장음표시 사용
21쪽
ditum, mirandum sane omnibus, posteritati etiam incredibile: in quo AMALIA Socium habuit neminem: in quo totum quod maximum duco suum est. In quo neque ipso CAROLUS, neque fortuna rerum humanarum domina, quidquam illi gloriae imminuet: quod non solum nostris; sed pene omnium literis, ac laudibus celebrabitur: nec ulla unquam diuturnae aetatis obscurabit oblivio: id mihi semper visum fuit, quod proximis annis vidimus, audivimus, Se hodie dum obstupescimus.' Cum primum CAROLUS ille FRIDERICUS PRUS E REX, ferale Martis fulmen,
inflamatus ira, horrido bello, universum pene orbem incendere decrevit, illico fulminavit in Saxoniam. Nuntiatum illi fuerat per indicium Ungariae Reginam, Francorum Regem, aliosque potentissimos Dinastas foedera in sui perniciem pepigisse: ille autem, ut effrei solertissimus bellicae continuo delectus fecit, conscripsit Legiones, instruxit Copias,
magnumque Exercitum, Cum omnibus rebus,
quae ad bellum gerendum pertinCrent Comparavit. Animo instituit Boemiam invadere, eamque suo Imperio subdere; Verum cum eo sibi pertingere non liceret, nisi per Saxoniae fines,
quam ab Arcto nes picit: Legato suoptaecepi e
22쪽
nuntiare FRIDERICO AUGUSTO, ni per
suam ditionem iter faciundi potestatem daret; sin minus vi illum coacturum, uti patere tur: integramque Provinciam, toto belli tempore tanquam obsidem concederet, & quod
multo pluris est, id sibi justum, aequumque fore, omnibus, Imperi j Romani statibus, alijsque Primoribus, publicis literis, persuadere
tentavit. Verum enim Vero, cum jura cedant armis,
atque in ipso belli strepitu, tubarumque Clangore, etsi clamitent, non audiantur, nεgata tibi facultate itineris, vel quod pactis adversaretur covetis, Vel quod inimico animo milites ab injuria,& maleficio temperaturos non existimabat AUGUSTUS, su bico, in illum impeditum, atque inopinantem immensa Copia militum irruit FRIDERICUS: parvoque Exercitu, post cruentum obsidione superato praelium, atque in deditionem, honorifice tamen permisso rotam subegit Saxoniam. Ingreditur Dresdam Principem Civitatem,
ubi AUGUSTI CONJUX cum aliquot filijs,
quasi tuto se receperat: illa tamen despicatui habita, ac retitente contra fas, & jus, Sacra reseravit Scrinia, regiam expilavit gazam, dc prope immensa vectigalia extorsit ab inco
23쪽
tis. Haec omnia magno pereul se dolore, Cernebat AMALI Α charissimos Parentes, fratres, ac Sorores, vi oppressos, dc pene avito spoliatos Imperio, quassatam Patriam, diremptas opes, & quod sibi maxime dolendum, Aras, focos, Lares conculcatos, divexatos Populos, populatos agros, & verbo Universam Mis-niam devastatam.
Hic autem quid AMALIPE faciendum Non ne potuit precibus, imo & nutibus amantissimum sibi CAROLUM, cui cordi erat, magnoque in honore, aC pretio Commo Vere, ut maximae accedens conventioni Parentibus suppetias ferret periclitantibus ξ Ut fratres, ut amicos, ut foederatos, quosque ad impertiendum evocaret auxilium ρ Potuit utique, Potuit; sed o eximiam animi constantia mi O pene divinam mentis tranquilitatem l O modum i Oprudentiam in omnibus rebus singularem lNon enim Ρatriae, non Ρarentum amore illecta, non injuriarum vulnere faucia, non invasoris justa indignatione lacesita, non iniquitatis odio commota adduci Valuit, ut quidquam de vindicta cogitaret. Quid ni igitur Non ne ipsa natura ducet, vim vi repellere, injuriam propulsare, ulcisci, vindicari, & a sceleratis poenas licet re .
24쪽
I petere Liceat, liceat aliis, maluit tamen illa ljustissime Domus, Patri j que oblita Populi, illorum calamitatem patienter tolerare, 'Uam illam proprio Regno inferre; Sanctamque pacem, Cum iniqua strage, caedibus, alijsque belli . malis Commutare: maluit sancitissime inulta Pati, quam Vindex etiam inimicum loedere: maluit sta entissime vindictam exercituum Domino Commitere, quam summis viribus commendare: maluit religiosissime confidere in Domino, quam in Principibus sperare. O Lapientissimum Consilium t O REGINAE Catholica resignati ol O solers Christiana Prudentiat Ubi ju stitia vicit pietatem: vicit constantia timorem: vicit dolorem religio: & omnia du-
xit Prudentia. Conduxit etiam virtutes caeteraS. Hic auin
tem Auditores vellem initium caperet oratio; sed quamquam tempus instat, Verbaque me deficiunt, dicam perstrictim vobis de aliquibus irtutibus, quem modum tantum illis imposuit Prudentia. Vereor tamen, ut hoc, quod dicam, non perinde intelligi possit auditu, at-.quc ut ego ipse cogitans sentio. Non obscv xum, aut dissicite; sed per vulgatum est, atque illustre, virtutes omnes in quodam rationis medio, vitiorumque confinio esse locatas.
