Ex diui Ioannis apostoli et euangelistae, et aliorum apostolorum, ac martyrum, et virginum vita, a M. Antonio Georgio Bononiensi, archipresbytero sanctae Mariae Rotundae ad martyres, Romae congesta, ..

발행: 1570년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

credere cum patre, et spiritu sancto uerum esse Dominum nostrum I E s v M Christum uolueris, non Ang tum uidcre tantum et alloqui, sed ab eo cuncta,quemadmodum et ego,consequi poteris. Et purificare quisita me, ille inquit, talia ut uidere merear et lata,poterit

In via, quae dicitur, subsequens illa inquit, Appia, inuenies non ab Urbe procul petentes eleemosynam pauperes . Studium de his mihi semper, et praecipua cura suit. It tibi uirum, cum eo ueneris, et meo ab his nomine quaesiveris , ostendent, qui usque adeo purificare nouit homines, et coelestes ciscere, ut non Angelu tantum uidere, sed et uidere mereantur, et perfrui. F stinanter ille pergens, et quibus acceperat indiciis, Urbanum sanctissimum et tantum uirum illii, intra Cryptas, et Martyrum sepulchra latitantem inueniens, Clciliae madata detulit. Perfusus lachrymis,et passis in coelum manibus tam fidelis et tantus Dei Pontifex, et seruus, Domine I E s v Christe casti, inquit, seminator, et coelestis consilii, suscipe seminum fructus, quos in Caecilia seminasti. Domine pater aeterne, en quam famula tua tibi tanquam apis operosa deseruiens, sponsum, quem ut serocissimum Leonem acceperat, et Draconem , tanquam tibi Agnum obtulit mansu tissimum. Quo sic orante, ecce de coelo subito splen- .dor, et sulgentissimus in eo, candidissimis uestibus senior, librum in manibus literis aureis mirabiliter scriptum tenens. Quo territus aspectu Valerianus, in temram cecidit,n on aliter ac si esset mortuus. Quem se leuans

52쪽

CAECILIA VIR G. ET MART. Is leuans ipse senior, et suscipiens, Lege libri huius , i

quit, textum, ut credens, purificari et fidelis esse m rearis. Libri autem titulus erat. Vna fides, unum baptisma, unus pater, qui super omnia et in omnibus nobis. Quae magno timore legenti Valeriano,Credis haec

ita senior, inquit, esse omniaὸ Non est quod sub coelo credi. uerius, inquit, ille possit. Et senior in coetu se recipiens, eum cum Vrbano reliquit. Quem deosculans Pontifex ipse Dei sanctillimus, et suscipiens, in omnibus instituit, et baptigauit, Et baptigatum, et instit tum, et diu apud se retentum, ad Caeciliam militem Christi ardentissimum remisit. Quam cum in cubic

lo orantem inuenisset, inuenit et iuxta flammeo A - gelum aspectu fulgentem,et duas in manibus coronas tenentem. Quarum alteram Caeciliae, alteram ipsi tr

menti Valeriano, cum porrigeret, suoque ipsius splendore eos magis etia inflammasset, istas,inquit, coronas accipite, et immaculato animo, et casto corde, et corpore custodite,quas de Dei ad uos paradiso attuli. Nunquam florem deperdunt, nunquam suauitatem minuunt, nec tangi possunt, nec uideri, nisi quibus ita placuerit, et cordi castitas fuerit, sicuti suis. comprobatum est, et complacuisse uobis. Et quia tu se lix. Valeriane, assensum Virginis precibus,et consiliis praebuisti, misit me Christus Dei filius, ut qualemcunque uolueris rem postules, et qualis quanta uecunque sueri obtinebis. Cum nihil in ista mihi uita dulcius, aut charius Valerianus,inquit, esse possit, quam unicus fiaG ter

53쪽

1 D E SANCTA

ter meus, pr aeter humanitatem, ct impium nimis, ct crudele uideretur, si me tam flati citer liberato , in tantae perditionis eum , et discriminis periculo relinquerem . Omnibus meis petitionibus, et desideriis antepono, et deprecor, ut si atrem meum Tiburtium, sicut

