Nicolai Francisci Haym Romani, Thesauri Britannici, seu, Museum numarium quo continentur numi Graeci et Latini, omnis metalli et formae, necdum editi, ab autore ipso caelati

발행: 1763년

분량: 384페이지

출처: archive.org

분류: 로마

13쪽

PROOEMIUM.

um finis mihi propositus neque sit laudatio studii numismatici, neque lectoris in hac arte instructio ;plurimi enim, iique maXime Crinditi hoc de literarum genere scripsere, in eo solum sum, ut orbi antiquario, quid me ad hoc opus impulerit, quale initium fuerit, qualem continUandi methodum, quodnam demum universae tractationi complementum imponendum apud animum constituerim , aliaque ad is hoc argumentum pertinentia patefaciam.

A Atque

14쪽

PROOEMIUM.

Atque primum de incipiendi occasione sic

habeto: Romam patriam meam, Ut maXime pretiosos antiquitatum Graecarum , & Romanarum thesauros praeter hodiernae magnificentiae splendorem I adservat, ita mihi cum lacte singularem quamdam indolem instillasse, quae oculum a PUeritia non nisi rebus majestate sua grandibus adsuta fecit: crevit haec cum aetate propensio, t2ntUmque mihi. antiquitatum amorem indidit, ut, Cum a superis ea pecuniarum vis concessa non esset, quae ad has colligendas requiritur, consillitim C perim commodo inde promanante parvo sumtu Perfruendi Dum Londini degebam, iis horis, quae mihi a mustea, qua ex arte rem faciebam, Vacabant, tenui ea, qUa valeo, pictoriae peritia ad delineam dos singulari diligentia occurrenteS forte num OSusUS , ab ectypip , quam alias numi ipsi adferunt utilitatem, haurire conabar. Retulerunt lineata Exempla, quae erUditiS amiciS nonnunquam eXhibueram , adprobationem non mediocrem; nec hic substiti, numOS aliquos aqua forti in cupi O EXar re sium adgressus, etsi neque scalpendi arte vel minimum tinctus essem, neque chalcographum ex ii

sidiis

15쪽

PROOEMIUM. 3sdiis observassem aliquando : agnovi simul , ubi cum diligentia negotium tractaveram , laborem fruetu suo non caritUrum. Videbam praeterea numariam scientiam ab

omnibus Europae populis summo haberi in pretio, quin jam ipsis Trajani caesaris temporibus tanti aestimatam, Ut antiqua illustrium virorum signa chaud aliter, ac hodie cum illorum scalptis in moneta vultibus agitur u inter Cimelia cum Veneratione rinponerentur teste Suetonio in Augusto: Thurinum cognominorem, satis certa probatione tradiderim, nactus puerilem immunculam ejus areom Teterem,

ferreis, ac pene jam exoleseestibus literis hoc nomine inscriptam: quae dono a me principi data inter cubiculares colitur. Hinc liquet Suetonium laudata hoc loco Augusti imagine ita usum, perinde ac nos numis ad emendandam, illustrandam, confirmandamque historiam uti solemus. Atque hoc est: illud isticium, quo numisinata reges, principes, illustres, eruditosque viros fascinarunt, hinc profectum, ut a duobus abhine saeculis c cum Bembus, ct Sadoletus eorum utilitatem primi detexissent I doctorum in his colli. . A et gelin

16쪽

PROOEMIUM.gendis Voluptas nunquam exsatietur ; testantur hoc libri ingenti numero procusi de iis numisimhtibus, quae in cimeliis Italiae, Galliae, Germaniae , Hollandiae, Belgii, atque aliarum regionum adservantur. Anglia sola antiquariorum diligentiam fingerat , seu potius thesauri in hoc felici Europae angulo absconditi nondum lucem publicam vuderant.

Haec me cogitatio impulit , ut celebriora Londinensia gagophylacia scrutarer, ubi nUmorum vim bene magnam inveni, quorum alii non editi hactenus, imo ejusinodi, de quibus, an unqUam cussi fuerint, ne suspicio quidem oriri poterat, alii cum mendis adnotati infelicissime ; comitabatur hane numariam supellectilem gemmarum copia antiqua manu eleganter imprimis insculptarum, plinreS qUOqUe Protomae marmoreae, ex aere sigilla, statuae deorum,sarcophagi, inscriptioneS,& alia, quae brevitatis studio praetereo, quibus plurima Volumina impleri possent, opusque non antiquariis modo, sed & universae literariae reipublicae utili simum esset. Non indigui hortatore alio, Ut lunearem picturam, scalpendorum, explanandorumque num orum, tum editioniS curam non sine gravissi.

