Raccolta di tutti i più rinomati scrittori dell'istoria generale del Regno di Napoli principiando dal tempo che queste provincie hanno preso forma di Regno .. Dissidentis desciscentis receptaeque Neapolis libri sex Raphaele De Turri auctore

발행: 1770년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

eum omissa oratorum mentione, Residentes postulassent. Dam nata Dueis de Areos , O Ioannis Caeconii Pontii de Leone Summi Recognitoris memoria I caurumque , ne horum quisquam , Des ciaconii poseri , filiive Dueis munus aliquod in Civitate , O Regno Neapolitano unquam admini'arent eum de posteris omnibus Ducis de Arcos postillatum suillet ). In eujus odia

consensum adeo, ut eum gesta olim per eum approbarentur, delerum fuerit illius nomen tanquam infaustum , nullaque ratione commemorandum. Robur denique, quod ab auctoritate Pontistia Legatorum nisterio petebatur, eo verborum circuitu concedebatur , ut mulium in potesate , quam Legatus habiturus erat, non garum in ea , quae peti poterat, si opus fui set , a Regiis, hoc es in potestate Austriaci , reponeretur.

Subveritus autem Ognatus fraudem , ne sub speciem agendi de conditionibus consulto trahcretur tempus in Gallicae classis adventum , accersitis iisdem Ianuario Pinto, & Nicolao Zecca, e dicit approbantibus ipsis, ea Iege, quae indulgebantur, sancta fore, si intra octiduum Populus pollicita complevinet, eo vero transacto irrita fore. Sed quoniam saepius de Summo Romano Pontifice m minimus , deque iure beneficiario , quo Regnum Neapoli ianum Sancta Romana Sedes habet obnoxium, unde pars non modica turbarum Neapolitanarum ad eum etiam pertinebat ἔ eo minus praetermittendum est, quonam erga illas esset animo Innocentius Summus Pontifex, quo Certius idem Regnum quiesceret licet) plurium Summorum Pontificum Cupiditates sollicitasse, no nullorum etiam studia intendi ite, rerum in Italia retroactis temporibus gestarum praeclara ingeniorum monumenta testantur. Ad stimum seditionis, & blasanellicae vecordiae nuncium introspexit innocentius id, quod nec intimi consiliorum tacebant, ct res loquebatur ipsa, de re sua agi, nedum ex celebri Poetae censura

ardente vicino Pariete, sed propius ex dominationis suae iure , euius laesio a beneficiarii lisione vix quidem sejungi poterat ;& quo certius intelligebat latum sibi aperiri campum ab aliis Summis Pontificibus expetitum, revocandi beneficium illud causis non deficientibus, seu causarum imaginibus, S iungendi cum inani sere dominationis vocabulo opulentissimarum ditionum fructus, eo diligentius cavit, ne tantae rei quantumvis levis aliqua de se suspicio apud Hispanos oriretur. Erat Innocentius natura Cautus admodum, & cunctator, viκ eas res aggrediens, quas longe an

282쪽

te perspectas, & pertentatas se assequi posse spei proximus esset;& cum auctoritate in terris maxima se praeditum sciret , tunc ea maxime potiturum tuto putabat, si quam parcissime uteretur , ratus ineptissimum esse periclitari de re illa , quae absque ullo discrimine, vel labore ultro desertur. Et cum nemo in Catholic rum coetu primas ei dignitatis, S auctoritatis partes non tribuat, eas morosius intentando ad contemptum exponere nolebat. Nil propterea magis abhorrebat Innocentii animus, quam res novas, eas praesertim, quae secum serrent pecuniarum iacturam , tenacior alias nonnullis visus , quam tantum Principem deceret. Quam tamen famam re satis redarguere videbatur , dum haec Commemoro , suscepto Consectoque contra Farnesium bello', quod nedum Urbani Fi- sciura exhausit , sed sanctius AErarium in Sancti Angeli Arce ad extrema repostum non parum imminuit. Nec consanguineos circa se habebat, quorum stimulis senior ipse ad consilia audaciora capessunda adigeretur ; quando Camillum ex universa familia unum, ex fratre nepotem , in nuptias cum Ducissa Romani Aldobrandina, Cardinali ita exutum purpura domo ejecisset, ejectuin in nullo haberet pretio, vel non habere credi vellet . Hispanos insuperhaores longe habebat perspectos, diu inter eos versatus, cum Nea poli , tum in ipsa Madriti Regia , utrobique Internuncii munere iunctus sub Urbano Pontifice , eisdemque henignissimus erat publicis , privatisque de causis . Facilis propterea , pronunque , quacumque ratione commode posset, eis ad res Nea-4politanas componendas adesse ; super omnia tamen cavebat , ne