me, illuminare dignetur, ct faciat in sui nos amoris,gloria, et honore perscctos. Quoniam hoc, inquit Angelus, o felix Valeriane petisti, sicut suscipere per famu- Iam te suam , et illuminare dignatus est Christus, ita illuminari , seruarique per te merebitur stater tu us, et illi sicut et tibi delata iam, et condonata palma est, et corona martyrii. Tum harum insciens rerum, ignarusque omnium ueniens ad Valeriani, et Caeciliae cubicul um, ut nuptiarum eis, et con nubii causa gratularetur Tiburtius, Vnde roseus hic, inquit, odor, et liliorum tantusὸ Tanto enim sum, ut ueni huc, odore persusus, et flagrantia, ut delitiis omnibus interesse mihi uidear, et gaudiis. Odorem quidem interpellante me, Valerianus inquit, meruisti, re ipsa, et aspectu, credens mereberis et perfrui. Coronas enim tants pulchritudinis habemus et decoris, ut tui adhuc uidere non priualeant oculi. In somniis ne sorsan, an uera lisc, mi frater, audio Θ In insomniis hucusque, Valerianus inquisiuiximus, modo uiuere, et esse incipimus. Et audire ille cu .pidissimus, Exordiri Caecilia, incipiens , cum diu praedicasset, et idola ipsa nil aliud , nisi daemoni rum docuisset esse simulachra, ac tantae praedicationis ardore illuminasset eum sic et inflammasset, ut no nisi

54쪽

CAECILIA VIR G. ET MART. a

in coelo unum esse Christum I EsvM cum patre, et spiritu sancto profiterctur, et crederet, deosculata pectus eius, Hodie te fateor uere, inquit, esse talicem, et ut Christi amor statrem mihi tuum coniugem secit, sici dolorum contemptus, amore te reddidit, et cognatione germanum. Et baptizari ille cum arderet, Vade Valerianus, ad magnu inrum illum sicut ego, inquit, et tui, in quo aspectus angelicus, sermo ucrus, et sapientia. Vcnerandum ne, ille inquit,et sanctistimum uirum

ipsum illum, quem suum Christiani Papam uocant Qui bis consessor, idest, secunda iam inquisitione damnatus,et si repertus, et nos cum eo suerimus, quin flagellis grauioribus, et poenis excruciemur,effugere non poterimus ξ Si una haec tantum, uirgo inquit, et non alia tanto felicior esset,et gloriosior uita,hanc miseram licet et caducam perdere iuste tinaeremus, Cum tanto

alia uero laticior succedat, et beatior, ut in hilaritate, in gaudio, in laetitia, sine fine sit semper, et exultatione ,Quid tam hanc perdere miseram trepidamus, cum per eius perditionem, tanto taliciorem inuenire poss-mus ΘNam sicut haec, quam in hoc seculo degimus, uita, ea uita est, quam humores humectant, extenuant dolores, exsiccat ardores,eses inflant, ieiunia macerant, soluunt loci, tristiti ε consumunt, securitas hebetat, diuitii iactant, solicitudo coarctat, paupertas deiicit, iuuentus extollit, senectus incuruat, frangit infirmitas , dolor consumit, tollit omnia mors, et destruit,Ita quae huic succedit uita , ut atana est, au. aeternis datur cru

ciatibus

55쪽

DE SANCTA

ciatibus et poenis, infidelibus et impiis, aut gaudiis, et laetitiis in hilaritate semper, et exultatione fidelibus,

et iustis. Coeli enim , et terrae, et maris, et hominum, et uolucrum, et pecudum creator ille unus,et aeternithet omnipotens conditor omniumDeus, antequam liscipsa faceret, genuit filium , protulit et spiritum sanctum, Filium, ut crearet omnia, spiritum sanctum, ut uiuificaret uniuersa. Omnia autem, quae facta sunt, filius ex patre genitus condidit. Vniuersa uero, qus sunt condita, spiritus sanctus animauit. Et cur Deum doces unum in coelis, ille inquit, et tres esse tamen attestari uideris Vnus quidem in gloria Deus, illa inquit,

ac ita quidem unus, et aeternus, et omnipotens, ut nil uerius esse possit, quam et unus, et anemus, et Omnipotens, in maiestate sua, et trinitate sanctissima,Deus. Cuius de coelis ueniens, per Virginem ab eo ipso patremissus, ad mortem usque obediens, et salutem omnibus operans filius, supra montem sanctum uoce magna clamare no destitit, Venite ad me omnes,et uitam dabo uobis aeternam. Cucurrit ad eu omne genus,omnis stas, omnis conditio, omnibus Dei Regnu ,et gloriam appropinquasse, poenitentiam ut agerent, praedia cauit.Et cum sanctos et electos in sinu Abralis gloriari, malos autem, et impios in inserni doloribus, et poenis . clamans doceret excruciari, mortuos suscitabat, quatriduanos ab inseriis una voce reuocabat, siccis maria pedibus transineabat, uentis imperabat, procellas , et turbines compescebat, caecis uisum, claudis gressum,

