S. Ioannes Cassianus illustratus. Siue Chronologia vitae S. Ioannis Cassiani abbatis et monasterii S. Victoris ab eodem Massiliae conditi, primariae inter occidentalia coenobia antiquitatis ab anno Christi 420. Opera & studio P. Ioannis Baptistae Gue

발행: 1652년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

lend. meti' in Primisiam missu est , pis eum tariter per mare ad Massiam ct inde per terram Arelatem peruenissent, ct tradidissem Ioanni Archiepiscopo ciuitaris illuti si ora commendararia Vitaliani Pontificis, retenti sui rab eo quo que Ebromus maior domm Regia copiam peraeendi quo vellent tri

buit eis.

3o. Quod ad Prouinciae principatum spectat mortuo Clothario, restium eius Dagobertus filius in solidum accepit qui S. Dionysium Paritiorum Episcopum praecipue veneratus templum ei haud procul ab urbe condidit, donisque quam plurimis ac muneribus locupletavit. Mortuus est anno 6 . cui ex Nauthil de Monacha Clodovaeus II. in Neustriae, Burgundiae regna, & Comitatum Prouinciae successit. Laudatur in annalibus singularis eius in pauperes benignitas quibus ut in summa annonae penuria succurreret aurum & argentum omne, quo Sanctorum Di

nysii & sociorum Martyrum sepulchra pater illius ornarat abradi iussit& in illos diuidi. Clotharius III. Clodovaeum patrem sequutus post annos regni . extinctus est circa annum Christi 66 . Tum Chilpericus. Clothari, filius annis in regno tribus decursis a Bodilone nobili Franco. interficitur anno 6 67. Statim Theodoricus Clotharis III. frater quem Franci prius exosi , detonsum in S. Dionysi Monasterium Parisiense in cluserant, ad regnum vocatur. Moriens circa Christi annum 6yo. Clo- douaeo filio eius nominis 3. vacuam reliquit regij iuris ac tituli postes . sonem , clim potestas omnis iam penes palatij Praesectos quos maiores. indigitabant , deinceps haberetur. Childebertus demortui fratri Clod uaso subrogatus, Dagoberto filio regnum tradidit, quem anno ris. obiisse

annales Ieterunt.

31. His fere temporibus cum Monachi Cassianitae Massilienses in Balmae montis spelunca Eremum condidissent Moniales eiusdem ordinis in ima eius montis radice domicilium quod S. Zachariae dicitur, fixere: tum aliae deinceps haud procul Magdalenae domo Sammaximinens in.

Artacellam, Parthenium Coenobium nunc etiam nobile ac notum commigrarunt de quo nos supra cap. 17. num.'. Illa vero prius suscepta solitarii secessus in Balmae spelunca institutio mouit Sammaximinenses, ut eiusdem S.Casiani Monachos expeterent benevole, aut accersios studiose retinerent de apud se certis in sedibus collocarent. Quamquam alia dationis Monasterii Sammaximinensis non modo occasio sed etiam causa eius operis suscipiendi ipsis Monachis fuit, celebritas famae aepietatis, quam locus a veneratione reliquiarum & tumulo S. Magdalenae iam habebat acceptam. Ac breui suturum opinio erat, ut sanistissim rum Monachorum virtute perficeretur, quod summa amplitudine & singulari gloria & commendatione dignum putarent. 31. Sanctitate florentes in hoc saeculo extitere praeterea alii Monachi.

S. Iodocus Eremita Britonum Regis filius, qui spretis opibus solitariae se .itae dedidit. Illustris fuit & s. Bathildis Chiodouaei uxor , quae Corbe- . iense & Calense Monasteria condidit: nec non Ilia Pipini vidua quae cum Getitude filia Deo se consecrauit. Bamba Rex Hispaniae qui anno ε7'.

