Einhardi Vita Karoli Magni in usum scholarum ex Monumentis Germaniae historicis recudi fecit Georgius Heinricus Pertz

발행: 1863년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

pertinebant, et restaurarentur, imperavit, adhibens curam per legatos, ut imperata perficerent δῖ. Molitus est et classem contra bellum Norem annicum, aedificatis ad hoc navibus iuxta flumina, quae et do GaIlia et de Germania septentrionalem influunt oceanum; et quia Norimanni Gallicum litus atque Germanicum assidua infestatione vastabant, per Omnes portus set hostia δδ numinum, qui naves recipi posse videbantur, stationibus et excubiis dispositis, ne qua hostis exire potuisset, tali munitione prohibuit. Fecit idem a parte meridiana in littoro

provinciae Narbonensis ac Septimaniae, toto etiam Italiae littore usque Romam, contra MauPOS nuper pyraticam exercere adgressos; ac per hoc nullo gravi dampno vel Italia a Mauris, vel Gallia atque Germania a Nortinarinis diebus suis assecta est, praeter quod Centum cellae, civitas Etruriae, per proditionem a Mauris capta atque va Stata eSt, et in Frisia quaedam insulae Germanico littori contiguae a NOrim annis depraedatae sunt.18. 4 alern δ eum in tuendo et ampliando simulque Ornando regno fuisse constat. Cuius animi dotes, et summam in qualicumque, et prospero et adverso, eventu mirari liceat constantiam. Ceteraque ad interiorem atque domesticam vitam lpertinentia iam ab hinc dicere exordiar. Post mortem patris cum Patre regnum partitus, tanta patientia simultates et invidiam eius tulit, ut omnibus mirum videretur, quod ne ad iracundiam quidem ab eo provocari potuisset. Deinde cum matris hortatu filiam Desiderii, regis Langobardorum, duxisset uxorem, incertum qua de cauSa,lpo Si annum eam repudiavit, et Hildegardem de gente Suavorum, praecipuae nobilitatis seminam,

32ὶ es. Capitulare ad Sala anno 803. e. l. et Capit. Aquisgranense a. 807. c. 7. MOn. Germ. Legg. Τ. I. p. 123. 149. 33ὶ i. e. ostia. 34ὶ es. Suet. Aug. c. 6 l.

32쪽

in matrimonium accepit, de qua tres filios, Karolum videlicet et Pippinum et Ludowicum, totidem- quo filias, Hruod rudem et Bertham et Gisiam, genuit. Habuit et alias tres filias, Τheoderadam et HiΙtrudem et Ruod haidem, duas de Fas trada uxore, qua Q de orientalium Francorum, Germanorum Videlicet, gente erat, tertiam de concubina quadam,

Cratia S nomen modo memoriae non occurrit. Defuncta Fastra da, Liud garda in Alamannam duxit, do qua nihil liberorum tulit. Post cuius mortem tres habuit concubinas, Gersia indam Saxonici generis, do qua ei filia nomen Adalirud nata est, et Regi-DRm, quae et Drogonem et Hugum genuit, et Adalli ridem, ex qua Theodricum procreavit. Mater quoque eius Berthrada in magno apud eum honore

consenuit. Colebat enim eam eum Summa reverentia, ita ut nulla umquam invicem sit exorta discordia, praeter in divortio filiae Desiderii regis, quam illa suadente acceperat. Decessit tandem post mortem Hildegardae, cum iam tres nepotes, suos totidemque neptes in filii domo vidisset; quam illo in eadem hasilica qua pater Situs est, apud Sanctum Dionisium, magno cum honore secit humari. Erat ei unica soror, nomine Gisia, a pueli 1aribus annis religiosae converSationi mancipata, quam Similiter ut matrem magna coluit pietate; - quae etiam, paucis ante obitum illius annis, in eo, quo converSata eSt monasterio decessit.

, 19. Liberos suos ita censuit instituendos, ut tam filii quam filiae primo liberalibus studiis, quibus et ipse operam dabat, erudirentur. Τum filios, 3 cum primum aetas patiebatur, more Francorum equitare, armi S ac venatibus exerceri secit, filias vero lanificio adsuescere, coloque ac fu SO, ne per Potium torperent, operam impendere, atque ad om-35ὶ es. Suet. Aug. c. 64.

