Dissertatio inauguralis medica sistens experimenta circa sanguinem ...

발행: 1788년

분량: 58페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

IIbe inquinato. Confuderamus invicem non illam modo seri portionem, quae sponte secesserat, sed & alteram illam , a separata lympha & rubra parte residuam. Patet ex eodem, infuisse sero pinguedinem, acidum saccharinum, terram calcaream, atque sal marinum; acidi phosphorici autem, atque terrae ferrugineae nihil repertum fuisse. Quae si in unam summam conjiciantur, apparebit seri illius drachmas tres, grana tria largita

fuisse

Ρinguedinis .... grana 8 Adidi sacchari Εjusdem aliis corp. miXti. .

Terrae calcareae a

Alcati minerale ex sale comm. 3Aeris nitrosi volumen At poli. cub. Summam haec efficiunt IO4 granorum; unde quae desiderantur in calculo nostro, sive mere aquea, siVevolatilia fuisse necesse est.

XVII. Mentio primum hic facta est acidi sacchari, saliumque mediorum, quibus acidi loco inservit. Constat litem adhuc inter Chemicos esse nec dum compositam, an peculiaris indolis acidum sit, an ex nitroso potius

Certa ratione mutato originem trahat; cujus qui accuratiorem habere velit notitiam, adeat celeberrimorum Uirorum scripta , BERGMANNI, BERTHOLET, WESTRUMB, HERMBSTA DΤ aliorumque.

22쪽

Feminae 75 circiter annorum, sanae alias summe- qtie macilentae, detractae fuerunt unciae sanguinis duodecim. Serosa pars omnis, modo quae sponte secesserat,

modo quae separata lympha & rubra parte superstes erat, leni calore siccata 127 grana pependit. His in phialam conjectis quadruplum acidi nitri affusum fuit;

quo facto aeris nitrossi copiosae ascenderunt bullae, volumen aO pollicum cubicorum occupaturae. Emerserunt, uti antea factum erat, pinguedinosia flocci, si perficiem mox tegentes , ponderiS granorum septem.

Acidum nitri superstes destillatione adhibita transiit in excipulum, si1 mile illi quod in praecedenti experimento

pariter fuerat obtentum. Ressiduus in retorta liquor acidi saccharini largitus est grana δ et, quibus caute ablatis, atque affusis denuo acidi nitri drachmis duabus, granisque septem , una cum aquae destillatae uia cla dimidia, ad fundum dejecta sunt acidi saccharin1 grana quatuor. inuod remanserat, illa alcati veget bilis quantitate mistum est, quae ad persectam saturationem sufficere , quamque I 6 granis aequalem esse experimentis compertum est. Ρraecipitata inde sunt caliacis saccharatae grana ΠOVem ; e quibUS grana quatuor vivae calcis vehementiori igne elici posse, experimen to facto vidimus. Solutio deinceps e Vaporata atque per

Hirum trajecta alcati vegetabilis saccharati largita est

grana

23쪽

17 grana , quibus inerant alcati vegetabilis grana I 3. Ex eo quod supererat, quam ViS Omni data Opera, crystallorum tamen nihil obtineri potuit. Materia salina erat as granorum ponderis, fere tota alculina, quae quum acidi marini ope perfecte saturata fuisset, mediae naturae salem largita est, ex sale marino atque digestivo SYLVII compositum.

XIX. Itaque illa seri siccati grana Ia largita sunt:

Pinguedinis .... grand 7 Acidi faccharini crystallifati. . 36Ejusdem aliis corporibus missiti. I9

Terrae calcareae . Salis communis 3 Aeris nitrosii volumen pollic. cub. 2O

Inter utrumque experimentum alia differentia non est nisi ea qua edocemur, in diversorum hominum humo-r1biis eadem sere elementa, licet diversiis in propo tioitibus reperiri. XX. Acidum sacchari recens adhuc chemiae inventum est, cujus prima notitia Tol BERNO BERGMANNO debetur, chenaicorum sui temporis facile principi. Peratinet huc praecipue Dissertatio de Acido Sacchari, quae

sub magni viri piaestidio publice ventilata fuit Ussalia

A. 1776, respondente J. AFZELIO ARVIDSSON. Ille

24쪽

salia, ex acidi hujus cum alcatinis, terris, metallis que unione eXOrta, eXamini subjecit primus, eorumque quibus nos ad investigandam seri naturam inpri mis usi sumus, calcis saccharatae, alcati vegetabilis saccharati , alcatique mineralis saccharatae , primam fecit mentionem. Idem ille acidi saccharum in animaliquoque regno reperiri, & Calculos renum atque vesicae una cum glutinoso constituere, in alia Differtatione demonstraVit. Ab eo tempore latius sese extendit chemicorum industria, atque effecit, Ut inter chemiae theoremata