suspicacissimae Geniis mentem ad sinistras de se suspicionci excutinet. Nihil propterea movit, cunctabundus alias, & tempori plus aequo tribuens. Fors consilium juvit, initis intra paucos dies cum Nasianello conditionibus , quibus licet appareret res componi haudquaquam posse , Dux tamen de Areos cum satis praesidii ad res componendas, sequuta pr sertina Masanelli caede., duceret in Regiis viribus, nihil deterius rebus salvis continaere posse putabat , quam clientelare obsequium profiteri , ct pati de Regno illo, ad quod in fide continendum ope eguisset Patroni . Nihil prorsus a Summo Pontifice petebat, innato praesertim Regio Oratore , per quem res erat expedienda, cum quo dissidebat non minus constiis , quam voluntate . Inter quae inexpectato nunciatur Ognato consternatio Cena-miana per Centurionem , a Caietae Gubernatore ad idipsum nuncianduin summa misitim festinatione , augescente ut fit in talibus

Kk sine Diuitigod by Corale

283쪽

sne fine discrimen: Populum acrius vesentiusque coortum, tormen iis nauial:bus potitum, castri novi Arcem quatere , iacile espugnaturum commeatu , sulphureo nitrato pulvere , caeteroque militari ain palatu haud satis instructam. Rei atrocitate commotus innates,llatim ad Summum Pontificem involat, dies erat Dominicus, vige-sma quinta Augusti) rem quanta potest maxima cum lamentatione CX ponit, rogat, deprecatur: Qua omnium Patrem, ne scium obsequentissimum , Catholicae Religionis propugnatorem, prii atimque de Sancti. MIe Sua optime meritum deserat: qua Principem , ne beneficiarium 1isum sub tutela Sanctitatis Sua ouiescentem spoliari beneficio suo per summam injuriam, O commune dedecus ab insana multitudine pateretur. Legarum saltem summa eum potesate ad res componendas, aserendaque tum Regis, tum Sanctae Seis jura ne mittere disserret. Composito ad uacellitiam vultu Innocentius Drtasse tacitus laetabatur domitam tandem Protagis arrogantiam, de qua ab Alterio Internuncio certior fiebat in dies ) solatur moerentem , nec se alienum a mittendo Legato lanificat; rogat tamen, ecquid sentiat Prorex de Legato. Reia pondet illico Ognatus: nullas se recepissein Prorege literas. Non dubitandum tamen de illius desiderio , eo in discrimine versamis. Pro certo habendum, eum ingentis beneficii Ioeo habiturum dpem quamcumque laborantibus rebus, O fere perditis a Ponti ia benignitate profectam. Caeterum cum Use Regis apud Sanctitatem Suam Orator , HUpanique Cardinales omnes , exterique Regis patrocinio adluerentes, in Aula commorantes idem sentirem , supplere haud dubie per eos pose unius absentis Proregis a sensum . Ollibus non contradixit S. Ponti sex ς tamen deliberandum super tanta re dixit, diligentiusque animadvertendum ad plura, S inter potiora, quilaisnam animis Populus Legatum esset ex

cepturus. Fnistraque conatus Ognatus cunctationem ingenitam, tanta Majestate tardiorem expugnare , Cum identidem diceret . Ae- eis amistanda periculum praesens omnes respuere eonsultationum moras,

