M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

DIVINATIO. 1 5 fortunis suis pertimescere . Itaque semper ii diligentissime laboriosissimeque accusarunt , qui seipsos in discrimen existim

tionis venire arbitrati sunt.

XXII. Quamobrem hoc statuere , Iudices, debetis, Q. Cincilium , de quo nulla unquam opinio fuerit, nullaque in hoc ipso judicio expectatio sutura sit : qui neque , ut ante collectam famam conservet, neque uti reliqui temporis spem confirmet , laborat : non nimis hanc causam severe , non nimis accurate , non nimis diligenter acturum . Habet enim nihil, quod in ostensione deperdat . Ut turpissime flagitiosissimeque discedat, nihil de suis veteribus ornamentis requiret ' . A nobis multos obsides habet populus Romanus , quos ut

incolumes conservare , tueri , confirmare , ac recuperare possimus , omni ratione erit dimicandum . Habet honorem , quem

petimus: habet spem , quam propositam nobis habemus : habet existimationem , multo sudore , labore , vigiliisque collectam : ut , si in hac causa nostrum ossicium ac di Iigentiam probaverimus , haec , quae dixi , retinere per populum Romanum incolumia , ac salva possimus : si tantulum offensum , titubatumque sit; ut ea , quae singulatim ac diu collecta sunt ,

uno tempore universa perdamus.

Quapropter, Judices , vestrum est deligere , quem existimetis facillime posse magnitudinem causae ac judicii sustinere fide , diligentia , consilio , auctoritate . Vos si mihi d. Caecilium anteposueritis , ego me dignitate superatum non arbitrahor μ' ; populus Romanus ne tam honestam , tam severam , diligentemque accusationem , neque vobis placuisse, neque o dini vestro placere arbitretur, providete .es Re4tiiνει I Amissum sentiet, Iine est e. ιον J Ero enim defensor , ut sui neces. nim , nisiι νe uiser . Non sentiet sibi deesse statem aceusationis evadam . Hoc quidem aliquid ex iis rebus, quas nunquam liabuit. videtur plane dicere, sed latenter hoe fgni- Idem . seat , pravo de suo iudicio maeis iudicibus 66 Ego me dignitate sversitim non arbitra- haesuram turpitudinem, quam sibi. Idem .

152쪽

IN C. VERRE Μ.

o RATIO V ARGUMENTUM VIcto Caecilio , re accusatione ad se delata , Cicero , eum inquistionis tempus in Siciliam posulasset dies II o , re eum Alio patrui sui Tullii rotam proυinciam colligendis literis in Verirem , o denunciandis resimoniis peragrasset diebus Io , quia pedestre iter ex Sicilia , o propter fugitivos , o propter Verris im

sidias Δυitabat, a Vibone transit . Tum repente adveniens r eum

videret id agi , ut a ML Glabrione praetore , O ab his judicibus

qui tunc erant , ad alium anuum , aliumquc praetorem res tota

transret , eripereturque sbi reus patrocinio Hortensii ae Metelli , qui tunc consules futuri erant per bos enim Verres eludendi iu-Acii fiduciam sumpserat ) hoe commentus e s rationis , ut oratio nem ungam praetermitteret , neque in criminibus declamatione cumulandis tempus abjumeret , scd tantummodo citaret testes ad uis numquo uc crimen expostum , ct eos Hortenso interrogandos daret . aua arte ita es fatigatus Hortensus , ut nihil , contra quod diceret, inveniret; ipse etiam Veios , desperato parrocinio, sua sponte discederet in exilium . Hoc igitur laborat in oratione hac tota Tullius ἰ ut ostendat , non dolo , nec asutia , sed ne- eustate facere id , quod facit: ρο magis ut adυersariorum fraudi-bμs occurrat, quam ut ipse si captiosus; vult enim, ut diximus, omne hoc tempus , quod est ante Kalend. Ianuar. dispensare in totius causae actionem , ne ad alium praetorem aliosque judices novis consulibus Geniendum si . Toto igitur hoc libro exhortatio judicum continetur , ad vere iudicandum d minae in adversarior diri Disit 'o D Coos