l . . regnum

442쪽

ae Monasse. ab eo Masillia conditi. Lib. II. si

regnum quod sibi consensu omnium delatum fuerat, vi coatus est capere, quod postquam ad annum usque decimum gessit, eo abdicato Monachum se fecit ut ad coelestem in terris capellendam vitam ellet expeditior. Item S. Ildephonsus Toletanus Epil opus, qui ob susceptum aduersus haereticos B. Virginis patrocinium, allata coelitus ab ea veste do natus est. Item S. Gettrudis filia Ducis Brabantiae agnoscitur. Beda venerabilis in Anglia florens Graece & Latine doctus salpturam interpretatur, qui post annum a. Gregorij III. moritur. Insignis quoque in hoc genere , fuit Bonifacius qui adhuc metito tanquam Germaniae Apostolus colitur. Hic patria Scotus cum adhuc quinquennis a parentibus ipsis oblatus diu vitam in sacris claustris sanctissime egillet, a Gregorio II. Pontifice in Germaniam misi is , Thuringiam , Fritiam , Hassiam Christi adiunxit anno ferine ris. quam ob causam ad eos quos docuerat regendos Moguntino Arcsiepiscopatu ornatus est , quamquam maius etiam postea ornamentum ex Martyrio accepit. S. AEgidius qui a Graecia veniens Prouinciam illustrauit,Childeberto II. regnante,anno Tost. Vandrestitillus Fistanensis & Fontinellensis Monasteriorum Conditor , cuius anno 692. Sigebertus meminit in Chronico. Ursinariis Lobiensis fundator Monasterii. S. Asricolus ex Monacho Lerinens Auenionensis Episcopus propriis lumptibus intra ciuitatis Auenionis muros iussit aedificari Ecclesiam paroecialem quasi munitissimam turrim in medio vineae ad quam egregios operarios Monachos non paucos ex Coenobio Letinensi ubi prima suae persectionis iecerat fundamenta curauit acciri, quod ex regulari ordine suauissimum quemdam fructum voluptatis acciperet,

quibus & Abbatem praefecit de praedia liberaliter assignauit. Insuper conia celib quartarum priuilegio ut nihil deesset seruis Dei necessarium quod ex annuis redditibus ad illos facilὸ non perueniret. Peracta sunt haee Theodorici Regis tempore, Sregio summo Pontifice circa Christi an

SAECVLVM IV. Annus Christi rio.

Monte Balma & pago Sammaximinensi iam alias sedem ac domicilium fixille supra indicauimus reliquias S. Magdalenae de sociorum

in livpogaeum recondidere tenebricosissimum , duoque programmata Gothicis exarata literis inter geminam suberis spiram rite composereunt ne computrescerent, de in marmoreum S. Magdalenae tumulum immiserunt, vi futuris olim temporibus sacra D. Magdalenae ossa distinguerentur apertius , cum in eadem specu quam terra cumularunt esIent quatuor illa, quae etiamnum visuntur, monumenta. Causam recondendi reliquias dedere barbatorum frequentes incursiones. Nam de Vandalis Aymolaus. Aymoaib.

443쪽

De Gestis Francorum sub Carolo Martello. Eo tempore scilicet circae annum Domini 7i1. 3 o. Gens impia Vandalorum Galliam deuastare coepit, quo tempore destriustae sunt Ecclesiae, subuersa Monasteria, captae urbes, desolatae domus , diruta castra, strages hominum innumerae factae, dc multus ubique humani generis sanguis effusus est. Cum itaque grauissimae per totam Galliam persecutiones detonarent, Vandalis omnia flammis & serro proterentibus, ipsi Vandali peruenientes ad ciuitatem Senonensim coeperunt eam iaculis & machinis omni arte insestare. Quod cernens praesul eiusdem urbis Ebbo nomine exiens de ciuitate cum suis, fretus diuina virtute exterminauit illos ab urbis obsidione fugientibusque illis,prosequutus est eos usque dum egrederentur de finibus suis. Tum infra de Saracenis haec addit , quae tum ab eo tum , Fredegario , Sigeberto, Pythoco in Annalibus descripta habentur , Petauio in rationario tempera. pari. i. porum. Carolus cognomento Martellus siue Tudes vltimus fuit cum iam lib. s. c. s. annum octauum &vigesimuin Franciam administras let sortitudine primceps bellica rebusque gestis inclytus, Pipino patre mortalo anno 7 v in custodiam coniectus , nouerca Plectrude indeque dilapsus , insequenti. anno Raginfridum Maiorem, ut tum dici mostrat, domus electum la cessere ausus, ab eoque primo victus postea superior fuit anno 7i7. i Calend. April. Eumdem Aquitaniae Ducis Eudonis auxilio fietum iterata fudit acie anno 7 18. Saxones inde , Alamannos , Baioarios , Noricos,& Eudone fugato Aquitanos subegit. Eudo rebus suis diffisus Saracenos ex Hispania cum eorum Rege Abditama in subsidium excivit anno 721. quibus sacra profanaque late populantibus occurrit Carolus, eosque internecione concidit. Caesa sunt uno die ad 3 s. millia cum ex Francis Anast. in Cre- t scio. haud amplius desiderati sint, ut scribit Anastasius. Mox Burgun-S p 'I ilia Lugdunoque potitus anno 27. insequenti, Eudone vita sumsto, Aquitaniam inuasit. Saracenos iterum ad ulciscendam suorum stragem Galliam incursantes magno numero prostrauit anno 7s i. & Aueuionem ab