17쪽

vissimo meo labore susciperem. A numis exorsus totum opUS THESAvRVM BRITANNICVM inscripsi, quia non nisii antiqua hujus regni monumenta ad

Camen vocabuntur.

Ast antequam curriculum hoc ingrederer, nihil agendum judicavi comite .de Halifax, cujus obsequiis annuo stipendio adstrictus eram , non consulto, viro non genere solum & muneribus in aula regia praecipuis, sed sapientia, & ingenii acumine praestantissimo, cujus judicio literatissimi quique sua sive poetica, sive politica opera persaepe subjiciebant. Huic non inani nomine artium Maecenati submisse, quod mente conceperam, simul declaravi: ut gloriae suae gentis erat studiosissimus, futurum prospicienS regni decus, meum consilium non adprobavit modo, sed & imperiis, & addicto liberalissime auxilio, protectioneque, dum opus compleretur , ad illud prosequendum excitavit. verum invida mors paucos intra dies illum vita, me illustrem adeo patronum recuperandi spe privavit. Infortunium a me ut Omnium maXimVm

omni tempore deflendum i jacturam intolerabilem profecto, nisi favore superum in domum, ac fa

18쪽

GPROOEMIUM.

admissus; ubi quamvis novi domini benignitas gratum non extinguat prioris desiderium , tantis tamen quotidie perfruor beneficiis, Ut nec posteriora haec ulla unquam deletura sit oblivio. Thesaurus Britannicus antiquitatum Graecarum, de Romanarum, in quatuor tribuetur parteS, quibus musei nomen indo. Prima numaria monetas ex Anglicis cimeliis delectas continebit, atque ad tria non minimae molis Volumina, aut plura etiam eXCUrret, quorum primum nunc editur, de quo infra pluribus. Altera gemmaria antiquas caelo laborataS COmplectetur gemmas : hujus magnitudinem necdum desinire possum, huc pertinente supellectile nondum adtentius eXcussa. Tertia statuaria exhibebit signa marmorea, ac genea, protomaS item antiqUaS. Quarta, eademque postrema varia adpellabitur, proferetque pondera, anulos, instrUmenta sacrificiorum, lucernas, urnas, inscriptiones, alita

19쪽

p r o o B M I V M. Taliaque; ex his vero ea solum adferam , quae nondum typis data fiunt, imo ex his ipsis eligam praecipua, Cum non OperiS molem, sed literarium progressum, ac eruditionem spectem. Singula vero brevibus , adcuratis , atque singularibus notis iblustrabo, Ad mussium numarium, quod nunc in lucem prodit, redeo. Singula partes a Graecis numismatibus incipient: regum scilicet, heroum, & populorum Graeciae: consularia sequentur, tum impertatorum Latina, & Graeca anecdota a Julio caesare ad sustinianum, & deinceps; ordo non alius erit, quam ad chronologiam eXactus. Ut autem ab hoc non discedam, ea mihi est:

necessitas imposita, ut partem unam alterius faciam supplementum; nec enim ex omnibUS numiSContinuam seriem struere, uti desiderabam , PO-teram, cum Ob cimeliarchiorum copiam per Angliam dispersiam, tum etiam, quia, si eam rationem tenerem, Ut ad eadem tempora nunqUam redirem, omneS antea num os scalpere oportuisset,

quod plurium annorum laborem requirebat ;quamobrem primam hanc partem nonnisii multo

Post

20쪽

8 PROOEMIUM, post tempore edere licuisset, quod flagitationibus& votis amicorum, eorumque, qui pro contribUtis a se liberaliter sumtibus primam OperiS partem, velut faetarum expensarum fructum, diutius differri aegre tulissent, adVersaretur. Si quis in ordine ita interrupto, Ut EUm necessitas extorsit, defectus, medebitur tertii voluminis catalogus , qui notatis paginiS singula numbsmata ad annos suos revocabit. Etsi certus sim ab aequis judicibus, qui in Anglia hospiteS non fuerint, mancum hunc aliqua ratione pertractandi modum Censura omni absolvendum. Nam praeterquam, quod haec cimeliarchia magno locorum intervallo distent, ab iis possidentur, qui ob negotiorum copiam, & gravissimum momentum raro ita Vacant, ut quae ad scriptoris negotium faciunt,

facile promere possint; quod & ipsis molestum accidit, & mihi perincommodum.

Major multo confuso orta, ordoque ChrOnologicus fuisset turbatior , si quodvis musteum seorsum proposuissem. Ast, quid timeam ' An non idem fecit eruditus Begerus in thesauro Brande- burgico 2 An non ille insuper per tria sua prae

SEARCH

MENU NAVIGATION