153쪽

ACTIO PRIMA. 1 7

diriguntur , omnia tentantes ad corrumpendum iudicium t re evos iones Ciceronis consilii sui iudicibus exhibentur , quas inter eos

tractentur communiter : ubi brecitas quoque objiciendorum eriminum mira arte conficitur . Status , quantum ad crimina cause

repetundarum pertinet , conjectura multiplex ines omnibus libris rquantum ad specialem intentionem libri hujus refertur , qualitas negotialis extra scriptum in particula iuris es consitura . Induciatur enim posulatio de agendi novo genere e si quidem petit permitti sbi non uti oratione perpetua , sed breviter crimina proponere , re ad singula teses dare . Sunt autem eapita orationis haec o An talis reus , cujus damnatio prost reipublicae e an talia ejus consilia ad corrumpendum judicium : an talia oe tam manifesta crimina ad patrocinium desperandum : an hujusmodi ab eo ct ab eius Iuffragatoribus , o dicta oe facta ad eludendam accusationcm , ut novo genere si agendum Tullio . uarum rerum quas pre narrationem facit demonstrationem . Exposito consili sui , ut cum judicibus deliberalis , υidetur inducta: in qua osenditur , te

tandum eum Hortenso astitia , non utendo horis omnibus ad dicendum , ad tollentam , s feri posset , comperendinationem , per

testes crimina comprobando . Facit hoc Cicero , ut haec res non solum compendio ac brevitate moram temporis tollat , sed etiam circa artificium dicendi brmiter etiam in hac parte vim oratoris Uendat . ASCONIUs .

I. QUOD

154쪽

IN VERREM

UOD erat optandum maxime, Iudices ', & , quod unum ad invidiam vestri ordinis , insam iamque judiciorum sedandam maxime pertinebat ; id non humano consilio , sed prope

divinitus datum atque oblatum vobis summo reipublicae tempore ' videtur . Inveteravit e

nim jam opinio perniciosa reipublicae , vobisque periculosa t

quae non modo Romae, sed & apud cxteras nationes, omnium

termone percrebuit, his judiciis , quae nunc sint , pecuniosum hominem , quamvis sit nocens , neminem posse damnari . Nunc, in ipso discrimine ordinis Τ, judiciorumque vestrorum, cum sint parati , qui concionibus & legibus ' hanc invidiam senatus inflammare conentur , reus in judicium adductus est , C. Verres , homo vita atque factis , omnium jam opinione damnatus ; pecuniae magnitudine , sua spe , ac praedicatione , absolutus . Huic ego causae , Judices , cum summa voluntate& expectatione populi Romani actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem . Adduxi enim hominem , in quo reconciliare ex i stimationem j, diciorum amissam , redire in gratiam cum populo Romano , satisfacere exteris nationibus possetis I depeculatorem aerarii Τ,

nem pristorem , cui sorte quatilio de pecuniis qua vertitur tota alicuiu, euissimatio . viderepetundis obvenerat di tum Senatore , qui ei Gron v. ad 1 vii lib. xxvi. cap. ro. Gν itis. in conlatiri affuerunt, uti ex iudicum decuria 3 oia uir J Cum citdo vester adductu, esi sortitione obvenerant, ab accusatore & reo, set in dis rimen, manerentne penes eum i ut mox erat, reiecti . Asuerunt des pirati M. dicia, an alio transierrentur . Ipse Verr. vis. Metelluά prator . N. C sonius reditis eum At qno tempore furtiνtim es) nempe 4εο, eum Tullio, Q. Manlii, , Q. Corni sciu4, P. Sul- popvirtia Romantia alatii Rem a Lamiatim , at-pitius trihunus plebis, M. Creperius, L. Cas. que alitim ον Ianem aci νes sωLeandas νequiνδε.sius, Cn. Tremellius, tribuni militare , P. Hotoman.

