Nicolai Francisci Haym Romani, Thesauri Britannici, seu, Museum numarium quo continentur numi Graeci et Latini, omnis metalli et formae, necdum editi, ab autore ipso caelati

발행: 1763년

분량: 384페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

PROOEMIUM. 'grandis formae Volumina, gemmaS, stat las, nu- mos permiscuit 2 Etsi multo facilius ad exactum ordinem omnia redigere potuisset, cum duo tantum gagophylaeia offerat , illud scilicet eleetoris Palatini, quod antea jam typis dederat, Brande- burgico subinde conjunctum. Multum diversia est mea conditio, qui mustea omnia potentissimi,& maximi regni Anglici complector; Adplausum tamen ab omni orbe literato fuit Begeri lucubra tionibus . neque ullus, quod sciam, in illius ora dinem criticum dentem strinxit. Nec modus, quem in lineandis, & scalpendis numis tenui, ut mihi blandior, displicebit;

non enim aliorum more, Ut oculo placeant scita

elegantia, sed , Ut archetypis quam simillima sinteetypa, curavi; quin jpsam studiosam negligentiam a scientibus antiquariis laudandam sipero

praeterea.

Nunquam mustum Arscholanum, aut illud, in quo maximae formae numismata Galliarum regis descripta, atque collectiones plureS alias intUeor, quin doleam, me tam de metallo, quam de magnitudine, fabricae ratione, conservatione haerere

22쪽

PROOEMIUM. suspensum. Hinc sit, ut, cum series aequali semper artificis scalpro exarata, interdum etiam Capitibus non admodum similibus oculis obversatur, non plus inde condiscam , quam ex imperfecto

aliquo eorundem catalogo: atque, Ut Verum fatear, multo minori incommodo, majori Vero cum

utilitate pervolvo syllabos comitis Mediobarbi, scriptas doctoris Vaillant de urbibus Graece loquentibus, & coloniis tabulas, num Orum reginae Sueciae, aliorumque indices, Ubi nulla, aut paUCa geri incisa numismata comparent, quam libro SqUOSCUnque alios chalcographicis picturis illistres, ex quibus de nullo numo, nisi dubium, judicium ferre licet. Ne eadem laborarem febre, non solum monetalem fabricam, ut res sinebat,eXpressi, verum etiam fissonum, aeris alicubi adrosi, literarum mutilarum , aliorumve Vitiorum sincerum feci indicium, quae quidem Omnia, ut num o depleto elegantiam adimunt apud imperitOS, ita hac in arte versatos de illius sinceritate edocent: rationem hanc scalpendi, ut usus est maXbmi, ita a nemine hactenus susceptam nOVi. Ut fabulae, quamvis amoenitate sua delectent, in comparationem Venire nunquam possimi clam

23쪽

PROOEMIUM. II

utilitate , quae ex historiae veritate eruitur, itatam aequos fore te stores spero, ut contemta multorum numariorum librorUm elegantia, velut adscititio fuco, meum commentarium, tanqUam pUram, & sinceram historiam sint adprobaturi, quae, licet ingenii sublimitate, & ornatu careat, fide tamen integerrima aestimationem sibi conciliat. Conniveri benigne velim minori cultui, quo infra alia videri potest opus praesenS, adtamen grato animo suscipi, quae admetitur, bona. Si insignis alicujus caelatoris usus fuissem opera, meUS hic liber esset unus de multis, nee meo consillio

responderet.

Ad capita quod adtinet, archetypis quam simillima eiungere studui testibus iis, qui lineatis

pieturis inspectis pro ea, qua pollebant, DUmOrum cognitione singulorum, quOS referebant, nomina edicere non haesitarunt. Id ipsum me permovit, Ut seriem regum Syriae e pluribUS mU- seis collectam aeri inciderem; etenim num OS Cum typis Valliantii comparanS vix tria, qUatUOrVecapita vultibus in aere ductis similia inveneram.

Fateor quidem perlibenter, nec me mihi ipsi horum regum effgies scalpenti satisfacere potuisse; B et ea

24쪽

PROOEMIUM.

ea enim est fabricae elegantia, ut de imitatione perne sit desiperandUm.