56쪽

CAECILIA VIR G. ET MART. a

pressum, mutis loquelam, surdis auditum restituebar, a languoribus curabat, daemones expugnabat.Capi se permisit, illudi, verberari, crucifigi, per suam sciens passionem et mortem, diabolo captiuitatem inferri, et aeterna spiritibus immundis, et sine fine supplicia irrogari. Teneri se passus, ut dimitteretur a quo peccato teneretur homo. Maledici, ut maledictos a maledictionibus eriperet. Illudi, ut a daemonum illusionibus uniauersos auferret. Spinis coronari, capitalem ut sententiam, quae ex peccatorum sentibus, et spinis infligi nocesse nobis esset, totam aboleret, et infringeret. Fel suscepit, primi ut hominis gustum, et delicti poenas, unde regnare coepit mors, in se suscipiens commutaret. Accio potatus, ut calicem pastionis, qui nostris debebatur passionibus et delictis, ebiberet. Expoliatus, ut nostrorum parentum nuditas et pudor,candidissimi uestimentorum suorum uelaminis operimento tegeretur.

In ligno suspensus,ut ligni praeuaricationem suae sanctissim g ligno passionis auferens aboleret, et crudelem in

se morte et saeua passus in tu ire, ut contra se conantem, perpetuae morti cu saeuissimo serpente adijceret. Quem cum aspicerent in cruce dolenter clementa, ex uno latere terra mouebatur, ex alio saxa et templa scindeban. tur, sol aufugiens expauit, absconduntur stellae, pallidos suos luna vultus, et sanguineos ostendit. Rugiens excutit de sepulchris terra mortuos, ut testimonio sint quod descendens ad inseros, et resurgens, diabolo re

gnum abstulerit, et sub pedibus famulorum suorum in

Perpetuum

57쪽

perpetuum redegerit. Et in coelum ascendens potestatem tribuit, aegritudines ut curarent, daemones effugarent , uitam mortuis redderent. Et inde est, quod prostrata cum saeuissimo serpente iacens mors,tisque adeo cum eo semper insidians, et stemens agat, et tam diuersis, et tantis occupationibus,curis,et neces statibus obliget, et irretire conetur, et insistat hominum mentes , ut modo de lucro, modo de damno, de commodo, siue incommodo, de tantis, tamque diuersis r

rum blandimentis, et suasionibus, et sactis, de hac sola compellere conetur inquam eos cogitare, ne tam scelicem aliam et beatissimam exeuntes hinc , misem'rime decepti poli intinuenire . Non humana mihi uisa uox Tiburtius, sed Dei testificari Angelus , et loqui. Si de tam caduca inquit, amplius, et miserim a uita cogitauero, ne in illa tam *lici, precor, inueniar et beata. Habeant, qui sibi velint, tam labentis, et infelicissinas uitae lucra , honores et gaudia, Ego, qui usque hodie sine causa uixi , non sit mihi iam sine causa uiuere. Et baptizari festinans, a fratre ducitur ad Urbanum , qui cum septem apud se dies eum retinuisset, fidelissimum Christi seruum ad Caeciliam et

fratrem remisit. Qui cum tantum esset et ipse cum eis a Deo gratis consecutus, Angelos ut uideret,et innume . raper ipsum etiam miracula Christus operaretur,et faceret, uocari iubens eos ad se Prsses,Cum uos generis ,

inquit titulus, nobilissimos secerit, et clarissimos, miror, cur, nescio quibus superstitionibus, uos in*lices,

58쪽

CAECILIA VIR G. ET MART. 29

et degeneres exhibeatis Nam res, et facultates uestras audio, in nescio quas uiles personas consumere,et pro sceleribus eorum punitas, summo cum honore, et gloria sepelire.Vtinam dignetur Tyburtius nos Dominus iis, inquit, noster I Esus Christus exhibere seruos, quorum tu nos asseris et existimas esse collegas, qui quod esse uidetur et non est, contempserunt, et quod