Servilius Isauricu vir clarissimus, maximis 4 uti. eoneiambis litibua I contioni a rebus pessis, Q. Catulus, i qui Capitolium Quintium dicit trihunum plebis , qui vene dedicavit, C. Marcellus qui Droconsul in Si- scii reum oppianicum Cluentio accusatore cilia fuerat , L. OElavius Balbut , homo iu- defendens, victus erat, illo damnato. Let ris de officii peritissimus, Q. Titiniux. Acta ιιιι autem L. Aurelium Coi iam praetorem s. est in foro , ad adem Castoris . Agi autem inificat , qui lepem proni ulgarat de resti- coepit Nonis sextili hus , duravitque aἡ x x. tuendis iudiciis equestri ordini. Asoriitis.

xalend. septembr. Horoman. s Dep etiis , em Harii a Sub Carbone conis a summa meiptibi eae t/mρον/J Fst, maxime sute , cum quaestor esset . Peculator autem,

necessario, in quo status rei publica in discri. qui furtum faeit pecuniae publicae. Idem .inen veniebat , seu a quo salus reipublicae

155쪽

vexatorem Asae , atque Pamphyliae ε , praedonem juris urbani 7 V, labem atque perniciem pravinciae Siciliae . De quo si vos severe religioseque judicaveritis : auctoritas ea , quae in vobis remanere debet , haerebit . Sin istius ingentes divitiae

judiciorum religionem , veritatemque perfregerint : ego hoc tamen assequar, ut judicium potius rei publicae , quam aut re judicibus, aut accusator reo defuisse videatur. II. Equidem , ut de me confitear , Judices, cum multae mihi a C. Verre insidiae terra marique ' factae sint , quas partim mea diligentia devitarim , partim amicorum studio ollicioque

repulerim : nunquam tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum , neque tantopere pertimui , ut nunc in ipso judicio . Neque tantum me expectatio accusationis meae , concursusque tantae multitudinis, quibus ego rebus vehementissime

perturbor , commovet , quantum istius insidiae nefariae , quas uno tempore mihi, vobis ' , M'. Glabrioni praetori , sociis, exteris nationibus , ordini , nomini denique 1enatorio fac re conatur. Qui ita dictitat , iis esse metuendum, qui, quod ipsis solis satis esset , surripuissent : se tantum rapuisse , ut id multis satis esse possit . Nihil esse tam sanctum , quod non violari; nihil tam munitum ' , quod non expugnari pecunia possit. Quod si , quam audax est ad conandum , tam esset obse rus in agendo , fortasse aliqua in re nos aliquando sesellisset. Verum hoc adhuc percommode cadit , quod cum incredibili m. IV. T ejus

6 rixatorem Asia atque PompisIta J Sub abesse. Alloquitur enim iudices, quos stat ImDolabella, eum testatus ei, & pro quaestore nominat , ordini , nomini denique senat rio. esset , mortuo Malleolo. Idem . Gravius . 7 praeson/na iuria tit boni J In praetura uris io Ojdini, nomini densetie senaterio I

hana , quam siciliensis secuta est , de qua dini insdiatur , ne diantias iudieandi ordi-

nunc accusatur. Iciem . nem sequatur , detectis in corruptione iudis Cum multa miti a C. Veννe teria m A cantibus . Nomini , ne senatorium nomen

tia insiliis ' Alias senificat insidias , quae honori si , sed potius ignominiae. Senatorio viis eiu laesae sunt, alias, quae intepritati enim his subauditur, & senatorio ordini, ti

ti existimationi . Nam vina tempore misi, nomini senatorio. Ascanias. vult intelligi etiam praemia sibi praevarica- ii Nihil tam inutilium J Alludit ad Phi-tionis ostentavisse Verrem di sed νε- ma, lippi dictum , μιω- esse oppidum tam maea tia , insidias facta suae uitae sgnificat . D Mistim, quia exptignaν. non possit, malo aseiadem. Itie atija antis .e posset in Ariad asendere. sico Nisi , ω ιi, J Ut Gruterus testatus est enim hic noster ad Atticum scribens test vobis non reperiri in PalL 3e edd. primis, tur. Notomaσυι. sic nec habetur in Flaneti primo . Et debet