Mulgato Sagunti excidio vulgatiori dicto; benigne tunc dimittitur. Post diem tertium monetur decrelle Summum Pontificem , binas Neapolim brevioris Drmae , propinquo Sabbati die, transemittere literas , alteras ad Proregem , ad Populum alteras , quibus commemoratis rerumnis tar itatis illius , communiter admonerentur omnes , excitarenturque ad concordιam , pro qua ineunda s profviura

ridereriar auctoritas Pontificia , defutura non es α , miso etiam in re prsenti Legato. Prudenti cane , S inter Patris caritatem&Principis Idajestatem saluberrimo temperamento, quo absque uIIa

284쪽

LIBER SEXTUS.

la invidia vel invidiae suspicione, absque ulla dignitatis iactura ,

vel jadurae periculo , nec admittentibus deerat caritas Pontificia, nec recusantibus laedebatur Alajestas , sed in Majestate semper emicuisset enixa caritas, Sc is caritate illaesa Majestas. Dum vero stato Sabbati die literae illae iam mi gnatae tradendae erant ta- hellario perserendae ab Oratore veniunt codicilli nunciantes elicii ora Neapoli omnia ad concordiam inclinare . Id quod libenti animo acceptum , & plenius creditum ab Innocentio 3 qui propterea jussit literas illas retineri , & quas Orator Ic- nunciata animorum proclivitate , ad eosdem magis impellendos celerius , constantiusque eliciturum se speraverat , pro dentes inhibuit. Ut post bac mirari desinamus , pharmachina idem

sanitatem aliis, mortem aliis accelerare; cum non minus reserat,

quo quisque stomacho illud recipiat , quam in rerum gerendarum censura nosse , quo ea dirigantur consilio. Rcm ipsam aestima-Verat s gnatus, quae iaciliorem , certioremque exitum haud dubie promittebat. Ad arregantiam Proregis respiciebat Innocentius, promptioris ad aliorum contemptum , quo propiorem in Viribus suis spem haberet. Exitus docuit, Innocentium magna usum Prudentia . Nam inscius Orator commutatum de literis consilium,

de omnibus Proregem reddiderat certiorem , quantaque Regiorum

omnium Romae degentium approbatione , & conatu spes haud dubie a S. Pontifice allulgeret Legati mittendi . cujus auctoritate Populus confidentior enectus quietem mallet. Quibus Prorex, repetitis jam conditionibus ferocior, respondet : Nulla jam externa auctoritate opus ese , compostis per se rebus; praeterquamquod Regio jusu non intemeniente nunquam se commisurum , ut in tanta Neapolitanorum omnium , O. Regnicolarum suspensione animorum Summi Pontilicii ostentetur Majestas, in se procul dubio omnium oculos animosque conversura. Quorum non ignarus Summus Pontifex, in suscepto consito magis semper ac magis confirmabatur, spectatorque evadebat illius fabulae , cui primae actoris partes debebantur e plausu, quidem non recepturus, quos expectare potuisset Pontificia: dignitatis vindex, ct in Regno Neapolitano contra rebelles non minus, quam supra Beneficiarios potestatis assertor ; sed quiete illa stulturus , qua super omnia laetabauir, cui graviores pro rerum exigentia curae exilium indixit lent.

Sed post Hispanicae classis cum Austriaco in.Neapolitanum sinum adventum , & post auctam tantarum virium a cessione Proregis considentiam , quae tandem naufragium s Kk a Cin

285쪽

cerunt inter Syrtes despectissimae plebeculae , atrocitale iniuriae in rabiem actae usque ad implorandum GaIlicum patroc nium ; Ium vero Ognauiis , Purpuratique Hispani , quotquot erant in Aula, Summum Pontificem circumstare, orare serio, ac

deprecari, ne res communes ad ultimam necessitatem redactas desereret. Cum vero notissimus ellet ejus ab movendis armis abhorrens animus , Urbani tempora detestari propterea solitus , Scipsi satis armorum ducerent in accensa ergae Regias partes Nobilitate Neapolitana, Legatum deposcunt; gnarique Proregis nomen non una de causa odiosum esse, eum affirmant a Provinci 2 ad ministratione omnino amovendum'; & ne promissorum inanium Pretium praesens aucupare viderentur , quibus si ullus unquam, minime Innocentius capiebatur, hac lege petierunt, obtinueruntque, non moturum ab Roma Legatum, nisi post Ducis de Arcos ab Neapoli discesssum. Placuit interim literas olim decretas mittere Alterio Intemuncio, per eum apposite reddendas c mutato in Austriacum Prorsge; quae licet acceleratae per expeditissimum