fere receptum sit, quicquid in universo vegetabili ani malique regno glutinosi, quicquid mucilaginosi, quicquid gelatinosii est, id omne sacchari acidum inter sua elementa referre, acidi nitrosi ope inde eliciendum. Tandem A. 178 prodiit elegans Cl. BERTHOLI ΕΤ commentatio , Recherches fur se nature des fi blances animales, G Disr ran0rt avec les sis0imaces vegetales, i, ter Academiae Parisma C mineutarius illius anni rece pia . primus ille eodem experimento non sacchari modo acidum, sed & pinguem illam materiem ex omnibus fere animalis corporis partibus elici posse docuit eandem a vegetabili regno sive abesse, si ve acidi nitrosi actione destrui ostendit; ejusdem denique humoribus corporis nostri longe majorem adhuc copiam inesse, quam quae experimento hoc inde elici possit, conjectatus est, cum insignis adhuc illius portio , ac1do nitros arcte unita, cum illo transeat in excipulum, eique

25쪽

19 odorem suum empyreumaticum, atque colorem impertiat. Ρinguedinem hoc experimento obtentam, ab

illa quae cellulosi textus areolas replet , longe diversam esse, egregie monet; hanc ubi destillatur, vegetabilium ad instar, acidum liquorem, illam vero ulca- linum largiri, vasorum qirippe actione jam eo usque subactam, ut omnia corporis vere animalis prae se serat criteria i). Dolendum , a Celeberrimo Viro illius pinguedinis quantitatem nullis fui illa mensuris expressarii, quod si factum fuisset, utrorum que experimentorum comparatio longe luculentius posset institui.

XXI. Absoluta sere seri historia, ad analysin crassamenti

procedimus. Crassamentum adeo, GAUBII puis rubella, placenta aliis, aliisque cruoriS nomine salutata, cras .sior est, tremula, minusque cohaerenS gelatina, numerosis intus cellulis composita liquore repletis, atque quominus is effluat, extus tenuissima quadam pelle ab omni parte coercita, qualis sere externa membrana

pulmonum est, sive cutis interna cordis. Hanc si cultri apice laedas, sive majori vulnere eandem aperias, &iH Pinguedinem illam cum navo

illo M empyreumatico oleo, quod sub destillatione sanguinis una cum sale volatili ascendit, nolim Coniundi. Hoc ultimum acidum naturae Vectigia retinet, chariam caeruleam rubro colore vitiat, atque totius sanguinis quinquagesimam partem essicit, si Bou-

BERGIUM audias, Mem. P qc. 17I2. P. 13. Undecimam Vero,

si CoLBAT CHIUM in coctrina

26쪽

crassamentum disci iadas, emuit jam ex intimis ejusdem cellulis gelatinosus liquor, qui ceteris quidem dotibus serosum liqua men se sistit, ast colore tinctus est intense.

rubro, atque si semel a crassamento separatus fuerit, aion amplius coit; nisi igne admoto. Totum inflammabile crassamentum est, quod & carbonibus Diectum ardeat, & ubi siccatum aliquatenus fuerit, im-naisso ellychnu candelae ad instar flammam alat. Idem crassamentum in superficie notissima illa crusta quan doque tectum est, pleuritica auctorum, quae cum subiecto crati umento arcte cohaeret, Vix aliter nisi cultri ope inde separanda. Idem sibi relictum m putredinem adeo procli Ve est, Ut pducas quandoque post horas jam levius aqua factum, mergi renuat, atque totum denique in aquam flavam, Volatilem foetidamque degeneret, nihilque de eo supersit, nisi rubra crusta, ad ambitum vasis undique adhaerens, atque, si modo H YNio fides est, lapsu temporis eVanltura, etiamsi

spiritui vini immiseris. XXII.

Ex diversissimis materiis crassamentum compositu inest. Maxima illius pars serosa necessario debet esse, cum Omne Veram jam referat gelatinam. Adesse debet multum olei sive pinguedinis, cum totum inflammabile sit & flammam alat. Simul terrae cujusdam rubrae id erit. quod c0lorem ipsi conciliet, cum neque

serum, neque pinguedo rubra per se sint. Cellulbi,

27쪽

st 1

tandem atque solida ipsius crassamenti compages ne- cellariam fibrota cujusdam partis suspicionem moVent, Itaque ut rite instituta crassamenti sanguinis chemicaanalysis sit, in quatuor ad nunimum elementa idem separari oportet, serum nempe, pinguedinem, Pa tem rubram, partemque fibrosam.

XXIII.