156쪽

1 3o IN VERREM

ejus audacia singularis stultitia conjuncta est. Nam ut apertu

in corripiendis pecuniis fuit , sic in spe corrumpendi judicii

perspicua sua consilia , conatusque omnibus secit. Semel ait se in vita pertinulisse : tum , cum primum reus a me factus sit 'in . Quod , cum e provincia recens esset ; invidiaque &infamia non recenti , sed vetere ac diuturna flagraret , tum

ad judicium corrumpendum tempus alienum ostenderet . Ita

que cum ego diem '' in Siciliam inquirendi perexiguam postulavissem , invenit iste , qui sibi in Achaiam biduo bre

viorem diem postularet : non ut idem conficeret diligentia &industria sua , quod ego meo labore & vigiliis consecutus1um . Etenim ille Achaicus inquisitor , ne Brundusium quidem pervenit . Ego Siciliam totam quinquaginta diebus sc obii ,

ut omnium populorum , privatorumque literas , injuriasque cognoscerem : ut perspicuum cuivis esse posset , hominem ab isto quae si tum esse , non qui reum suum adduceret '' , sed qui meum tempus obsideret 7. III. Nunc homo audacissimus atque amenti sinitis hoc cogitat . Intelligit, me ita paratum atque instruinim in judicium venire, ut non modo in auribus vestris, sed in oculis omnium, sua surta atque flagitia defixurus sim . Videt , senatores multost, s A aἰi se in visa periimuisse J Con- xs Rinnis i fle, qui sue i iis Aebo,am J A-itimaeiam Verri praecipitem. Nam semel vi- lii hunc Rupilium , alii Oppium nutant .cinum est ad pene nunquam. Ex eodem sen- sum , qui Rupilium dicunt accusatorem , si est , ouod semel in vita ris se Crassum oppium reum . Alii Q. Metellum nepotem si ibit Lucilius . Unde Virgilius mihi vide- accusatorem, Curionem reum . Moris autem aut dixisse: suerat, ut agendi dies priori prior ordinare- Ttim pνimum nossν. Cacum videre timem tur. Itaque, si omni tempore postulato usus rem. Asconius. esset ad inqui lJtionem Tullius , futurum era Ttim, cum a me Vetis factus sιJ Quid rat, ut prior locus ad astendum daretur ei. est reum fieri , nisi apud pratorem lepihus qui biduo breviorem diem postulauerat. Cu- interron iri 3 Cum enim in ius uentum esset, ius aecusationis interposita de industria modicebat accusator apud prae cirem reo , Aio ra, eum Verres ad alios consules distuliuei . te Sieulos spoliasse . si tacuisset , lis ei di. Irim. simabatur, ut victri: s negasset , petebatur ris Nori qui istini sitim addueeνet J Ad a musti stratu die inquirendorum eius crimi- e; intellisto non ex Achaia et nam eum Ro-num , ti instituebatur accusatio. Mem. inae reum secerati sed in iudicium, ut parui Diam J Dies Ami uiuo genere templa r lo supra , Aiatiditas es in stilicium C. Voν& ideo Aiminutive dieeula dieitur breve res. Hotomanus. tempti & mora . Dies hcirarum i a. generis a7 Meum ι/mpus ossis et a Id est , obsi- mastulini est : unde hodie dicimi quasi steret , atque impeditet , ne esto ante ad a-hoe die . Petit autem Tullius Ioo. & ae. sendam causim possem accedere , quam illi dies t Rupilius , sive oppius , suppositus a centum & of o dies , ab ipso in Achaiam Verre, ioo. 8c 8. petiit. Idem . postulati , omnes praeteriissem. Mantit.