tabellarium , Penetrare tamen ad Internuncium non potuere un-

te diem decimam tertiam mensis Novembris circa meridiem, cum decima intendentibus se tenebris Roma mi Ita fuissent. Iis rece itis Alterius, post impetratam aegre armorum Cellationem quam revissimam , ex administris suis praecipuum , qui a causis audiendis nomen habet , cum honesto comitatu allegat ad Ania sum rogatum, ut horam locumque condiceret , quibus Internuncius ipse, qine habebat a Summo Pontifice mandata , ederet. res tereultie literas Populo datas . Ad quae Annesius, non obscure increpita olscii tarditate, relaturum se ad Concilium respondet , deque communi omnium sententia Intemuncio responsurum. Vix ea protulerat, cum duo desperitisinae conditionis armati, qui non

magis corporibus velles , quam animis verecundiam omnem exue

rant' , Annesium intersati , non sine minis objursant recipere ausum pacis nuncios. Inde ad Auditorem conversi, in ipsum Summum Pontificem surrima arrogantia invehuntur , tamquam plus

aequo Hispanis addictum , & m illorum gratiam ne preces quidem , quas Deus ipse non respuit , audire voluisse sit itorum Sanctae Romanae Ecclesiae, a periuris fidei fragis oppressorum.

Nec tota ex vano liaec querimonia erat; sed adeo certum non

admissos a S. Pontifice eos; qui post Pror is hostilein invasonem a Populo missi fuerant , ut sactum excusent Aulici Pontificii haenarrationet. Exeunti Cardinali Pancirolio conlisiorum intimo nocte

286쪽

LIBER SEXTUS.

Intempesta ex Interiori S. Pontificis cubiculo , quem cubantem , cibumque de more appetentem reliquisset, transeuntique periaulam illam latiorem , quae ab honoratioribus excubitoribus munus in ea obeuntibus nomen accipit quod illi quas exauctorati habent ab hastis infractis, obvium habuiise ex militibus illis quemdam , monstranteiri digito virum illic nobilem nuper ab Neapoli Perhibentem , conventum sibi opus esse Summo Pontifice; Cardinalem vero pertaesum tum horae, uim hominis importunitatem, nihil moratum tacitum pertransisse. Nec magis motum eadem denunciati

ne mensae Pontificiae Magistrum, paulo post ingrestum ad praebendum

Summo Pontifici ex munere cibum , inscio sequutorum omnium , ct cujuscumque a Populo Neapolitano nuncii. Quae tamen narratio nimis henevolum requirit auditorem, qui credat in Aula omnium gnara,

ct nihil reticente sub Principe talium avidissimo, nullam tantae rei notitiam ad Summum Pontificem perventile ; simulque virum il-Iuiri ab Neapoli in id ipsuin missum importunum adeo , S loquacem , ut nocte cancubia cum excubitoribus de obtinendo ad N. Pontificem aditu ageret , nocte illa transacta , vel obmutuille, vel evanuit Ie . Verolimilius est, S. Pontificem Innocentium certum aliorum adversa in sui commodum non trahere , minus lo- Iicitum fuisse in incertum castum auctoritatem Pontificiam dare iis componendis cum aliorum lucro ; non admisisse propterea hominem , cuius postulata, sive probata, sive rejecta . sive dilata, nonnisi invidiae ipsum exponere poterant vel Hispanorum , vel Populi Neapolitani , vel Aulicorum , ve, omnium. Nec defuisIe aristes, quibus vel in i ab Hispanis metu , qui clerico Distano non pepercissent, vel ostentata a Gallis propinquiore spe, qitio casioni non erant defuturi, vel jactata Pontificia mora , improvidus alias, aulicisque artibus insuetus ab instituto dejiceretur. UNDt haec se habuerint, circa quae liberum sit unicuique, prout i huerit , opinari , certum est querela hac homuncionum illorum discustas primos Internuncii conatus. Qui non propterea destit ita mandatis, sed eui Austriaco curavit Pontificias reddi per certum hominem literas , S per alium quemdam ex Religiosti familia P pulo suas , has nonnisi ea receptas Iege , ne Populus, Nili volens ad aliquam responsionem reddendam intelligeretur obnoxius. In ter quae Guisus , qui nonnis tertio a transmissis illis literis die Roma discet serat, Neapolim appulit, cujus adventus laetitia omne discussi literariura Pontificiarum negotium , delevitquE memoriam. Hinc factum sui ad ua redeamus, a quibus discessinius ), ut cum