Non erit hic abs re lectorem monere, ne me immerito reprehendat, dum dissimilia eorundem imperatorum capita in Graecis, & Latinis numis viderit; eo enim tempore artes in Graecia jam Collabascebant; quare raro imperatorUm nUmiSm ta Graeci commatis laboris elegantia se Commendant. Quid quod eorum populorum monetarii inter Ultimas curas habuerint, ut efiigies in chalybe exaranda ad Vultuum ductus, quam proXime adcederet. HinC, ne mihi quis dicam impingat, Vinlim, qui lineationem archetypo ad amussim adstrinXi, atque, uticuriositati aliquorum satisfacerem, ubi vultus in Graecis dissimiles Romanae fabricae OCCUrrerunt, Caput imperatoris e Latinis depromtum adjunxi, ut cui ViS Graecorum numiSmatum rudis facies sit perspecta, quae alioquin oberuditionem magis, quam caeli praestantiam in pretio habenda.AdnotationeS, quas adspergo , omni longe petita interpretatione carebunt; constitutum enim apud me est commentationes potius aliquas

25쪽

PROOEMIUM. Is

omittere quam lectorem inanibus conjecturis

fatigare, aUt Obruere etiam: in citandis autoribus perparcUS eOS tantUm adferam , quibus rei verutatem comprobem, quin adfectatam eam eruditionem Ostentem, quae saepenumero magis lectorem onerat, dum instruere cupimus maxime.Sententiam meam absque omni hedera depromam relicta cuique libertate eam corrigendi, aut majori, quam a me factum sit, eruditione, quod innu-mo reconditum fuerit, interpretandi; modicum

enim lumen si disquisitionibus meis adfudero, adquiesco libenS.

Dum tamen majoris momenti nUUUS OCCUrret, & huic in omnem partem versando inhaerebo diutius ; secus fiet, ubi nomen aliquod, VocabUlUm, historia, &c. ab aliis declarata explicanda se Objiciet, tum enim autorem, qui de his agit, indicabo, quin locum exscribam; multo enim magiS ad brevitatem stupra laudati Valliantii, quam ad profundam illam eruditionem , ac copiam celeberrimi baronis Spanhemii, Tristant a S. Amantio, aliorum imitandam adlicior. Circa numOS, in qUorum eXplicatione mihi ipsi aqua haesit, optimum judierit, exactam eorundem descriptionem EXhi-

26쪽

P R O O E M I U M. here, judicium eruditis relinquere, qui me sibi obstringent plurimum , si suas de numis a me destitutis opiniones, aut emendationeS etiam eorum, quae a me minus commode dicta fuerint, Communicaverint; cum enim OPUS eX praelo typographico emerserit, Volumini separato ea omnia, quae

typis digna videbuntUr, velut alterius adpendices destino. Meis observationibus permixtae erunt eruditissimorum virorum animadversiones, qui vel silos ipsi numos, vel alienOS aliquo S animi causa, atque meo etiam subsidio, adcuratione mirifica sunt interpretati , ut de lectoriS plena adprobatione non minus, quam de splendore libro adfuso sim ceratissimUS. Cum gloriam aliis debitam mihi temere arrogare nolim, Ubique aUtoriam nomina adscribentur; quin felicitatem eam singularem libens profiteor, qua occasione hujuS Operis amicitia mihi cum erussito domino Masson est: conciliata, qui do elas adnotationeS, quaS per annOS Complures , & frequentia itinera in numOS antiquOS fecerat, silmma benignitate mecum communicaVit, atque Cum Omnia

27쪽

PROOEMIVM. omnia Europae musea, & Angliae praecipue perlustravisset, in mea me sententia omnino confirma.vit: ex Anglicis cimeliis prae aliarum terrarum aliis multa rarissimorum, nec hactenus editorum numismatum Volumina concinnari posse.

