C. Cornelii Taciti Opera quae exstant omnia ex recensione Ier. Iac. Oberlini. Tomus primus quintus

발행: 1820년

분량: 546페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

HISTORIARUM

verberatur. N a seditio. in ' M. Ciuilis, immensis aucti scib 1ιῶ ema Germania elatus, obsidium Veterum urget, Ubios

vexat. Varis certaminia.

3 i. Nuntiato Cremonensi proelio, auxilia Gallorum a I Atellio desciscunt. Suos quoque Hordeonius in Vespasiani verba alligit haesitantes. 3a. Ad CiMilem missus Monimius, ut αbello absistere iubeat, at mis tentaliar. 33 , 3έ. Cum moedaeo ligit Gollis vario mentu, non sinc utriusque cir cvja. 35. ocula male utitur victoria. Vetera Obsidione liberae. 36. Ciuilis Geldubam evit. Romani milites Hordeoniam necant. Vocula per tenebras madit. 37. Mox a Cloiae superati Voculam denuo εequiantiar, quocum obsidione Magontiacum liberant. Tr eri , nunc fui, mox rebelles. 38. Vexpasianus cum Tito consulatum init. Falsi μα-res in urbe et a L. Pisone. Q. Domitianus Praetor. Vis Penes

Mucianum. Is Primi Antonii Potentiam infringit. 4o. Restititii Galbae honores. Bareae Sorani manibus , P. Celere damnato, satisfactum. 4 i. Alii quoque delatores castigati. 4 a. In his Aquilium Regulam, a Messalla fratre defensum , Montanus percellit. 43, 44. Idem in Marcellam tentat Heloidius, intercedente Caesare , abolendam Prismum te orum memoriam rato.

Itaque in paucos modo familiam. 45. Senenses ob pulsarum senatorem puniti. Antonius Flamma lege repetundarum damnotus. G. Militaris seditio a Muciano ripressa. 47. Abrogati eo utatus , quos Vitellius diaeres. Funus censorium Flauio Sabino ductum. 48 - So. Luc. Pisonis, Amcae proconsulis , eaedes. Sera eius egregium mendacium. ensium I tuanorumque discordiae m Ositae. Fusi Garamantes. 5 i. Piam oram auxilia non rec*u Vevasianus. 52. Hunc iratum Domitiano Titus mitigat 53. Cura restituendi Cui stolii tu

L. Vestinum collata. i5έ. Audita mors Vitellii duplicat erat hellum per Gallias maniasque. Cum incendio Capitolii sinis imρerio adeste

Meditus. 55 - 58. Interfecto Hordeonio, conspirant eum Gollo et Classico Alitis Tutor et Iulius Sabinus: nutant reliquae Galliae. Romanae quoque I giones tentantiar,frti Stra renitente Vocula , quo is , so, caeso , vinclisque Herennio et Numi-εis legatis, istas ym i eris Galliarum sacramento adiguo lis , Tutor Agrῖ minenses , Classicus Obsessos ad Vetera. 6 i. ci, ilis, voti compos, crinem domnit. Tum et maior auctoritaι Veledae. 6a. Coptarum ictamnum vecte, iam allensque

372쪽

LIBER IV.

vigmen. Ala Hemflua nincem Voculae vindicat. 63 - 65. C Duia Agri minensis, Transrhenanis gentibus inuisa, in summum discrimen adducta , cum Golle societatem init, Veso enumen danis plaeam. 66. cioilis Betasios. Timgros, Nerri in Mem acciρu. 67. Eui Lingones a Sequanis. I. Siabinus victus latet. 68. Mucianus cum Domitiano ad belrum accingitur. Q. Remi Gallias in Ide Bomana comereant, excePusu eris atque Lingonibus. 7o. Sed nec iis , nec reliquis ciuitatibus , nee sessi ducibus ratis consilii ae concordiae. Tutor ad Bogium vicistis. 7 i. Petilius Cerialis Magontiaeum venit,ves Romanorum erigit, Valentinum ducem magna strage adfectum capit. 72. Tre, cros intrat. Militibias , exitium urbis montibus, resistit. Victas legiones in castra recipit. 73, 7 . Tmoeros et Lingonas inlau admonet. 75. Ciuilis et Cliassicus ad Cerialem literas mittunt, ad quas ille nihil. 76. Cluilis eunctandum , Tutor et Classicus statim Ptignandum, statuunt. 77, 78. -rox moelium, quo Cerialis, initio Nictus, mox invior castra hostium exscindu. 79. Agriminenses a Germanis do sciscunt. 8o. Mucianus Vitellii silium interscit. Antonitis Primus , ad GF ianum Profectus, non Pro xye excipitur. 8 i. Multis miraculis eaelestis in Ves asianum μυ- ostensus. Use octiloriam tabe notiam , alium manu aegrum, sanitati restituit. 8a. COUrmMur omine in templo Serapidis, cuius 83, 8. Origo Sinopensio, templum Ati nuriae magniscum, nomen. 8S. V seruinus aurelicio a retus. 86. Domitianus, frustra tentato C rirati, an sibi exerestiam Gymumque traditurus foret, Γω-

rarum studis et amorem craminiam sinu. u. Gefm haec ρarsim eodem anno, partim IMP. VESPASIANO ITERUM, TITO FIL. Cosa

i. Interfecto Vitellio, bellum magis desierat, quam

Pax coeperat. Armati per urbem victores implacabili odio victos consectabantur : plenae caedibus viae , cruenta Dra templaque, passi in trucidatis, ut quemque

Ut quem uae sara Meutima. Fora Plotum conmmtudine: et sic place-adidimus, ut supra ιέ, b, Iatinitato tiri maguo Benucio ad uorati S. a. uirente et Perpetua honorum cri ε , SA. Vias. sors. LRN. Sic et Bad.