287쪽

α a RAPHAELIS DE TURRI

lange ante perspecta Regiis esset S. Pontificis voluntas, animique Propensio de Leg. sio. S certius confirmata Ognato succclsere i qillius ex Urbe disces Iu , ut eis liceret tanta auctoritate, licet ali na, ad sui commodum pro libito uti , non usum tamen Ogna to, qui. Cuin persona studia etiam Proregis induisset, nisi quate

nus necessitas exigisset. Ad quae respicii bant verborum ambage relata', quibus conlirmatio conventorum ab Pontificia auctoritate,

Legati ministerio, concedebatur. Ad quod quidem munua Pro dignitate obeundum destinatum suillo-Bernardinum Cardinale Spada in Aula loquebatur, sive inter Purpuratos Patres prudentia

Praecipuuin a S. Pontifice revera delectuin . seu verius tanto ne

gotio Parem , nec Hispanis ingratum , destinatum a fama , qua Iam errat dum eligit. Sed nihil aeque prosuit Regiae causae ux Xitus docuit ) quam Oanati cautio in conoetarum omnium Cal ce rotundis expressa verbis , qua Austriacus promittebat quidem ipsa die decima sexta Nartii servaturuin se illa omnia , hac in men lege, si a Populo, ubi primuin commode posset, eadem ad mitterentur , infraque illud tempus duodecim dies non excessurum , quo Roma Legatus adveniret . Iniquit limam Mnim putabat Ognatus Regiorum conditionem , s Austriaco tantis promissis Obstricto, liberum esset Populo disserre sine sine promissiim obsequium, ct nova interim superaddere pollulata transactorum securo. His igitur stabilitis, obsignatisque, remittitur ad Populum Nicolaus Zecca, retentis obsidibus, datisque ab Austriaco ipso huinanissimis,& honori licentissimis ad Vincentium , & Annesium litoris PollicitatiOinim Plenis, quorum omnium tanta erat amplitudo, & be neficentia , ut iis obnitus Annesus ipse, non haberet qua ςr. ingenii tarditate, stolida tantummodo serocia insignis quid .m plius postuloret: urgentibus praesertam Vincenso, caeterisque , in ter quos Praecipua erat opera Poppi Palumbi, jamdiu a Regiis

empti . Certus ta inen se , spesque suas non concredere Hispanis, remque illam omnino discutere in speciem, tantisper differt, tempus potens ad struendos modos tradendae Arcis ; sed clam cae-ieris ) per sidum sibi hominem ad Guisum rem totam desert .

Qui ea socordia agebat, ut cum de tanta re tractaretur , Eaque iam in 'ore omnium esset, agitata nilnirum ii ter plures conscios,

ct super qua ierant saepius , redierantque nuntii , datique fuerant obsides , interque quam plurii nos Princeps Rocliae palam Concio natus suisset; ipse nihil resciverit, nisi ab Annelio monitus. Tunc vero iutaui ἰO nuncio perculsus magis, quam territus, per Regio