25쪽
Virtus est medium vitiorum utrinque reductum. AMALIA vero eas posmedit in summo; atque in illa usque ad extremum eas perduxit Prudentia, adeo quidem, ut vitiorum metas pertingere Videretur. Idcirco si illam solerter, si ossiciose, si solicite, omni cura, Contento sfudio, victui, splendorique detrahentem videretis, non, ut erat, sanctissime aeconomam, egenorumquC tu tricem; sed avaram, ac tenacem crederetis. Si vero illam in miseros, quae luxui, ustuique dempserat, largissime
profundentem, non munificem, non misericordem, sed vere prodigam diceretis. Si injurias sibi, suisque illatas, constanter aequo animo ferentem, non mansuetam, non fortem,
sed stupidam, ac pene insensatam judicaretis. Si legibus factas, bonoque publico adversantes rinagno Zelo Vindicantem, non justam, sed crudelem. Si sceleratorum poenas tempera tem punitionem delictorum abhorrentem, non piam, non clementem; sed iniquam. Si demum subditos priesertim calamitosos, ac despectos humanissime excipientem, mitissimeque solantem: si res sacras, quam demisse Venerantem, adeo certe ut linteola ad ineffabile Sacrificium conficiendum, proprijs ipsa tergeret, a CmUn- . daret manibus, Vestesque acu depingeret, non
26쪽
magni scὸ humilem, non religiosam, non Sanctam; sed vilem, atque abjestam duceretis. Plura adhuc vobis summa, nostroque seculo in naudita referrem, Auditores; sed cum neque mihi, neque alij tantum sit ingenij fulmen, tanta vis, 3c Copia dicendi, aut scribendi facultas; ut ea digne pro ipsa re, pro aut horitate loci, pro auribus, & sapientia vestra, Valeat exornare, ad illam ipsam demum confugio. TU, TU AMALIA Charissima,
Ac ea, quae humana mens agere non capit, &a te gesta, graphice admodum, etiam cum non valeres, describere valuisti. Ultimum illius elogium, si forte ad manus pervenerit, attente oculis perlegite, Auditores, elogiumque ipsius ultimum epithome, en comij, praeconij queCompendio demirabimini. In eo sane velut in quodam mentis speculo, Vitae imaginem, Ut ajebat moriturus Seneca, hoc est virtutum omnium, quam Vividis descriptam coloribus conspicietis. Inibi pura fides nitet, cum in praefatione catholicam amplexata testatur se retinere morituram. Spes firma praefulget dum in Coelum consensuram se credidit, de in domo Domini bonam habituram mansionem. Charitas rubet flagrans erga Deum, qua animam illi libentissime com-
27쪽
mitte: erga proximos, qua testatur pro illis, se en nixe praecaturam : Religio, cum preces Sacras funerum, hostiamque immaculatam pro piaculo animae recitari, identidemque offerri deciderat, MISERICORDIA, Cum pauperibus, pupillis, viduis, Nos comijs, Paraeci js alijsque pijs operibus, prope immensam gaZam, pro necessitatibus largiri jubet sablevandis. PIETAS, cum filiis,. fratribus, so roribuS, Om nibusq necessarijs mundum muliebrem, regiaque munera, mira dispositione relinquit.
CONJUGALIS AMOR, atque PRUDENTIA, cum dilectissimum CONJUGEM, bo
norum suorum, hoc est virtutum Omnium eX-
a me haeredem dicit, ut per illum velut per Iurissimum traducem, ex aequo ad omnes filios perveniant, Demiam incredibilis atque inaudita CASTIMONIA, cum egregia HUMILITATE collucet, cum Regale Corpus, pau pere Carmelitarum habitu, inferri jubet: dissecari vero, atque aromatibus inungi, & pro regio more condiri, penitus interdicit. Ne forte, quem ipsa solers in vita fuerat ingenuus pudor, custodita aliorum oculis, post cineres foedaretur inVita. Verum his auditis, dum maxime lenitur animus, quasi refricato Vulnere, recrudescit
28쪽
dolor Excellentissime Princeps: cum infandam jacti aram,deplorataque bona in memoriam revocemus. Sed qui compatimur, necessiim est, ut SC conglorificemur. Itaque erigatur animus :quia AMALIAM nostram in Coelo pie collo- Catam Credimus : ubi facie ad faciem, en nixea DEO OPTIMO MAXIMO deprecabitur, CAROLUM suum nobis servet incolumen pro salute Reipublicae, pro utilitate Ecclesiae, pro nostro omniumque Regni ordinum solatio, ac protectione, qui omnes ab ipso DEO, identidem orabimus, Requiem illi donet Sempiternam,