Ex his primum omnium fibra se offert, ceteris omnibus longe facilius, sola nimirum digitorum manusque presso ne separanda : eadem sere ratione, qua ex vegetabilibus quibuscunque oleo sae partes , sive aquosae, torcularis ope exprimuntur, si modo in tantilla particula torculari opus esset. Remanet inno, digitisque adlizeret, quicquid in serosa parte, crassamenti longe maxima, di isolvi non poterat; mole cula nimirum , ex fibris atque laminulis ovidentissime contexta, quam si repetitis in aquae lotionibus, separato inde quicquid eidem crassamenti adhaeserat, penitus albam reddideris , e finguine profecto depromtam non dicas. H aec fibros a sanguinis pars est , quam a mul

tis autoribus h) jmphum satis improprie dictam

28쪽

ste Elam die fefuisse videas; videturque inepta satis nominum conis forinitas fefellisse alios, qui lympham hanc illam ipsam esse crediderunt, quae in lymphaticis vasis circumfluit D. Solidam per se partem esse, atque solidae crassamenti compagis unicam causam, exinde jam perspicitur, quod si e sanguine semel secesserit, maneat ille fluidus, ne-qUe unquam ulterius coeat. Caeterum antiquissimis jam Medicinae parentibus, ARISTOTELI, HIPΡOCRATI a

que GALENO notam fuisse hanc sanguinis partem, exscriptis eorundem luculente perspicitur m). XXIV. Praeter eam quam modo docui, fibrosam partem ex sanguine eliciendi methodum, plures adhuc alipedantur. Sunt qui placentae linteo superimpositae aquam affundunt , eumque simul digitis conterunt, donec transierit per lintei poros omne illud, quod aquae misceri se patitur, atque supra linteum filamenta albida

in membranam conteXta remaneant n). RUUS CHI Uscalidum sanguinem ramulo agitare donec refrixerit; atque separare a ramulo eam substantiam jussit, quae ipsi adhaerens veram corporiS membranam mentitur, crebriore ablutione eo perducendam , Ut albida eva-

29쪽

Idat 0 . ANTON. DE HA EN sanguinem e vena essi ueniatem lagena vitrea eX cepit, eamque epistomio probe clauso per aliquot tempuS quum concuteret, majorem adhuc mole membranam, citius quoque quam Rura schiana illa methodo, obtinuisse se ait p). Tandem ejusdem Osiri aliud adhuc extat experimentum ; quo sanguinem e vena fluentem, in aquam ad IOO gradus thernio metro imposito calentem, excepit. Artificio hoc, quo & Lepius nos usi sumus, momento fere surgere vidimus particulam solidam, ex fibris evidentis. si me contextam , plurimo tamen adhuc muco atque cruore inquinatam, & decimae circiter sanguinis parti aequale in q Ea ubi manus digitorumque pressione amuco illo iberata esset, eandem tandem sanguinis fi-brosam partem reliquit ; unde nos vix intelligimus

HAENIUM, qui Gelatum illud a faetitiae membranae materia diveritim esse scripsit. XXV. Fibros, hujus partis in dato sanguine quantitas mire diversa est. Minor est in junioribus , major longe

o) Thes. VII. n. 39. Thes. I.

Ass. I. n. 3. Thes. maX. n. Ib8. Bal. meis. Tom. I. p. 87. 88. EX sero ea non sit, qua ablata tamen serum concrescibile supersit. q) Antiquum jam TEICII MEVARI eXperimentum hoc esse testatur HALI. Ru de Part. eorporis

Lum. III. p. 123. Ex stinguine in aqua agitato fibrosa lanugon Cttur, ς P funesum aquae petit , Ill. no Hro olim socer

auiutore. Eodem loco ad Cl. DΑ- IES experimentum reseri idein ille HALLERUS.

30쪽

in aetate provectis. Minor in persecte sano sanguine est; major ubi crusta pleuritica crassamento insidet,

cui tunc formandae sere tota impenditur: ut generalis haec regula esse videatur; quo major crusta, eo fibrosae partis quantitas minor est. Nullam plane invenisso nobis contigit, cum diversis in exemplis crustae crassities & pondus praevaleret. Vidimus in sanguinis duodecim unciis, ex sanissimi etiam hominis venis exempti, fibrosae partis copiam vix decem essecisse grana , cum eadem aliis in exemplis ultra quinquaginta ascenderet. Integram tamen drachmam nunquam

ottigit. XXVI. Singularem plane sanguinis partem fibra se praestitit, ut vix mente concipi queat, quomodo illa, in minima licet elementa divisa, sanguini ita perfecte misceri potuerit, atque ultimos illos vasorum anfractus& maeandros permeare. Neque in fervida, neque in spiritu vini, neque in oleis quibuscunque, neque etiam in alcatinis liquoribus eandem evanescere vidimus; neque etiam, cum a sanguine semel separata fuerit, iterum in eo dissolvi. In acidis mineralibus concentat alissimis dissolvitur, inde secessura , si aquam vel aliud quodcunque affuderis. In putredinem valde proclivis, atque prae reliquis sanguinis partibus prima est quae putrescat r). Cellulosae cujusdam telae speciem

SEARCH

MENU NAVIGATION