illis captam recepit. Tum Narbonensem quam ij cum Hispania , cui

contributa erat occupatam tenebant, aggressus, caput eius Narbonam

ac reliqua deinceps expugnauit oppida , caesis qui ad opem serendam

saepius accurrerant saracenis.

3 . Singulatim in Prouinciam undique omnes istos impiissimae re secutionis ventos erupi sse, saeuos extitille turbines testantur Acta S.I orchari j Abbatis Lerinensis & quingentorum Monachorum Martyrum, Ex fidelissimis perantiqui M M. S. S. Coenobii Lerinensis deprompta . . Anno 73O. tempore Caroli, qui, ut in Chronicis reperitur, ob victorias quas fecerat Martellus vocabatur , nefandae gentis exercitus Agaren rum , loca suae habitationis tanquam de vivariis egrediens in patres GaIliarum venit. Quae videlicet gens crudelissima omni humanitate pom posita ubique terrarum gratiatur, maritima quaeque ultra citraque peragrando demoliens, tandem in Prouinciam Narbonensem venit,.vbid uastans omnia suo, imperio Christi abolito, nomine intendebat eam

subiugare. Et cum iam nullus pene lacus superesset in terris , nec in

mari

444쪽

ae Monasse. ab eo Massiliae conditi. Lib. II. 11st

mari quem nefandorum hominum- rabies non deuastasset , sanctam Le tinentem Insulam inuadere festinant, erat enim in eadem insula , longis

retro temporibus domus religionis, quae retinens maximum examen Mo

nachorum , praeter caeteras longe lateque diisusas, Omni sanctitate fama que celeberrima circumquaque rutilabat, eo quippe tempore Coenobio

Lerinensi praeerat vir percuncta laudabilis S. Porcarius Abbas, qui saniactam Congregationem illam in diuino opere instruebat verbis & informabat exemplis, quae congregatio intantum sub Beati viri disciplinam sanctitate profecit, ut omnes Prouinciae Galliarum Clerici Episcopum, Monachi Abbatem sibi poscerent in Insula Lerinenae . Huic per visum apparens Angelus Domini fertur praedixille tempus & diem de horam certumque omnibus imminere exitium, die ab hinc septima illucescente.

Qua de re maturato consilio commonet ut unum de duobus eligant, aut

fugae consulant, aut palmam Martyrij incunctanter capiant, in eorum arbitrio & pote litate posuit te Deum hoc donum tamque praecipuum,utrum velint aut nolint breui sangWinis commercis immortale acquirere compendium. Tunc vero singuli coeperunt prae gaudio lachrymari , feruentissime ad Martyrium aspirantes, quibus dixit S. Porcariuς. Occultemus venerabiles reliquias ne a sacrilegis contingantur. Quod cum factum ellet iterum dixit eis. Sunt inter vos ut non ignoratis sexdecim

pueri & triginta sex adolescentes , qui si ducti fuerint i prophanis, dubitone blanditiis siue terroribus seducantur quos consulo mittamus ad Italiam , ut cessante hac furenti calamitate redeant & reaedificent hoc sacrum Monasterium Lerinense de reuerenter colant occultatas reliquias. Quod cum ab omnibus approbaretur dixit eis. Examinate vos sedulo & si quemquam ex vobis cognoueritis semidare martyrium cedat cum pueris ne defici at in extremis grandis enim est carnis animaeque distinctio.C-que se scrutallent biduo diligenter, reperti sunt quingenti & quinque qui solido animo ad suscipiendum Martyrium pro Christi nomine sunt

