장음표시 사용
701쪽
dianos devastarunt ; argumentumque divitiarum illud esse ait , quod aurea
sunt viris arma, aurea equis frena , aureis denique calceamentis pedes exornant. Haec vero Maeones, sive Lydos , multo ante ditissimos atque locupletissimos fuisse ostendunt e quibus Persae devastatis , opulentissimi evaserunt ,
quum ipsi alioquin non satis ab opibus instructi fuissent. Siquidem & qui ab
iis denominantur. Ρerfici cothurni, ut aliqui aiunt, genus est calceamenti tenue , ac Vile. Ferunt autem , Persas magnitudini vocis operam dare, aestumque & frigus ferre , & imbres, torrentiumque trajectiones, ut & arma & ves. timenta illaesa ab aquis servent . ut ne ea madefiant , colere Vero eos ignem , &, propter eum, quaecunque speciem ignis repraesentant. Fertur etiam genus esse quoddam cantus Persici , cujus commoda atque utilitates sexaginta enumerant. Habiti quoque apud Persas in honore Μagi , qui neque in flumen
mingunt 3 neque manus , neque Vero corpuS
702쪽
IN DIGNTS. PERIEG. 3II corpus lavant. HERODOTUS porro scribit , Persas liberos suos, a quinto ad vigesimum usque annum, instituere atque erudire ad equitandum & sagittandum, Verumque dicendum. Itemque Persas quosdam Nomades commem rat, & complura esse dicit genera Persarum. Praeterea vero salutationis signum apud Persas esse traditur, tiaram sibi de capite auferre. Magnis autem montibus Persis est circumdata ἔ & . quum a portis Caspiis sita ea sit ad austrum , ad sinum usque Persicum cognominem porrigitur. Pars Vero ejus borealis subjecta est montibus Μedorum , quae quidem supra DIONYsius Tempe dixerat Μedica.C X LII. Sabae sunt quidem & Α-
rabici , ut scriptum est supra. Sed &hic inventi sunt Persici, post quos P sargadae , de quibus infra. Ac postea
etiam gens Indica inveniuntur Sabae.
Quin & gens Thracica sunt Sabi, quod Phrygia quidem lingua Bacchos significat. Unde etiam Liber pater dictus videtur
703쪽
si 8 E USTA T H IU sdetur Sabazius , propterea quod idem
etiam Bacchus. Τὰ Ταασκοι, Tam , n men gentis Persicae , legitur apud multos harytonh quibus finitimi Pasargadae , optimi , secundum HERODOTu Μ , atque praestantissimi Persarum : apud quos Cyri tumulus, valde sumptuosus,
turris non magna in viridario, frequentibus arboribus occultata, quae & te tum olim aureum , & mensam , & loculum item ex auro, & ornamentum gemmatum habuerit, quod ornamentum additum est ab Aristobulo, jussu Alexandri s sed non multo post direptum. Inscriptum autem litteris Persicis Gra cum habuisse dicitur Epigramma restus ego his Cyrus , regum rex ac dominator.
Sed & aliud fuit hujuscemodi: O fomo, Cyrus ego sum , qui imperium Persis comparavi, rexque Asia fui. Ne igitur tute mihi invideas hoc sepulcrum. Atque hoc quidem simplex , satisque breve. Pulchrius vero illud in Darium : Amicus
704쪽
IN DIONTS. PERIE G. Di amicis, eques se sagittarius optimus fui. Imperium in venatores habui. Ericere omnia potui. Quod autem scien, dum est , gentile quidem, οἱ Πα-ργά- Pasargadar, urbs vero ipsa, genere muliebri, ut patet ex illo r -ς δὲ Ποι- σαργάδας εκπσεν ὀ Κύεις, Pasargadas ad cavit Cyrus. Quod urbis nomen , Graeca quidem lingua , interpretatum est , Persarum Castra. Corus , amnis Persicus ; nec non Choaspes , aquam
ille quidem trahens Indam, veluti pars fluminis Indi, cujus est scissura , Sus que praeterfluens , quo ex uno soloque flumine bibit rex Persarum. Et regia sanε fuit aqua illa Choaspea. Qua de aqua haec HERODOTus : aqua Choaspis
decocta, complures carri mulares quatuor rotis, ferentes eam in argenteis
vasis , sequuntur. Est autem, Gerar pho teste, & alius magnus fluvius, inbtium ducens ab Armenia , qui quum Corus olim vocaretur , mutato postea nomine , Cyrus est appellatus. Susa vero sic vocatur , eo quia in loco florido
705쪽
3ro E U S T A T HI Us florido sita. Susa enim , patria ibi linis gua, eadem ac Lilia. Persicae porro regionis hujus Susorum incolae , non Susii modo, sed etiam Cissii nuncupati. Aee ibi in Suside fertur esse perquam fervidus , & usque adeo inflammatus atque accensus, ut lacertae atque serpentes , dum vias pertranseunt, non eo, quo contendunt, pervenire possint, sed antea exurantur. Quin & lavacra , aquae nimirum ad lavandum, quum stigidae apponantur , statim calefiunt. Vocata autem Susa urbs Μemnonea . eo quod ibi. ut videtur, Μemnon cinteretur. Ferunt, ibi etiam regis Persi rum thesauros reconditos fuisse: &, qui
urbem hanc cepisset, is sane videri potuit , ut est apud HERODOTUM , de opibus atque divitiis cum Iove facile
C X LIII. Achatem amnem ad I tera esse dicit Choaspis , & pulchrum
visu eum vocat, propter aquae fortasse perspicuitatem, aptamque ejus posituram. Aiunt enim, jacere eum, cylindri instaPa
706쪽