Neque hic omittendum, plurimum auxilii mihi a domino Benedetti nobili Lucensi advenisse, quod eo utilius mihi accidit, quo magis perVUlgata est ejus hoc in literarum genere scientia: hunc ipsum primum ad hoc opus hortatorem habui, huic Operis systema, aliaque, quae ejus modestia silentio praeterire cogit, in acceptis refero. Methodum, qua in describendo quovis numo

utor, Omnibus probatum iri spero; neque enim hucusque exactiorem adhibitam esse commemini. Nam praeter magnitudinem, crassitiem, metallum. crinam mineralem, quam vernicem dicimus, si quae adesset, fabricae qualitatem, & aliquando pondus adjungo ; neque taceo, si alicui eruditorum de hoc, illove numo si1spicio adulterationis sub- orta; de cujus tamen antiquitate, apud ceteros omneS convenerit, si unus contra senserit, indulgebit, ut ejus opinionem, & rationeS, quibus

28쪽

PROOEMIUM.

nititur, in publicum proferam. Igitur, si mone. tae absque hujusmodi notis deprehendentur, argumentum erit, eaS ab Omnibus antiquariis, qui illas examinarunt, antiquitatis adprobationem ritulisse. Utinam pro reipublicae literariae bono tam sincera adcuratione usi fuissent Strada, Tristanus, Goligitis, alii l tum enim fidem adhibere possemus numis ab his viris descriptis, qUi tamen, cum nul- tibi hactenus se obtulerint, merita suspicionis nota inuruntur.

Superest ut dicam, quoSnam numOS publici juris faciam, & quam rationem eos e museiS variis seligendi tenuerim. InprimiS eos exhibebo, qui ab aliis hactenus non editi neque in indice comitis Mediobarbi, neque in numis familitarum , coloniarum, Urbium Graece loquentium, in historia Ptolemaeorum, aut Seleucidarum Vall- tantii continentur ; hi enim maXime generales, &completi indices. Num os hos aeri incisos describo fusius, si aliquid commemoratione dignum objiciunt , secus in indicio solo adquiesco servata sub imperatoribus serie chronologica, ut pro supplemento laudatis indicibus servire possint, si fors praelum subirent iterum. Deinde numismata, quo

29쪽

PROOEMIUM. . Ty

rum pauci mentionem fecere, si capitum e gies mimis non COnVeniunt, Vel si parteS EVersae imperfectae , vel denique, si ego alterius sum sententiae, ac, qui de hiS scripsere , autores , eodem modo pertracto. Denique num OS non paueOS adjungo , qui nota incusa, Italis contromor si , signati sunt, ut comparatione inter plures instituta ad eorum sugnorum probabilem cognitionem perveniri possit aliquando. Ubi numus rarissimus Occurret a temporis injuriis optime conservatus, quiqUe erUditionis aliquid contineat, jam catalogo cuidam

inscriptus , a me tamen in aere restituetUr, Ut eruditis adcUratius repraesentatus offeratur, id

quod ea agetur parsimonia, quae ultra quam librieXOrnatio eXigat, non progredietur. Scalpentur praeterea Punici , Hetrusci, Phoenicii, Persici &c. etsi , quid Contineant, ignoremus hactenus; digni enim memoria videntur, Utpote illorum temporum monUmEnia, qtiae Veneramur maxime, praesertim cum non sint adeo

multi, ut eruditus lector rebus ignotis, & proinde utilitatis exiguae sibi otium melius collocandum

C eripi

30쪽

eripi quiritari possit. Atque haec sunt, quae in

prooemio dicenda videbantur. Illud unum addam, felicissimum me semper existimaturum, cui potis simUm ea cum animi propensione in Anglia viVere licuit, quae Campum mihi aperuit, tam pretiosiis reliquitatis monumentis adjuto, literatis omnibuS, obsequium mira voluptate conditum, praestandi. Lingua ustis stim Italica, tum, quod ea utpote cum lacte hausta sententiam meam nitidiUS me EX-plicaturum Vidi, cum, quod & omnes fere, qui in re nUmiSmatica Versantur, ejus periti esse solent.

Alia complura, Deo favente, juris publici

laetam, quae otio, & experientia aucta praemor-sOS magis ungues sapiant, ubi hasce schedas literatis probatas esse intellexero, atque Angliae praecipue hujus enim non commodis foliam , sed gloriae, Ut servirem, suscepti dissicillimi hujus laboriS scopuS erat, ad cujus persecutionem nulla a me diligentia desiderabitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION