seu decantare, quod est mal dictis celebrare , in illo vcrsu ri. φροιαίοις πολυρροθοις.
Quin & generatim aliquid divulgari,
seu sermonibus quomodocunque jactitari , dicitur , decantari. Ac praeterea H E S I o D U s tractationem de re navali metricam , seu Poemation , hymnum Vocat, in illo versu : Num docuere omnum Musa me dicere sacrum. EURIPIDES denique ob υμνον', Armis num intelligendum dat de vaticinatione, seu oraculo, ubi mo υμωωδήν, Om. num canere , pro eo usurpat, quod est Oraculum edere, responsum dare, vaticinari. Dicit namque in Ione :Delphico mortalibus In umbilico Phoebus Quuνωδει sedens. Hoc autem potest etiam pro eo intelligi. quod est metrice canere. FINIS.