non uidetur et est, inuenerunt. Quid est , inquit Praeses, quod esse non uidetur, et est Gloria, inquit Tiburtius, quae iustis, et poena quae debetur et irrogatur impiis. Et cur ego, ille inquit, ista non uideo Quoniam animalis homo non percipit, ille inqui quae sint Dei, spiritualis autem omnia diiudicat,et a nemine po test ipse iudicari. A se tum repelli eum, et uocari Valerianum iubens,Non est, inquit, sani capitis stater tuus. Cui Valerianus. Iocantes, et ridentes,et uariis, inquisidelitiis affluentes, uidi glaciali, et durissimo tempore anni transire per campos, in quibus et rustici summa essent operis sestinatione laborantes, alii seminantes, alii taleas inserentes, surculos alii rosarum componentes , alii noxia cuncta radicitus euellentes, pro se quicque faciebat, quo in spem reliqui temporis uniuersa composita redderentur. Irridere qui transibant, incre Pitare, inlatices et miseros, quod tantum sine causa laborem sumerent, uocare, cur non tarentur secum

potius, et delitiis affluerent exprobantes,inuitare. Hiemalibus transactis autem mensibus, et imbriseris, sere- na tempora , cum fructuum decore, et hilaritate su

H cessissent

59쪽

DE SANCTA

cessissent. Laetari gratulanter,et affluere diuitijs,et gaudere, qui laborauerunt, moestos et flere irrisores, et intaliciter egere coeperunt. Stultos nos incusatis et insipientes, quod nostras facultates indigentibus tribuimus, pauperibus subuenimus, inhumata fidelium corpora sepelimus, et pro Christi gloria tormenta patientes, et flagella moriamur. Ecce iam adest, ut cum istitia colligamus, uo Saeterne lugeatis. Et cum ob eam utrique comprehensi causam, diu crudelissime cruciarentur, sed Deum uel sic excruciati magis etiam glorificarent, ad Almachium Tarquinius, Blandimenta irrita , tommenta non Droficere uides, tolle eos et occide, nam si diutius protraxeris, cum omnia pauperibus erogent et egenis, eorum ad te prouenire nihil poterit. Miserabilem iussi tum subire sententiam, Maximus qui eos ad occidendum traheret, et mirabiliter eis ob eorum egregiam indolem et innocentiam fauens, ut iussis Imperatorum acquiescerent, hortaretur eos, et oraret,ne perirent, Nisi compertum uterque nobis , inquit, et comprobatum, longe taliciorem alteram, et beati rem esse uitam, non adeo isti hanc, licet miseram, se-stinanter amittere niteremur.Et quq nam, M imus inquit, alteraὸ num et alia potest esse uita Sicut uestitur Valerianus inquit, uestimentis corpus, ita uestitur anse .ma corpore, et ut expoliatur uestibus corpus, ita antima corpore, et corpus quod terrenum est, donec Qcut phoenix resurgat, restituit terri,et anima si pura suerit et sancta, paradisi, et Angelorum gaudiis fiuitur,

60쪽

CAECILIA VIR G. ET MART. 3o

et triumphis, cumulatiorem gratiam expectans , corporis resurrectionem. Fulmineis de coelo consumar, ille inquit, ignibus, si non illum ex hac hora uerum Deum, et Dominum, qui uiis tants largitor est, illum

mihi modo ostendatis, confiteor, et adoro. Continuoq; percurrens ad Prsside, cum illius diei pro eis inducias impetrasci, ut doceretur ab eis, eos apud se domi retinuit. Quorum praedicatione, cum non solum ipse, sed et omnes qui cum eo essent,Christum IESUM profiterentur, et crederent, transactisq; albente iam coelo induciis, martyrii dies adesi et,Eia famuli, Cetcilia ueniens inquit, et uere servi Dei, bonum certa men certastis, fidem seruastis, ad gloriam, ad perennes paradisi et angeloru contendite chorohet corona, quam dabit uobis Dominus IEsus Christus,nec uobis tantu, sed et omnibus, qui sicut et uos diligunt eu . Quicum ad martyrium ducti occiderentur, lachrymans iurat Maximus amborum se de corporibus uidere animas, tanquam virgines de thalamo procedentes, et sicut sol sulgentes, et in coelum eas angelos et gloriam suscipientes. Et conuersis,ad eius qui adessent prsdicationem, uniuersis, et in fide persistetibus excruciatis et

occisis, Maximus, qui eorum conuersionis auctor ex- . titissesicrudelissime etiam apprehenditur,et capitis obtruncatione martyr martyribus adiungitur. Quorum cum repete facultates coepisset Almachius inquirere,et

Caecilia pauperibus erogasset et egenis, et ob id qua occidi celerrime iussa ei subuenire cuperent etiam oc-H a cisores

SEARCH

MENU NAVIGATION