accincti. Qui se crebris orationibus praeparantes seruenti animo ad Martyrium anhelibant. Dum autem Sacramentis Ecclesiasticisse munirent, cognouerunt duos ex ipsis iuuenes plurimum formidantes, quorum unus Columbanus& alter Eleuterius vocabatur, qui discedentes a caeteris tu quodam antro prope littus Insulae latuerunt. Dies iam aduenerat expectatae noctis tantum intercapedine diuisa, instanisque vigilia matutina, elua luce e speculis in longum dirigentes obtutus ,. viderunt hostile agmen aduentare, appensisque velis aequata fronte in obliquum deductis eornibus, totumque allabi classibus aequor. Extemplo turbati animis disiectique , pcoposito cum cuperent mala euadere, nec pateret usquam locus effugi j. Iam enim &. hoc per spiritum praenoscens Beatu; Porcarius naues omnes 1 portu clam longius abduxerat ,.interdicens nautis ne

intra praefinitum sibi tempus.vllo modo dirent.. Carpens itaque gens. prophana littora Insulae Lerinensis, stendet 3c murmurat rugiens contra Sanctos. Interim Ecesesiae destruuntur, cruces constinguntur, altaria de sacra omnia Prophanantur , improbe rapientes Monachos innocentes. .

445쪽

Quibus elixm iniecerunt plurima tormenta vi manifestarent quaeque a sconderant pretiosa. Cumque a sanctis nihil praeter viles vestes quibus se contexerant repetissent, disgregarunt a lenioribus iuuenes, plurima eos promittentes si eorum ritibus conseiuirent; de si renuerent eos diuersis cruciatibus interficerent. Tum vexillum sanctae crucis quod in agmine primo dux bonus praeserre consueuerat, defixa cuspide ponens instaurahat animos dictis mordacibus. O inquit sortissimi milites. O instructissimi diuini proelii bellatores. Quo ruitis, cui colla datis 3 Quis furor insanas agitat caligine mentes State precor , state ne velitis manu stivam tenentes retro Iesipicere. Servantes autem ex illa sancta caterua sacrilegi hostes quatuor iuuenes robustos corpore & facie venustos, Ducis cum nauigio recluserunt, reliquos omnes opprobriis insultatues, plagis assicientes , lanceis pungentes , gladiis laniantes postremo geminatis vulneribus confoderunt. Columbus vero δc Eleutherius qui vi sit pra diximus in scopulosa cauerna se absconderant , videntes per foramen obliquum sociorum animas in aere sicut stellas fulgentes, cum Angelis gloriantes,& sele inuicem praestolantes dixit Eleutherio Columbus, Nonne , vides eum quanta gloria fiatres nostri, qui modo passi sunt, nos expectantes ascendunt ad coedum 3 Eamus ergo de nos ut cum eisdem laureati ascendamus ad Dominum. Eleutherio exire reluctante prosiluit ab antro Columbus , qui illico per Minyrium cateruae allociandus , detruncatus est. Cumque trucidassiet gens prophana monachos viros innocentes, de eorum furor adhuc ferueret ad malum, Ecclesias omniaque sacra aedificia Letinens s Insulae funditus euerterunt soloque aequarunt, lapides δc columnas sanctuarii miro modo fabricatas comminuentes in ignominiam Christi de Catholicae Ecclesiae in mare proiecerunt. Sed postquam rabies eorum delictis omnibus quieuisset, nauigantes inde peruenerunt ad locum cui nomen Agathon , ubi captiui quatuor illi Monachi obtinuerunt, ut ii

turae satisfacerent, e nauigio descendere , qui nemoris condensi latebras intrantes pervii brosa conuallia non siue diuino nutu aufugerunt, totaque nocte per secreta nemora ambulantes , ad locum qui Aralucis dicitur, peruenerunt. Quo in loco paruum nauigium prope littus maris r perientes Sc ascendentes , sacram Lerinensem Insulam circa auroram intrauerunt. Cernentes autem tantorum Patrum venerabilia corpora tot

tantisque vulneribus confossa Sc valde lacerata, Quis enarrare valeat quos gemitus , quas lachrymas, quae suspiria ab imis visceribus emittebant. Moerebant enim cordibus cur via, simul cum illis beatissimi coronari gloria Martyrii non meruillent. Vnde lugubres voces amaro

que gemitus alter ad alterum emittere de iterum reuocare non sinebant. Eleutherius vero percipiens moerentium voces , ab antro prosiliit cognitisque statribus iterum lachrymae , iterum gemitus incredibile dictu super

occisorum Monachorum crudelem mortem renouantur, poenitebat enim

se ad gloriae palmam cum illis sciri potuerat cum Columbo non peruenisse. sed prouidentia diuina eum superstitem seruari voluit , ut eo superstite dc sciente posterisque reuelante, celebranda semper, scut dignum est,