IN DION TR PERIEG. III instar , in terra , hoc- est , in figuramyeluti columnae. Talis enim cylindrus. Videtur autem Achates nullas prorsus
exsuperantias , neque curvaturas habere,
neque in cubitos surculosque convolvi atque dimndi. Neque vero perenne est copiosus. Trahunt namque cum ac deo sum devolvunt confragosi ac praerupti alvei torrentis. Ad haec , dicit , fructus ibi alios super alios virere, λαροῦ γεγηθοπις ἐξ ἀνο- , lem placitaque aura gaudentes , seu gaudio ex tepido vento perfruentes. Atque hic sanE dulce est vocabulum illud, γεγηθοτας, gaudentes, laetantes , laetiti. perfruentes , transsatum per metaphoram ad ea, quae expertia sunt sensus. Sicuti etiam cum Poeta de armis dicit γι δρα , laetari , seu oblectari, & την sόνα γελών , tellurem ridere. Et translatio haec est rei ab iis, qui vident, ad ea, quae videntur. Gaudent enim prorsus , laetitiaque gestiunt
ac rident, non arma certh, neque tellus , neque fructus; sed qui ea cernunt,
707쪽
s 22 EUSTA THIUS C X LIV. Ad Persicum mare magna gens , Carmani, ubi fluvius ramenta deferens auri. Ac metalla ibi etiam sunt argentaria, & aeraria, & miniaria et montesque duo , secundum Geogra- phum , alter arsenici , quod quidem vulgo arsenicium vocant; alter , salis. Gigni autem ibi memorant uvam saepe etiam bicubitalem , acinis & spissis &magnis. At vero Carmaniam , lingua ibi patria atque vernacula, calorem interpretantur. Post Caryaaniam ad ortum regio Gedrosorum protrahitur , vicina illa sanE Oceano , ubi cete immania. Eorum regio, Gedrosia: ita ut, ex Geographo, magis ex analogia sit, vocare eos Gedrosianos. Quanquam & dicti iidem Gedroseni. Gedrosiam aiunt sterilitate siepe fructuumque inopia laborare ; ideoque incolas fiuctus ad multos
annos recondere ac reservare. Fert autem Gedrosia aromata, & maximh na dum ac myrrham. Itaque Alexandri exercitus, iter illac faciens, his pro te to & stragulo utebatur. Scribit quoque
708쪽
IN DION TS. PERIEG. 323ARRi AN Us, in Gedrosorum solitudinibus multas esse myrrhas arbores ; radicemque nardi magna ibi esse copia
beneque odoratam. Post Gedrosiam ad ortum , Indus fluvius maximus , quem accolunt Scythae australes , qui voce etiam composita dicti Indoscythar. Et observa , non boreales modo Scythas esse ; sed ecce tibi hos etiam Scythas australes. Fluere autem Indum aiunt , sicuti etiam Gangem, initio ducto a Caucaso quodam monte septentrionali ad orientem; indeque eum vehementissimum ac rapidissimum fluentum , atque in primis celere , recta ad austrum agere, ε regione Erythrae maris , Oceani nimirum Erythraei atque
AEthiopici , ad partes orientales sinus Persici; dividique ipsium ac scindi in ostia duo, distantia inter sese mille & o
tingentis stadiis , ut & ARRIANUs commemorat. Quae certe quidem ostia Pa- talenen, interceptam veluti insillam fi ciunt. Quam etiam insulam, veluti m moratu dignam , iterum per repetitio-Ν n a nem
709쪽
nem resumit, illis verbis: mediam incurrit in insulam, insulam , quam vocant Pa' talenen. Dicitur autem haec insula assimilis esse Deltae AEgyptiacae. Immo veroeam etiam aliqui , pro figurae similitudine, Deltam vocitarunt. Sic enim AR. κε sus: Ostio est duplici Indus : atque hic etiam in Indorum regione Deltam facit, Deltae A gyptiae assimilem. Urbs in ea celebris , - Παφλs , Patala, a quibus insulam Patalene , Voce
Oxytona, ut censent accuratiores Gramiamatici. Nam & aliqui voce barytona Παταλmην, Patalenen, legunt, ut Προη- νην , Prienen. Magnitudinis porro acceleritatis Indi fluminis indicium hoc Veteres esse aiunt, quod , suo olim alveo relicto , atque ad loca quaedam eampestria & depressiora deflectens, ac veluti ruens . urbibus amplius mille , cum pagis, ablatis atque deletis, dest tam regionem reddidit.
CXLV. Indo flumini ad occasum sunt Usτα , Orita, quorum scripturacst cum ancipiti, ad differentiam μὴ
710쪽
IN DIDNTS. PERIE G. 'Προιτων , Oreitarum, qui sunt in Oreo Euboeae. Illi namque, propter synaeresin, scribuntur cum diphthongo. Ibi quoque sunt , Aribes ' quorum
similiter scriptura est per ancipitem illam ί in penultima: quos quidem aliqui triplici α scribunt 'λωρας , Arabas , scc-nitas fortasse aliquos, quales plane sunt in interiori Arabia. Videndum tamen est, an hi ipsi Aribes scribi forte debeant Arbies. Μeminit namque hujus istius gentis Indicae Geographus, illis verbis : Arbies, Arbii flumini cognomines , separanti eos ab Oritis. Ideinque etiam Oritas, gentem vocat sui juris , suisque legibus utcntem. Aracholas λινοχλωνους , iana lintea indutos . dicit
propter peculiare fortasse, ac proprium genus vestimenti. quod & M lanchlaenis usu venit, ut ipsi etiam a vestimentis , quippe laena atra induti,
appellarentur. Ceterum τους Aracholas , vocant aliqui , rachotos, voce oxytona, ubi narrant ,