157쪽

ACTIO PRIMA. III

tos esse testes audaciae suae : videt multos equites Romanos , frequente S praeterea cives atque socios , quibus ipse insignes injurias fecerit. Videt etiam tot graves ab amicissimis civit

tibus legationes cum publicis auctoritatibus '' ac testimoniis convenisse . Quae cum ita sint , usque eo de omnibus bonis male existimat ; usque eo senatori a judicia perdita , profligataque '' esse arbitratur, ut hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae fuisse , quoniam tantum in pecunia praesidium experiatur esse : fele sid quod difficillimum fuerit γtempus ipsum emisse '' judicii sui , quo caetera facilius emere

posset et ut , quoniam criminum vim subterfugere nullo modo. poterat , procellam temporis devitaret. Quod si non modo in causa , verum in aliquo honesto praesidio '' , aut in alicujus eloquentia 'in , aut gratia '' spem aliquam collocasset .' profecto non haec omnia colligeret , atque aucuparetur : non usque eo despiceret , contemneretque ordinem senatorium , ut arbitratu ejus deligeretur ex senatu , qui reus fieret 'Τ : qui , dum hic , quae opus essent, compar ret , causam interea ante eum diceret. Quibus ego rebus quid

iste speret , & quo animum intendat , facile perspicio . Quamobrem vero se confidat aliquid perficere posse , hoc Glabri ne praetore '' , & hoc consilio 'I , intelligere non postum . Unum illud intelligo , quod populus Romanus in rejectione judicum judicavit ' , ea spe istum fuisse praeditum, ut omnem

ag Ctim νυιι.eia aut Misai Atia I Publiei. literi . Ascan. io perdita , prosissisque 3 Peius uoluit esse prosistata, quam podita . Est enim peν. dirum , quod inveniri non potest pro sig/ιωm, quod potest . Idem .ao Temme emis 3 Id ea , dilationem temporis impetrasse . Itidietam aurem stiti debemus intellitere sibi aptuin . Et e eo trario ait, a Ianum tempus offendeνar. idem . xi Puda s nois modo in causa I per in-

Bocentiam . Idem .

aa Honesto missidio 3 Per compensationem eriminum auctoritate dicenti Idem. 23 Me iis arieti ti, eloquentia I Acerbe in Hortensum , quem corri tione iudicum, non eloquentia sua, dieit esse eonspum. Uem. 24. Gratia 4 Amicorum plurimorum , qui-hu, defensori Hut uteretur. Mem. as Derit e vν ex senatis , rei reur serae Io pius, vel Curio. Mena. 26 Η, prato.e J GlaΝrione cilicet . ne Hinc potet , Graisiaue esse glorima . Reti neri tamen voluit Cratem:s , quod hie, ii quit, haberet neseio quam empliasi .a Ηoe eo, I a J Lectissimorum ex omne numero senatus iuuicum. Asco .r8 uisod potissur Roma utis iis reiectione ima itina jussi ea Dis I Ret iis , quos renuit , in teli stum est , eos iudico habete velle, quos eorrumpi posse confideret. tiam.

158쪽

rationem salutis in pecunia poneret : hoc erepto praesidio , ut

nullam sibi rem adjumento fore arbitraretur.

IV. Etenim quod est ingenium tantum ρ quae tanta facultas dicendi & copia , quae illius vitam , tot vitiis flagitiisque convictam , jampridem omnium voluntate judicioque damnatam , aliqua ex parte possit defendere ρ Cujus ut adolescentiae maculas ignominiasque praeteream ; quaestura , primus gradus honoris , quid aliud habet in se , nisi Cn. Carbonem spoliatum a quaestore suo pecunia publica Z nudatum & proditum consulem P desertum exercitum P relictam provinciam ρ sortis necessitudinem , religionemque violatam ξ cujus legatio in ' exitium suit Asiae totius , & Pamphyliae : quibus in provinciis

multas domos , plurimas urbes , omnia fana depeculatus est , cum in Cn. Dolabellam scelus suum illud pristinum renovavit , R instauravit quaestorium : cum cum, cui legatus, Rpro quaestore fuisset , & in invidiam suis maleficiis adduxit δ' , & in ipsis periculis non sol tun deseruit , sed etiam oppu