288쪽

nes Plebeiorurri discurrens , alia voce proditionem saepius inclamans , magna comitante arinatorinia Caterva ad Mercatum vadit,

ibique fremente multitudine rem totam aperit, a qua tum obtinuit , quod antea dicebamus , ut ultra cohortem , quae sub Anneso in Turri ad Mercatum excubabat, alia adderetur Popularium

dictim per ipsum legenda, mutandaque. Patefacta hac,& discussa conjuxatione, non sine ingenti plurium periculo, Vincentii de Andrea inter primos, quem postulatum saepius ad necem latebraetexere , haudquaquam feliciorem exitum habuere inlidiae . quassavente Austriaco Marchio Montis Silvani cum Nobilibus pluribus, itidem Pinto , & Vincentio adjutoribus , in ipsum Guisium tamquam Tyrannidis manifestum tendebant, ipso die Sanctissimae Nun- Ciatae sacro , magnaque celebritate festivo in Ecclesia, toto spectante

Populo, perpetrandae. Nam rem odoratus Guisitis, jam Cautior, capto,

subditoque tormentis Francisco de Regina Centurione , qui ducatorum sex militum mercede lacinus in se susceperat , cuncta Tognovit, interque conscios Marchionem de Monte Silvano, Vin- Centium, & Pintum , quibus ad Regios refugium suit; licet Vin- Centius , dum sugam cautius adornat, ejusque veniam ab Aultria-CO quaerit, dc obtinet, in Civitate permanserit usque ad ingressum armatorum , rare iussus ea , quae in rem ellent, ut mox

exponemus . Secum attulerat Ianuarius Pilatum , qui primus ad

Regios transfugerat a Principe Rochae, Vincentio, caeterisque Regi apud Populum operam professis , ut cum parum insidiae procederent, aperta ageretur vi ; dimittoque nocte intempesta per S. Ermetis Arceni milite , circumdudoque ad orientesiorem Civitatis partem , Angelorum, & S. Antonii invaderentur suburbia aggressoribus obvia , habitata nimirum ab honestillimis Popularium, qui ad primum Regiorum nailitum adventum cum eis arma essent consociaturi, quibus iunctis sicile foret Portam Sancti Ianuarii obtinere negligentius custoditam, veluti periculo remotissimam, per quam ex Sancti Anelli area, post expugnatam Albae Portam, ad interiora Civitaris , Mercatumque ipsum nullis munitionibus intersepta pateret accessus; iam dubiam foret victoriani ingruentibus ex condicto eodem tempore Rochae Principe , Vincentio, P lumbo , caeterisque partibus fidis, elatis Regiis vexillis , & pluribus simul partibus Regium invocantibus nomen . In eas anguilias coniectas res csse plurium imprudentia cognoscebat Ognatus, ut in manifestum ruiturae eissent exitium, ni eis audacialiquo subveniretur sucinore, nana super detrimenta, quae terra attule

289쪽

ας; RAPHAELIS DE TURRI

rant infelicissima Ducis de Arcos consilia, mari etiam Franciscus

Diarius Pimienta celsarum Hispanicarum navium Summus Praesectus, in quibus vires quodammodo omnes totius classis repositae erant, retineri ulla ratione non potuerat , ea erat facilitate Rustriacus, quominus deserta caetera classe, rebus Neapolitanis desperatis, vela in Hispanias daret, Ognatum adventantem fugiens, cujus imperium horrebat. Nec minori rebus in angustis jactura Joamneti inus Auria, Neapolitanarum triremium Propraesectus, Priutoriam triremem rostratarum omnium celeritate , & robore praestantissimam turpiter amiserat, dum parunt monitus tristi aliorum exemplo , exscensione in terram apud Puteolos facta cum promptiissimis militum, nautarumque, locum, tempusque praebuisset remigibus, opitulantibus ex sece nautarum quibusdam , disrumpendi vincula, S ad libertatem plenius consequendam triremem ipsam ad littora insessa ae Popularibus immittendi, perfringendique . Insaullus sane