33쪽

Nem honestatem erudiri iussit. Ex his omnibus duos tantum filios et unam filiam, priusquam moreretur, amisit, Κarolum, qui maior natu erat, et Pippinum, quem regem Italiae praefecerat, et I ruod rudern, quae filiarum eius primogenita, et a Constantino, Graecorum imperatore, desponsata erat. Quorum Ρippitius unum filium suum Bern-hardum, filias autem quinque, Adalhaidem, Atulam, Guntradam, Berthaidem, ac Τheoderadam, Superstites reliquit. In quibus rex pietatis Suae prRBCipuum documentum ostendit, cum, filio defuncto, nepotem patri succedere, et neptes inter filias suas educari fecisset. Mortes filiorum ac filiae, pro magnanimitate qua excellebat, nimis patienter δ' tulit, pietate videlicet, qua non minus insignis erat, Compulsus ad lacrimas. Nuntiato etiam sibi Adriani Romani pontificis obitu, quem in amicis praecipuum habebat, sic flevit, ut filium aut si fratrem amisisset carissimum. Erat enim in amicitiis optime temperatus, ut eas et lacile admitteret aret constantissime retineret, colebatque sancti S-sime quoscumque hac adfinitate sibi coniunxerat. Filiorum ac filiarum tantam in educando curam habuit, ut numquam domi positus sine ipsis ea enaret , numquam iter sine illis ageret: adequitabant ei filii, filiae vero pene Sequebantur, quarum

agmen extremum ex Satellitum numero ad hoc ordinati tuebantur. Duae cum pulcherrima P e Ssent

et ab eo plurimum diligerentur, mirum dictu, quod

nullam earum cuiquam aut Suorum aut exterorum nuptum dare voluit; Sed omnes Secum uSque ad obitum suum in domo sua retinuit, dicens, Se ea Tum contubernio carere non posse. Ac propter

hoc, licet alias felix, adversae fortunae malignitatem expertus est; quod tamen ita dissimulavit, ac

ibid. c. 64.

34쪽

si de eis nulla umquam alicuius probri suspicio exorta, vel fama dispersa fuisset δ'.20. Erat ei filius nomine Ρippinus, ex concubina ' editus, cuius inter caeteros facere mentionem

distuli; lacte quidem pulcher, sed gibbo deformis

Is cum pater, bello contra Hunos Suscepto, in Ba-ioaria hyemaret, aegritudine Simulata, cum quibusdam e primoribus Francorum, qui eum vana regni promissione inlexerant, adverSus patrem coniuravit Quem post fraudem detectam et dampnationem coniuratorum detonsum in coenobio Prumia religio Sae vitae, iamque volentem, Vacare permisit. Facta est et alia prius contra eum in Germania valida coniuratio, cuius auctores partim luminibus orbati, partim membris incolumes, omnes tamen exilio deportati sunt; neque ullus ex eis est interfectus, nisi tres tantum, qui, cum Se, ne comprehenderentur, strictis gladiis defenderent, aliquo Aetiam occidis Jent, quia aliter coerceri non poterant,

interempti sunt. Harum tamen coniurationum Fa-Stradae reginae crudelitas causa et origo extitisse creditur, et idcirco in ambabus contra regem con- Spiratum est, quia uxoris crudelitati consentiens, a suae naturae benignitate ac solita mansuetudi ho immaniter exorbitasse videbatur. Ceterum per omne vitae suae tempus ita cum summo omnium amore atque lavore et domi et foris conversatus

est, ut numquam ei vel minima iniustae crudelitatis nota a quoquam suisset obiecta. 21. Amabat peregrinos, et in eis suscipiendis magnam habebat curam, adeo ut plerumque eorum multitudo non solum palatio, verum etiam regno

30ὶ Hruothrudem Hludomicum abbatem S. Dionysii, II er-iham Angit horto filios genuisse, constat. Cf. Vitam Hludo- viei Pii. 40ὶ Himit trude, An n. Lauriss. min. Τ. I. p. 119.2. Pro legitima eam habuisse videtur Stephanus Ill. papa, in epistola 45. codicis Carolini.

35쪽

non inmerito videretur onerosa. Ipse tamen Praemagnitudine animi huiuscemodi pondero minimo gravabatur, cum etiam ingentia incommoda laudes liboralitatis ac bonae famae mercede compen Sarol. 22. Corpore i fuit amplo atque robusto, Statura eminenti, quae tamen tu Stam non excederet - nam septem Suorum pedum proceritatem eius constat habuisse mensuram - apice capitis rotundo,

oculis praegrandibus ac vegetis, naso paululum mediocritatem excedenti, canitie pulchra *, facie laeta et hilari. Unde formae auctoritas . ac dignitas tam stanti quam sedenti plurima adquirebatur, quamquam cervix obeSa et brevior , venistr-que proiectior in videretur: tamen haec caeterorum membrorum celabat aequalitas β. Incessu firmo, totaque corporis habitudine virili, voce clara quidem, Sed quae minu S corpori S sormae conveniret ;valitudine prospera y, praeter quod, antequam decederet, per quatuor annos crebro sebribus corripiebatur, ad extremum etiam uno pede claudicaret . Et tunc quidem plura suo arbitratu quam medicorum consilio faciebat, quos pene exosos habebat, quod ei in ci his assa, quibus assuetus erat, dimittere, et elixis adsuescere suadebant. Exercebatur assidue equitando ' ac vo nando, quod illi gentilicium erat; quia vix ulla in terris natio invenitur, quae in hac arte Francis possit aequari. Delectabatur etiam vaporibus aquarum naturaliter calentium, Dequqnti natatu corpus exercenS, cuius adeo

peritus fuit, ut nullus ei iusto valeat anteferri. Ob hoc etiam Aquisgrani rogiam extruxit, ibique extremis vitae annis usque ad obitum perpetim

41ὶ es. Suet. Tiber. c. 68. Aug. 79. Calig. 50. 42ὶ eL Suel. Claud. e. 30. 43ὶ ibid. 44J Suet. Neron. c. 51.45ὶ Suet. I it. c. 3. 46ὶ cf. Suel. Aug. c. 79. 47) cs. Suet. Claud. c. 3l. 48ὶ es. Suet. Aug. c. 80. 49J Suot.