gnavit , ac prodidit ΤΤ : cujus praetura urbana , aedium sacra- Tilm Τ' suit , publicoriun qtie operum depopulatio : simul injure dicendo , bonorum post)sionumque , contra omnium in-1tituta ΤΦ, addi Elio, & condonatio. Jam vero omnium vitiorum suorum plurima & maxima constituit monumenta & indicia in provincia Sicilia , quam iste per triennium ita vexa- Nit ac perdidit Τε , ut ea restitui in antiquum statum nullo

modoro N F cn. carboaem J Carbre , Nartanae re, quam olyti narer propterea quod , oppu- rartis dux, idemque consul, desertu, Aratui- fluare inimici fit liostis officium est: φνιὰ.νε, ni est a quastore suo Verie, spoliaruά pecu- gravius, cum ad eos, qui amici esse debent , nia publica , quam quaestor in exercitu de resecatur lioc verbum. Irim. arario sumpserat, cum ad syllam ille tran- 34 Critis praetura iaνsana Iιum facWaνti Jsiret , proditor partium Marianarum. Irim. .emad noduin hic dieit , se divisa sunt 3o cs us is alia 3 Lepatim per sta, provin- crimina huius praeturae urbanae, scilicet iuriscias Dolabellae proconsulis init. & pro quα- dieendi , sartorumque tenorum. Idem .sore , Malleolo mori uo r eiusdimque in iti- 33 Contra omnium insaluta J Qui praetores dicio , cum accusaretur , prositor suit . L urbani anae se suerunt . sunt autem iuilitu- .em. D pratorum in decretis inter nendis, 4:j

suum fietur HIud ρ, γλωM J Non quia dicandisque causis. Idem. 6 Cn. Dolabellam deseruit, scali Cabonem, 35 Da vexavit , ae perdidit J Nimirum,

sed quia & huue liniit, contra euin testimo. e vir, ingentis calamitatis usum 1 gnificat. nium dicendo. Aison, mia. . Nam Ae ipse supra sic ait , Populata , vcxa. In invidiam stiis malefieis, aIduxis a tae, fina,itis mersis provincia. Virgil. Propter sua scelera, inquit, tum sedit inui. condida fueeia iam Iarjansιstis irasi a

159쪽

ACTIO PRIMA. II 3

modo possit: vix autem per multos annos, innocentesque praetores aliqua ex parte recreari aliquando posse videatur . Hoc pr. aetore Siculi, neque suas legeς , neque nostra senatus-consuuta , neque communia jura tenuerunt . Tantum quisque habet

in Sicilia , quantum hominis avarissimi δc libidinosissimi aut

imprudentiam sit bterfugit , aut satietati superfuit. V. Nulla res per triennium , nisi ad nutum istius, judicata est : nulla res tam patria cuiusquam , atque avita fuit , quae non ab eo , imperio istius, abjudicaretur . Innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis Τη , novo , nefarioque instituto coactae : socii fidelissimi in hostium numero existimati '' : cives Romani servilem in modum cruciati , & necati : homines nocentissimi propter pecunias judicio liberati : honestissimi atque integerrimi , absentes rei facti Τ' , indicta causa damnati Reiecti .' portus munitissimi , maximae tutissimaeque urbes, piratis , praedonibusque patefactae : nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici , fame necati : classes optimae atque opportunissimae , cum magna ignominia populi Romani amissae & perditae . Idem iste praetor monumenta antiquissima partim regum locupletissimorum '' , quae illi ornamento urbibus

esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum μ' , quae

victores civitatibus Siculis , aut dederunt , aut reddiderunt, spoliavit , nudavitque omnia . Neque hoc solum in statuis omnamentisque publicis sucit, sed etiam delubra omnia, sanctis, smis religionibus consecrata , depeculatus est : deum denique nullum Siculis , qui ei paulo magis affabre , atque antiquo artificio sectus videretur , reliquit . In stupris vero & flagitiis '', nefarias ejus libidines commemorare pudore deterreor.