446쪽

est , passio Sanctorum de sestiua in aeuo coleretur. Deinde saeram Insulam, custodem venerabilium talentorum , solitariam , non sine laehrymis, ut credi potest, relinquentes, Italiam ad socios requirendos petie runt , vbr Romae summo Pontisci Gregorio II. significarunt Sanctorum Monachorum necem & Coenobii Lerinensis ruinam. Passi sunt autem isti Sancti Martyres circa Christi annum 73o pridie Nonas Augusti. Euoia Iutis post hoc exitium aliquibus annorum circulis δc per potentiam Francorum expulsis 1 Prouincia barbaris , vir Domini Eleuthetius euersum Lerinense Monasterium cum caeteris Monachis ab Italia venientibus pro curarunt restaurari, de in pristinum statum redigio Arelatem insuper ob-fidione valla ite tradit Pontificium Arel-ense in Georgio , eaque capta munitissiina circumquaque loca euertisse , ne hostibus usui esse possent, inter quae fuit nobilissimum illud Montis Maioris Monasterium quod extra muros aedificari iusterat Childebertus. Heu quas strages in miseros Arelatenses , in sacra templa direptiones . incendia , & sacrilegia perpetrarunt quot in virgines stupra, nemo sane mortalium digne exprimat : De his Sigebertus in Chronico sic habet. Arelate urbe Ga laarum

capra a Saracenis, omnibus circum arue demolitis Cam Mus adnitis si, biad auxilium mitrando Rege Longobardorum eis occurrit eo ue terrore n

minis sit in fugam vertit. Francos vero a Longobardo Rege adiutos sepulchralis Luitprandi inscriptio testatur Romae . in Basilica Apostolorum Petri de Pauli rdeinceps tremuere ferocer

que Saraceni, quos diffudit impiger ipsos

Cum premerent Gallos, Carolo poscente iuuari. 3s. Plura subiicit Baronius anno 737. quae minime reor praetremit tenda. Bene quidem cessisse rebus Hispanis ut Saraceni maxime suo ip- serum damno Gallias bello tentarint ubi ad internecionem saepe deleti a tartissimo Duce Carolo cognomento Martello , qui hoc ipse anno eo L. dein Saracenos Prouinciam occupantes vincens, in fugam adegit , eamque sibi vindicans Francorum regni coronae coniunxit. Ad victoriam verbillam proditur illud insigne de Saracenis quod fuga lapsi naues conscen- . dertant, ut iisdem redirent quibus venerant nauibus in Hispaniam, acri tempestatis fuerint fluctibus mersi. Est etiam mentio de eorum immensba naufragio in Epitaphio sculpto in Sepulchro S. Caesari, Arelatenss Archiepiscopi denuo restituto. Etenim inuadentibus Saracenis elisitatem. Arelatensem , ab ipsis etiam fuerunt imonumenta contrita penitusque deleta. Ipsis verδ caesis atque fugatis, parta pace cum securitate fidelibus, . quae impii fuerant demoliti, pij continuo restaurare crepetunt, de inter alia eorum patroni Sepulchrum S. Caesarij, quod de eiusmodi versibus

ornauere: Γ emitur his Paris renouatum marmore terra

Fasti Caesario Pontificique sacro. il uia scelerata Ohors rabie demuxis acerba, Hane virtute Dei sorbuit unda mari Praesiui

447쪽

Prasul ct in stagno Arelatis sede lorato

Gemminus id Paulus strenue com8sit opim. Cui Chri Ziu tribuat coelestis Praemia vita, oeti s Angelicis coaescietur ovans. Si nobis venerande Patre miserere Precando, Diluat ut noHra crimina musta Deus.