36쪽

VITA KAROLI M. 23

habitavit. Et non solum filios ad balneum, Verum optimates et amicos, aliquando etiam satellitum et Custodum corporis turbam, invitavit, ita ut nonnumquam centum vel eo amplius homines una lavarentur bd.

23. Vestituki patrio, id est Dancisco β , ute-hatur. Ad corpus camisam βδ lineam et seminalibus lineis induebatur; deinde tunicam quae limbo serico ambiebatur, et tibi alia; tunc fasciolis crura, et pedes calli amentis constringebat, et ex pellibus

Iutrinis et murinis Vi thorace consecto humeros ac pectus hyeme muniebat; sago veneto amictus, et gladio semper accinctus, cuius capulus ac balteus aiat aureus aut argenteus erat. Aliquoties et gemmato ense utebatur, quod tamen non nisi in praecipuis sestivitatibus, vel si quando exterarum gentium legati venissent. Peregrina vero indumenta, quamviS pulcherrima, reSpuebat, nec umquam ei Sindui patiebatur, excepto quod Romae Semel, Adriano pontifice petente, et iterum Leone Successore eius supplicante, longa tunica et clami de amictus, calceis quoque Romano more formatis induebatur. In sestivitatibus veste auro texta et calciamentis gemmatis, et fibula aurea sagum adstringente, diademate quoque ex auro et gemmis ornatus incedo bat; aliis autem diebus habitus eius parum a communi et plebeio abhorrebat. 24. In cibo ββ et potu temperans, Sed in potu temperantior, quippe qui ebrietatem in qualicumque homine, nedum in se ac sui S , plurimum ab- hominabatur. Cibo enim non adeo abstinere poterat, ut Saepe quereretur, noxia corpori Suo eSSeieiunia. Convivabatur δ' rarissime, et hoc praeci-50ὶ es. Suel. I ii. c. 8. 51ὶ es. Suet. Aug. 82. et Calig. 52. 52ὶ cs Monachum Sangallensem de gestis Karoli I. 34. 53ὶ gallice chemas. 54j pellibus Ormineae vel Zibet inae. 55ὶ Suet. Aug. e. 76. 56ὶ ibid. c. 74.

37쪽

puis tantum sestivitatibus, tunc tamen cum magno hominum numero. Caena ky cotidiana quaternis tantum ferculis praebebatur, praeter aSSam, quam venatores veribus inferre solebant, qua ille libentius quam ullo alio cibo vescebatur. Inter Caenandum aut aliquod acroama ' aut lecto rom audiebat. Legebantur ei historiae et antiquorum res gestae. Delectabatur et libris sancti Augustini, praecipueque his qui de civitate Dei praelitu lati sunt.

Vini β' si omnis potus adeo parcus in bibendo erat, ut super caena in raro plus quam ter biberet. Α - state post β' cibum meridianum pomorum aliquid sumens, ac semel bibens, depositis vestibus et calciamentis, velut noctu solitus erat, duabus aut tribus horis quiescebat. Noctibus 'i sic dormiebat,

ut Somnum quater aut quinquies non solum expergiscendo, Sed etiam deres urgendo interrumperet. Cum βλ calciaretur aut amiciretur, non tantum amicos admittebat, verum etiam, si comes palatii litem aliquam esse diceret quae sine eius iussu definiri non posset, statim litigantes introducere iussit, et velut pro tribunali sederet, lite cognita sententiam dixit; nec hoc tantum eo tempore, Sed etiam, ea die quicquid cuiuslibet ossicii agendum aut cuiquam ministrorum iniungendum erat, expediebat. 25. Erat 'δ eloquentia copiosus et exubera n S, poteratque, quicquid vellet, apertissime exprimere. eo patrio tantum Sermone contentus, etiam peregrinis linguis ediscendis operam impendit; in quibus Latinam ita didicit, ut aeque illa ac patria lingua orare' sit solitus; Graecam vero melius intelligere quam pronuntiare poterat 'Φ. Adeo quidem lacundus erat, ut etiam dida Scalus appareret.

57ὶ ibid. 58ὶ ibid. c. 74. Vespas. e. 19. 59ὶ Suet. Aug. c. 77. 60J Suet. Aug. c. 78. 61ὶ ibid. 62ὶ es.

Suet. Vespas. c. 21. 63ὶ cf. Suet. Aug. c. 84. 64 Suet. Tit. c. 3. 65ὶ Suet. Aug. c. 89.

SEARCH

MENU NAVIGATION