Tou soph otatou Phile Stichoi iamblikoi peri zoon idiotetos, meta prosthekes Ioax. tou Kamerariadou = Sapientissimi Phile Versus iambici De animalium proprietate, cum auctario Ioach. Camerarii. Exposita eodem metro versuum Latinorum a Gregor. Bersman

발행: 1596년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

I O AD PHILEN AΡPENDIXAnimique studium erga magistros beneUoli Quis consequatur eloquendo, pliarimis Quae sunt libris mandata de leonibus 'Atque hic quidem terrestrium rex est. velut Delphinus undas incolentum foetuum

Sed regium hoc ambobus est, mortalium Quod si int amantes,atque forti pectore, Ad bene faciendum &promptiores, quam

male:

Atque insuperbos cum truces se praebean I, In supplices sese gerunt clementius, Parcuntque cum res fert,&in pugnam

ruunt,

Quales dynastas esse non in conuenit. Delphinas,undis ne obruantur plurimos Seruare narrant, applicatos litori. Nee carne vescitur hominis leo . nisi Victu carentem adurgeat paenuria.

Atque his in Europa locatus terminus Amnes duo sunt: Nestus unus, qui labitur Teias per Abderas,& alter Achelous, Qui eursum agit per Acarnaniam fluens. Haec inter, illa fert leones,stumina, Neque eorum alibi reperire genus est spiam sA solis ortu eardinem usque ad ultimum. Quod Thurius narrans sacrauit posteris. x. De Equis ct Canibus. Quisquis sciendi amore sagras aspice

Genusque equorum,cumque eo stirpein canum:

Nam digna scitu suggerunt tibi utraque,

174쪽

IOACHIMI CAMERA R II 1 3 siue indolis notes bonae praeitantiam, Si ue&capacis ingeni soleri ram. Nee animal est illis magis vel strenuum Vllum vel imperterritum, suosque heros

Et familiares quod perinde diligat,

Pro liberisque non obire necem ho

reat.

Atqui genus non est utrisque unum ac idem Sed pro locorum haec ambo differunt statu, Et ut apud est gentes,equorum vel canum Quisque satus, & quibus educatus moribus: Quae copiose persequi, abs re nunc foret. In prole equorum praedicatur maxime , Intaminata quod colunt mente Vene

rem I

Verenda naturae verentes vincula. Nec matri amores natus vltro iunxerit, Nec filium mater volens admiserit.

Quin & dolo quidam subactus,ut ferunt, Post nuptiarum quam scelus factum est

palam, oestro pudoris ac doloris conciti Vterque,qualis Oedipus Cadmeidis Per moenia urbis, improbo ex connubio Fugere per villam, solutis vinculis, Et eiulatibus replerunt pascua: Tandemque mutuo sibi, atque rupibus Illisa frangentes nefanda tempora, Clausere vitae fine tetro terminum.

Equus generosus, namque sunt re fatiles. Et est malorum ubique maior copia Escam

175쪽

I AD PHILEM APPENDIMEseam ministrat qui sibi complectitur, Ac gaudet accedentis aspcctu, & sonos Atriat loquentis, seque tangi percupit. In proelioque ferre visus est equus Opem misertus lapsu in equitis grauem sui.

Quod si quis est, quem fabulas priscas i uiuat Audire. in illis hic equum loquentena habet, Aliumque rebus eiulantem tristibus, Aliumque qui fluctus sit ingressus super, Aliumque pennis qui polum conscenderit. Hinnitibusque alium vetustas prodidit, Sceptrum magistro comparasse regium. Sed & fidelitatis erga heros canum Exempla nobis suppetant cum plurima, Hoc unicum Ascraei sit instat omnium Senis, peremti cuius atroci nece.

Suus homicidas prodidit palam canis. Quin disserendi praeditum solertia Canem ferunt, quod incidens in compita Feram sequendo, examinatis singulis, Insistit, illa qua praei uit,sem irae. Sic colligens, Gressum nec hac, nec bellua Ithac tulit: peregit ergo illac iter; Complexa sumptionibus ceu glutinat . Verum hoc inane est: namque dux

vestigiis,

Vis est odora narium sagacium, Argutiarum nil morans versutiaS.

sed haud egentem, vita in hac tu duxeris , Quem

178쪽

IOACHIMI 'CAMERARII. I ' Quemcunque eqUO canique alendo videri S, Domi que liberum exigentem aeuum, suis Et promerentem plurimos beneficiis. x I. 'De Gallinis. Quis non domi quae nutriuntur alitum Greges amat, gaudetque laetus fructibus Nam partus ovorum larem cibo instruit

Cunctis parato. Matris at si attenderis Curam suis pro foetibus,cumque studio Et fortitudinem, simulque audaciam Hos protegendi,cum quis ingruit metus, Nihil paventis, nec feram horrentis

necem

Carissimorum pro salute liberum: Amoris oblectaberis spectaculo, Animantis& miraberis fidentiam. Quid si, ut citet pullos ad escam, cogiteS, Alasque pandat,tegmen his quae prae

beants

Fomenta nuper editis idonea' Quae digna contemplatione sedula

Intelligentiae reor mortalium. x M. De sece.

Quid nominando quis vocarit pulicem,

Num vermiculum, animalculumne, vel feram

Quodcunque dicamus, nihil quam pellis est

Cruore suffusia, atque sustulta pedibus, orisque acuti infesta morsiunculis. Quod si licet nugas magorum proferam sQua possit, edocens, quis artis machina, Κ a Arcere

179쪽

IL1 AD PHILEN APPENDIT Arcere pubem hanc quolibet diram loco. Quod si cuculi quis audiens primum sonos , Vestigium dextro quod occupat pede Describat,ac deinde puluerem eximat , Qu'cunque subrutum loco disperserit, Illo creari pulices nullos ferunt. Hoc e Pt,vetus quod rettulit prouerbium , Nil accipe, atque id contineto ipsum pro hist.

x III. Sese M. Tu,cura venandi cui est,ceruos vide, Genus alti crurum, perdecorum, aquas secans,

Oculisque magnis,cornibusque praeditum, Caudaque mutilum celeripes, punctum notis , Armisque spaciosum,valensque spiritu, Facie egregium,prectique pelle non leuis, Insigite maculis, atque long aum,nitens, Exilibus membris, fugax, de debile, Imbelle , timidum, aduersus angues stre

nuum:

Sed pharmacum huius inest salubre cornibus ,

ouod cor sua intestinaque medela iuuat. pieque est quod anxie requirat quispiam Cornu unicornis plurimis incognitum, Cum praestet eadem, pluraque his, quod suppetit. Sic laeua mens est,& rudis mortalibus, Fatuaque,carensque intelligentia,irrita Vt persequatur spe petens absentia,

Proculque vestigans remota,raraque,

Popularium adeo copiam fastidiat. Ceruum instituta singulare regibus sanxere

SEARCH

MENU NAVIGATION