Hactenus sepulchralis inscriptio Saracenorum naufragij index. 36. Anno Christi ly. Leo III. Isauricus Theodosio initiato fit In Perator , regnatque annos 2 . Hic appellatus est Iconomachus, hoc est imaginum expugnator, propterea quod imagines ac statuas Sanctorum e templis, Iudaeos usus autore, abduci de incendi mandauit. Leonis ins niam Gregorius II. Romanus Pontifex cum per literas cohibere non potuis let de Concilii Romani sententia Imperatorem eiusque contacto haeresi, subiecit Anathemati, ae Romam & quidquid I aliae reliquum at a Graecorum abstraxit imperio , tributaque pendere iis ultra prohibuit. Hine Luitprandus Longobardorum Rex ad vacui spem Imperii erectus vibem obsidet , Romani Imperii titulos , Pontifice expresturus, sed in cassum spes visque omnis cecidit. Carolus Martellus a Gregorici est imploratus. Luit prandus Martelli denuntiatione ab incoepto desistit. Moritur Leo ex intercute, siue intellinorum dolore anno tyrannidis suae

exacto a Christi i. Qui hoc perniciosior fuit, quod Constantinum filium patre deteriorem reisquit haeredem. Hic ab stercore quod baptis.

mo insans admotus in aquam eliserat, Conon mi cognomen meruit, ex quo S. Germanus Patriarcha qui eum baptisabat haud vanum impietatis illius omen aecepit. Praetecea quod bimus coronatus Porpse peniti nomen.quod primus tulit ei conuenit, & in societatem imperi j impietatisque adscitus a Patre, non Diuorum templis, non sacris reliquiis, non B. Mariae Virginitati pepercit. Quamquam moriens se ob dehonestatam B. Uirginem Dei genitricem aeterno damnatum incendio testatus est,eique deinceps venerationem iussit tribui. Monachis potissimum infensus, quorum ille magnum numerum ut de aliorum ordinum quos ab impietate sua abhorrere cognorat, vaaiis suppliciis affecit. Huic proxime subrogatur filius Leo I V. Porphyro genitus & in se dictus, vel a natali cubiculo, vel quod ipse quoque , Patre adhuc. infantulus adscitus esset in societatem imperii, qui cum Catholicum se principio simulans, sibi largitione popi larem quaesivisset gratiam, in apertam naeresis professionem erupit, quam sacrilegio cumulauit.Nam coronam gemmis ins em,quam dedicarat olim Mauritius, ex aede S. Sophiae sublatam capiti suo ausus imponere, statim pestifera correptus febri misere absumitur: Ac ne dubia morbi

causa foret in eius capite carbunculi extiterunt. Rerum potitus est annos omnino quinque ac reliquit haeredem Constantinum V I. sub Irenes. tutela matris, quam Athenis oriundam anno 769. duxerat uxorem. Erat

haec mulier Chaeani Caetatorum Regis filia quam Christianam factam Irenem vocarunt. Cumque sacras literas didicillet, pietate claruit & sacras imagines coluit & colendas palam testata est. Imperauit cum filio Constantino

448쪽

ae Monaste. ab eo Massilia condisi. Lib. I I. 133

Constantino annos Io. quo tempore Stauracii Patritii consilio omnia gerebantur. Postea imperio deiecta regnauit filius solus annos quinque. verum Constantinopolitani non serentes eius flagitia reuocarunt ab exilio matrem, quae oculos filio eruens postea 3. annis imperio praesiit sola. Itaque Irene & Coni uatinus in imperio fuerunt simul annos i 8. usque ad annum, Cliti sto nato8ot. Effossis oculis Constantinus paulo p istexpiralle dicitur. Quod parricidium in Irenes laudem traxere Graeculi quidam , sed quam inuisum Oeo fuerit, septein decim dierum horrenda caligo testata est, quae mortem illius est consecuta. Irene quoque anno post sexto Cluisti So1. ab Nicephoro imperio fortunisque omnibus exuta

de in Lesbon deportata nondum anno vertente obiit.

37. In Galliis Carolus Martellus Pipini Magistri aulae filius paterno

ritulo non contentus Franciae princeps est appellatus, de nouum titulum

nobilissimis subinde victoriis illis quas supra commeminimus decorauit. Eius auspiciis Frisia & V uel phalia a S. V uillibrodo ad fidem Christianorum conuertuntur. Qua sorte occasione Bathoidus Dux Frisionum insigne stultitiae documentum dedit, cum ad Vil standum Episcopum bapti- dus accederet, sciscitatus ab eo est apud stiferosne an apud superos plures essent maiorum suorum ὶ Vbi plures apud inferos cruciari accepit. Sartim est , inquit, ut plures seruar. Itaque expers baptismi triduo moriens damnatorum numerum auxit. In Prouincia Carolo absente desectionem ab imbellibus tunc Dancorum Regibus ignauiaque de otio victis in liebatur Mauritius siue Maurantus Massiliae Dux siue Comes, ac Burgundionum Prouincialiumque animos pertentabat. Reverso Carolo rugae tantum locum inuenit, qua se in praeruptos Montium secellus maritimos, haud procul Massilia, recondidit Se penitus abstrusit. Athimum Praterea Sc Ainorrheum Saracenorum Reges eiusdem Prouinciae fines ingruit, Auenione ad Rhodanum inclusit, de ingenti clade illata ab urbis Arelatensis obsidione repulit. Quae verb scripta leguntur de Caroli anili in aeternis poenis inferis mancipata & de corpore in sepulcbro non reperto , in vita S. Eucheri j Aurelianensis Episcopi, & apud Gratianum i 6. quaest. I. post caput 19. ex Concilio Rothom agensi, & in vita S. Rigo-berti Episcopi Rhemensis, dc in scriptis capitulis ut prae se seri titulus ab Episcopis Prouinciarum Rhemensis de Rothomagensis ad Ludovicum

