장음표시 사용
224쪽
i Gury II. n. 259. 'Med. a. pag. 4 l): Optandum ut publicam in
lucem prodeat mi P. Cani Tarquini . . . opusculum, in quo solide pro more suo ac pererudito quaestionem versat, an privilegium Paulinum . . . tunc etiam valeat, cum quis ex infidelitate ad Communionem Christianam a Catholica tamen Ecclesia seiunctam per baptismum se recipit. Nihil enim dubiis, quin spectatis rationibus ab ipso allatis, in eius sententiam, quae affirmativam partem tenet, quisque sit concessurus. Disilire by Oosl
225쪽
Card. arquini, eber a Paul. Privileg I. Cor. 7, 25 . 225
1 Enarratio in ps XXXII. in fine: rgo ratres ad hanc maxime exhortamur vos caritatem non solum in vos ipsos, sed in eos etiain, qui oris sunt, sive adhuc pagani nondum credentes in Christo, sive divisi a nobis, nobiscum caput confitentes et a corpore separati. Doleamus illos fratres tamquam statres nostros velint nolint, fratres nostri sunt. Tunc esse desinent fratres nostri, si desierint dicere: Pater noster. Dicit de quibusdam propheta: is qui dicunt nobis: non estis intres nostri circumspicite, de quibus hoc dicere potuerit. Numquid de paganis Non. Neque enim dicimus eos fratres nostros secundum scripturas et ecclesiasticum loquendi morem. Numquid de judaeis, qui in christum non crediderunt Legit Apostolum et videte, quia fratres quando dicit Apostolus sine aliquo additamento, non vult intelligere nisi christianos. Non est autem subiectus inquit, frater aut soror in huiusmodi eum diceret de conjugio. Fratrem et sororem diei christianum vel christianam. Item dicit: Tu autem quid judicas fratrem tuum aut tu quid spernis fratrem tuum Et alio loco Vos, inquit, iniquitatem facitis et fraudatis; et hoc fratribus. Isti ergo, qui dicunt, non estis fratres nostri, paganos nos dicunt. Ideo enim et
rebaptigare nos esunt, dicentes nos non habere, quod dant. Unde consequens est error ipsorum, ut negent nos fratres suos esse. Sed quare nobis dixit propheta: Vos dicite illis fratres nostri estis, nisi quia nos in eis agnoscimus, quod non repetimus Illi ergo non agnoscendo baptismum nostrum negant nos esse fratres nos autem non repetendo ipsorum, sed agnoscendo nostrum, dicimus eis fratres nostri estis. Dicunt illi quid nos quaeritis quid nos vultis 3 Respondemus fratres nostri estis. Dicunt Ite a nobis, non vobiscum habemus rationem. Nos prorsus vobiscum habemus rationem, unum Christum confitemur, in uno corpore, sub uno capite esse debemus. Quid ergo me
quaeritis, ait, si perii Magna absurditas, magna vesania. Quid me quaeritis, si perii quare quaererem, nisi quia peristi Si ergo perii, inquit, quomodo
sum frater tuus in dieatur mihi de te frater tuus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est Pro infirmis, pro carnaliter sapientibus, pro animalibus et carnalibus, tamen pro fratribus nostris eadem sacramenta celebrantibus; et si non nobiscum eadem, tamen unum Amen respondentibus; et si non nobiscum unum Amen, hortamur medullas aritatis vestrae, fundatis ad Deum preces pro eis. Aliquid enim pro salute ipsorum egimus in oneilio, quod explieari vobis hodie iam tempus non suffieit.
227쪽
Card. Tarquini Ueber a Paul. Priviles I. Cor. 7, 5 . 227