Regiarum Proetorianarum Ductor , cum ante paucos annos Praetoriam aliam ejus classis , quae sub Patris Praefectura Genuar hibernare solebat, omnium, quae tunc temporis in mari ollent, si missimam, instriictissimamque, majori infortunio , nec minori immprudentia amisisset, dum ad littora Barchinonae tempestate vexam ius, remos ineptisssime in mare projici jussisset; coactus exinde desaeviente tempestate , ut evitaret naufragium, ultro se, Praetoriamque tradere Gallis. Quibus detrimentis attenuatae adeo vires Resiorum maritimae apud Neapolim erant , ut advenienti o Gallia iustae classi nulla ratione resisti possiet. Nec spes major in diuturniore contrahendae hostilis classis mora poterat collocari , cum coepto iam vere expectari in horas possent expeditissimae e Provincia Narbonensi triremes , quibus intercluso facillime quo solo utobantur ad commeatum Regii) mari, fame cogerentur ad deditionem . Nihil tamen in allatis per Pintum temere agendum ratus O- gnatus, assumptis in societatem Carolo Gatteo , & Barone Uvat-temvilio militaribus viris, cum Castrorum Summus Magister Dionisius Guamanius debilis pedibus labori tanto par non esset, lu-sravit, inspexitque diligentissime loca omnia, per quae, si dem neretur expeditio illa, miles ducendus foret; omnibusque exactins me examinatis, cognovit plurium horarum itinere ante.hostium

stationes opus omnino esse, per aspera plerumque loca, antequam

ad destinata pervcniri posset , quibus spacium Bret Popularibus insidendi ex eis opportuniora , intellectoque hostium conlilio Ionge lacilius eis suturum, firmiori praesidio munita Sancti Januarii

290쪽

Porta, quoscumque eludere Regiorum ab ea parri conatus. Nec minora impedimenta in interioribus ohservabantur; Portam Albam munitam per se munitissimam esIe , hinc Turti Antonii de Angelis non longe sita , cui lorica iungebatur, inde munimentis ad S. Sebastiani , quorum expugnatio absque muralibus praesertim machinis sere impossibilis videbatur. Sed quoniam de hisce locis saepius est facta , & iterum accuratior facienda est mentio , cum hac parte potissimum , qua praesidia Popularium firmiora erant, Civitas recepta sit ; non ingratum, Credo, lectori erit, dicendis certe magnum lumen adjiciet, quam paucissimis locorum it Iorum situs diligentius enarrare , quibusve unumquosque ex eis teneretur praesidiis sive Popularium, sive Regiorum .

Civitas universa ut iam diximus in in duas divisa erat partes, ducta

quadam ab Oriente in Occidentem Solem veluti linea, ita ut pars major , & qitae pIures , planioresque occupat regiones in Meridiem , S ad mare versa, a Plebe obtineretur, alia vero minor, ct monuiosor , quae Aquilonaria spectat , in qua Palatium , S Arces Castri novi , & S. Ermetis sunt, a Regiis teneretur . Partem utramque moenia cingunt , pluribus per intervalla di

tis de morte pervia ,-quas,inianiunt, Turres antiquae structurae , a

quarum praecipua quae Maior dicitur ad Mercatum, perpetuo ab Oriente in Occidentem Solem tractu , qua urbs ad Meridiem re sit, & mare alluitur, ad Chialae usque moenia pmtenduntur; in. deque flexo per editiora collium Aquilonem versus circuitu, ab occasu Civitatem ambiunt , ibique repetito contra ab occidente in Orientem Solem eursu sub ipsas collis radices, cui Sancti ED metis Are imposita est, ad S. Spiritus Portam porriguntur; a qua in Meridiem versa, Gliquo per declinia tractu, Orientaliora claudunt , eidemque octo milliarium circuitu majori ad Mercatum

Turri iunguntur , quae cum seditionis cubila primum fuisset, in

propugnaculum desectionis evaserat. Haec vero moenium pals P

sterior in Orientem Solem versa. quasi totius Urbis facies, pluribus , & iis celeber imis aditur Poriis ; nam post illam , de qua meminimus, Sancti Spiritus, frequeritiores sunt Constantinopolitana , Sancti Ianuarii , Capuana , Nolana, quas extra nobilissima suburbia in modum municipi im extenduntur , Sancti Antonii,& Angelorum praecipua, ab honestissimis popularium habitata .' in- Ius vero nobilissimae panduntur viae splendidissimis aedibus --quentes, Portis ipsis cognomines. Sed & inter Constantinopolitanam, S S. Ianuarii opportunitate celabris est area satis patens,

SEARCH

MENU NAVIGATION