Simul

37 Ex arato iam sonis I Aratores humenti dri Pajrim V um Ioenytitu martim J AD- decimam dare populo Romano solent . Hog thocli , aut Hieronis, Sicilia renum. Idem . non una atque altera, sed trihus amplis de- 4i M'--m imprio artim J Scipionis, decimis per mancipes a se subornatos, id est, Narcellit dedit Marcellus, reddidit ex Astiis publicanos, qui decumani vocantur , Verres ea scipio. Lieni. exhausit. Ici. m. da Iis stupri. - . , s suis a I De Cleo 38 socii f.tili ni in s liam vitim a eri. menis uxore dicit. Dem. simari J Hic locus crimina continet e .pm 43 p oponis inania mihi nobilitaris I Uesita in ea oratione, quae inscribitur de sup- Curionis, fle Netellorum trium , Hortensii ,

raelius. Idem. ἀ

160쪽

r IN VERREM

Simul illorum calamitatem commemorando augere nolo, quibus liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia conservarc non licitum est. lAt enim haec ita commissa sunt ab isto , ut non cognitasnt ab omnibus . Hominem esse arbitror neminem , qui nomen istius audierit, quin facta quoque ejus nefaria commemorare possit : ut mihi magis timendum sit , ne multa crimina praetermittere, quam ne qua in istum fingere existimer . Neque enim mihi videtur haec multitudo , quae ad audiendum convenit , cognoscere ex me causam voluiste ; sed ea , quae

scit , mecum recognoscere .

Quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus , alia mecum ratione pugnat . Non id agit , ut alicujus eloquentiam mihi opponat : non gratia , non auctoritate cujusquam , non potentia nititur . Simulat his se rebus confidere : sed video ,

quid agat : neque enim agit occultissime ) proponit inania

mihi nobilitatis 'in , hoc eli , hominum arrogantium nomina: lqui non tam me impediunt, quod nobiles sunt '', quam adjuvant , quod noti sunt . Simulat se eorum praesidio confidere , cum interea aliud quiddam jam diu machinetur 'F . Quam spem nunc habeat in manibus, Sc quid moliatur , breviter jam , Iudices , exponam . Sed prius , ut ab initio rex ab eo constituta sit, quaelo , cognoscite . Ut primum e provincia rediit , redemptio est hujus judicii facta ' grandi pecunia . Ea mansit in conditione , atque pacto '' usque ad

eum 44 Nositi, furia I Nobileή semper ad ho- operis faciendi. Nam qui certo pretio opu

Nam Pene parieti pertinent . Notiis autem aliquod facie. dum suo periculo conduxit , maxime inclin is ad viatum, quemadmodum νedemptor dicitur di & qui locat , vendatoν . in Caciliana , Murris visis Jesum noue Iis, sed Opus uero ipsum, viae raptoris bona. Et con- etiam κeta. Anotivmus . tuineliose ducta similitudo ab operariis &4s Alitis quiddam Lia mani in M. J Dila- fabris , qui utiles Lax operias locant , quasitionem accusat i ouis , & corruptionem iudi- hi quoque artem eorrumpendorum iudicio incit. A couitis. rum vis laci, mercede proposita , exercerem . 46 Redemptio ea sui9. iudieia facta J Sie Notomauus. quidam accipiunt , quas hoe dicit Cicero , 47 Ea mansit .a eana1rsone atque pacta Icorrupti sunt isti iudice . Non hoe dieit , Hie est sensus, de pacto , inquit , S promit sed ait artifices qu sdam corruisvi,endorum sone corrumpendorum iudicum non est recesi iudicum pacto esse eum verte, fic redemi si sum . Sed pol quam reiecti sunt iudice . oin se semel omnem pr urationem iudicii cotis plicuit totum ne otium redemptoribu,, ti rerumpendi suo periculo, absolutionisque praeis tulerunt a conditione ac pacto. As. . s.indae. Idem . Translatum a redemptionibu

SEARCH

MENU NAVIGATION