Regem missis, non omnino certa fide constant. Extant certe laudata Caroli pietas a duobus Gregoriis summis Pontificibus secundo & tertio, cuius tertii illud maximum est ab eodem Carolo Martello praeconium, quod tum Dei tum eiusdem Caroli opitulatione S. Bonifacius centum millia Germanorum Paganorum ad Christianam religionem suscipiendam conuertisset, ut plane de ipso, occulta licet de nobis incognita sint diuitia iudicia, salutem cum piis regibus consecutum.existimare liceat de si peccator extiterit, ut solent Repes saepe delinquere i, per exomologesin illam factam quae suam animam Domino per Dionysium prinsentandam afleo soli cito studio commendauit, bene sit de eius salute sperandum. Nec illud tacendum quod idem Carolus laudatus etiam inu

II i

449쪽

nitur ab ipso S. Bonifacio Germanorum Episcopo, cum rogauit filium

eius Carolomannum ut bene coepta 1 parente circa cultum Christiana: religionis prosequeretur, rogans eum insistere patemis vestigiis.,8. Anno Christi s. desolata Aquensi urbe , Saracenis corpus B Magdalenae Gerardus quidam Burgundiae Comes ad Coenobium Vicelia.

cum ii se construetiim transtulisse dicitur, quae traiiuatio quamuis fide v cillet omnino , & commentitia sit, tamen ex eo tempore Magdalenae a uentum in Gallias & eius sepulturam Sami iximinensem constanti fama atque omnium sermone celebratam fuisse scribunt Sigebertus, Molanus

Guisius , Antoninus, Paradinus , Fasti Ecclesiae AEduensis& Senonens,& alij passim Christiani orbis illustrium Ecclesiarum. 39. Sub id tempus Carolus Imperator Massiliae nouos instituit Maiistratus quos Vicedo nos appellarent ac gererent potestatem quidem

id imperio Generalium Prouinciae Gubernatorum liue Patritiorum ut aiunt obedientem atque subiectam. Primus qui hac aetate titulum Vice-

domini Massiliae sustinuit vir populi primarius fuit Ansemundus nomine, de quo memorant Annales in Chartulario Coenobis S. Victoris Massi

lienus.

o. Mortuo Carolo duo fili, Carolomannus maior natu atque Pioinus successerunt haeredes. Illi Orientalis Franciae pars cum Sueuia siue Alemannia & Thoringia, Pipino Burgundia, Prouincia Neu striaque cessit Hie Zachariae Pontifi cis authoritate ac Francorum consensu Procerum Regiam ad potestatem quam olim obtinebat nam veteribus Resibus iam ad egestatem redactis ad Magistros aulae siue Maiores domus deuenerat) nouum Francici titulum Regis adiecit anno Isi. Chilperico enim Merouingiorum postremo Rege ob inertiam exauctorato & in Monasterium detruse , Francorum regnum nouam in familiam transit. Per id

tempus Aistulphum Lensobardorum Regem Romanis infestum Stephanus III. Papa fugiens ad Pipinum venit in Galliam a quo incredibili

exceptus honore eum, ut Longobardis bollum inferret, adduxit. Anno

itaque 71 .Pipinus transgressus Alpes Aistulphum bello petit,acie victi

Papiaeque circumsessum randem perpulit, ut Exarchatum nunc Romania dicitur γ& Pentapolim quae Anconam & quatuor alias Picini urbe continebat, Pontifici traderet. Inde in Galliam regressus Aquitaniam de Vasconiam subisit. Partamentum in Francia primus instituit anno A Saracenis ad foedus ineundum incitatus legatos eorum in Castro Cellensi super Ligerin summa cum humanitate suscepit, & Mastiliam unde venerant reuersos multis datis donis muneribusque regalibus ditatos in patriam remisit. Diem obiit Parisiis anno regni sivi i . auctiumque Franciae regnum duobus filiis Carolo Ze Carlomanno legat anno Christi 68 sed non multo post Carlomanno extincto solus regnauit Carolus, Princeps sine controuersia maximus, nam & armis inuictus & doctrinarum excultus studiis, earum fautor acerrimus fuit & Catholicam religionem eiusque caput Pontificem Romanum unice coluit. Desiderium enim Longobardum regni proserendi auidum , res ablatas Romano Pontifici Adriana

450쪽

ac Monaste. ab ea Masiliae conditi. Lib. I I. 131

Adriano restituere abnuentem commisso proelio fudit fugauitque, Papiae deinde obsessum malisque domitum in deditionem accepit. Ita Rex dominandi auidus regnum augere moliens amisit, nobilior ad posteros Longobardorum regno perdito , quam Alboinus inchoato. Stetit id regnum annos circiter iro. Inde Pipini patris donationes Romano Pontifici factas sanxisse non contentus , eas munificE cumulat Corsica, Sardinia, Sicilia, Ducatu Spoletano , Tuscoque adiectis, quibus etiam Venetiarum de Histriae adscribuimu Prouinciae.

i. Inter haec Massiliense S. Victoris Moliasterium Pipino & Carolo iam notum ae nobile multis ab utroque ditatum honoribus de praeceptis decoratum Imperialibus fui iste testantur Annales in Diplomate Benedicti I X. De iterata dedicatione reparatae huius Ecclesiae S. Victoris Massiliensis. Concepta ipsa Pontificis verba Disquisitionis nostrae cap. i8. De Magdalena Massiliensi aduena, recitauimus. Qui vero praefuerunt his Superioribus temporibus Abbates certo Diario carent, sed neque eorum

nomina omnia in tabulis reperiuntur, titubatque rerum restarum historia memorabilium , nulli innixa suntamcnto, quia bello & ignauia in his turbulentissimis tempestatibus, Franci Ecclesiarum bona sibi vendicabant, procurauit enim apud Carolum Adrianus Papa 't antiqua iura Ecclesiis redderentur, liteti sque Berteri cum Viennensem monuit. Quod

quia, inquit, iam Archiepiscopatu dignitas Per 8O. annos a Francis essee con. Icata, ultore etiam numine Saracenorum seu Agarenorum ensis per Prouinciam debacchabatur, &c.

2. Porro Imperatores ac Reges plures interuallo isto quam unquam alias Monasticam vitam amplexi sanctitatem suam probarunt. Anastasius. II. siue Arthemius , ut erat vir egregie doctus priusque, sacra sinu- lachra impense fouit, ac demum rebus parum ne liciter cedentibus depo nit Principatus insignia , ac sibimet imperare ailitescit Monastico habitu sumpto. Par Theodosij cognomento Adramiteni eius succelloris condiditio, primδ enim imperii anno nondum exacto, a Leone Isauro eius Duce captus & initiatus sacris, quietiorem quam in imperio vitam egit. Rachis Longobardorum Rex Perusiam oppugnabat. Ad eum Zacharias in castra venit, coelestis numinis si pergat intentans iram, cuius coli quio ita immutatus est ut Perusia quam obsidebat relicta, Papiam reuersus regnoque constituto de in manus Astulphi fratris tradito, tum Ro mam profectus, se cum sua uxore de filia Deo consecrarit. Ipse Benedictino habitu a Zacharia Pontifice indutus, in Cassiaense Monasterium se receperit, quo etiam in loco postea creditur Abbas futile. Valuit fortassis apud Rachim recens Carolomanni exemplum. is quippe Caroli Martelli filius de Austrasiae ac Sueuiae Rex multisque operibus clarus, cum coelestium amore captus Romam priuatus & pauper ventilet, a Zacharia Pontifice sacros ordines & religiosum habitum accepit, deinde Coenobio

in Soracte monte aedificato illic aliquandiu habitauit. Sed cum propior urbis propinquitatem , multis viseretur, quod illius spiritualem quietem interturbabat , transtulit se in Cassinatem montem, ubi a Petronace Ab-

SEARCH

MENU NAVIGATION