373쪽

ΗISTORIARUM

sors obtulerat. Ac mox. augescente licentia, scrutari ac protrahere abditos: Si quem procerum habitu et

iuventa coliSpexerant, obtruncare, nullo militum aut

populi discrimine. Quae saevitia, recentibus odiis, sanguine explebatur. dein verterat in avaritiam: nihil usquam Secretum aut Clausum Sinebant, re Vitellianos occultari, is simulantes. Initium id perfringendarum domuum; vel, si refisteretur, caussa caedis, nec deerat egentissimus quisque ex plebe: et pessimi servitiorum prodere ultro dites dominos: alii ab amicis monstrabantur. Ubique lamenta, conclamationes ἰ et forma captae urbis: adeo ut Othoniani Vitellianique militis invidiosa antea petulantia desideraretur.' Duces partium, accendendo civili bello acres, temperandae victoriae impares: quippe in turbas et discordias pessimo cuique plurima vis; pax et quies bonis artibus indigent. 3. Nomen sedemque Caesaris Doniitiainis acceperat:

Emestium sequuntur R e. et Liam Augeaeente ιιe. V. D. de Lainallo. Proeerum habitu ea tuosma. Duas notas Germauici milites babetant . Proceritatem corpori itemque iuventam. Nam Germaui pleramque pro 'ri; et milites . a store at robore aevi eolii Fhantur. Lips. Sie e. t 4, MBatavi r et est ri risqua procera meritia. Sed male Prosyexerane edebatur ante vulgo : quod sane siexion dicitur: et ΜM. Hor. Reg. Bud. mri. Age. rion. Guel f eLPr. eii sentiu at in convexerant. Id itaque cum I. Gronovio edidi. M . Italio militum aut ρvuli diserimi ne. Quum milites tantum, Germani in Primis . viderentur ae dicet euturpeti, etiam alii togati et innoxii Promis e interficiebantur. Ens.

Verterat in asear. Grouot. quid , a variebat 'Forturia captae urbis. Non displicet Vertranii divinatio, forminculas urbis. L Ps. Frustra repugnant Salii terius et Gruterus, cuius mationem tie intelligo quidem. Fortuna cutiae urbis ante declarata: sequebatur, ut luctus inde ortus describeretur, quae est species et forma captae urhix. non sortuna. Habuit Tacitus in animo Iocum Livii, velut i , as, non Iuli tinnuliusive . nec ρομor, qualis captarumtii bium esse solet. Fortunam et formam in MM. saepe eoulandi, supra iam moliuimus. Similiter Α. x S.

63, eonfusa formido et fortitinio. Eas. Cl. H. 3, 28, 83. et Ann. 1, 41. Sic et Ovid. Trist. I. 3, 2 tiaee Iacies Troiae, quum cia'

Nomen aHemque Caesaria et Oili attente hare leget, animadvertat, aliquid 'esse, quod offendat.

374쪽

LIBER IV.

nondum ad curas intentus, sed stupris et adulteriis silium principis agebat. Praefectura praetorii penes A riuin Varum: summa potentiae in Primo Antonio: is pecuniam familiatrique e principis domo, quasi Crem nensem praedam, rapere: Ceteri modestia, vel ignobilitate, ut in bello obscuri, ita praemiorum expertes. Civitas pavida et servitio parata, occupari redeuntem Tarracina L. Vitellium cum cohortibus, exstinguique reliqua belli, is postulabat. Praemissi Ariciam equites e agmen legionum intra Bovillas stetit: nec cunctatus est Vitellius, seque et cohortes arbitrio victoris permittereret miles infelicia arma, haud minus ira, quam metu abiecit. Longus deditorum ordo, sΡptus armatis, per urbem incessit: nemo supplici vultu, sed tristes et truces, et adversum plausus ac lasciviam insultantis vulgi immobiles: paucos erumpere ausos, circumiecti pressere: ceteri in custodiam conditi. Nihil qilisquam loculus indignum, et, quamquam inter adversa, salva virtutis fama. Dein L. Vitellius intersicitur, par vitiis

Constaret oratio, si esset menν , pro age t ἔ-sed , quod est post intentus , ante non ituri. Sed libri cr. et edd. in vulgato consentiunt. Fortasse consulto a Tacito latina orationis mutata est. CL ad C. 4. E N. Hoc Caesaris uomiue nullum imperium in Domitianum esse colutum, sed iurisdielionem tantum, ex e. seq. Patet, ubi praetura illi et cons. imerium dueretum narratur. CL Cuperi praef. ad Lacti de Morti persee. et episti II. Noxisti subluucta. Servilio Parina, occvari. Rheu.

e Bud. edidit occupare. Vetus restituit Lipsius. Sed interpunctio in Rhenano induciis, recte habeti Superiores valde hie turbant. Mox MS. r. matutabant.

Arielam equites. Liber unus, Ar- . rian. equites : quid Z an Aerii Vari utruus intelligite Non opinor: et maria est, ut vera sit vulgata. Llps. Ititelligi opinor ed. pr. in qua est viii e pro AEriani. Sequentia satis indieatri, bie nomen loci requiri. EM. Biad. vitiose Ari-riani. Cir miraei 'essere. Dictum essu Pro oppressere. interfecere, supra Λ. 4, b, monui inus, et Aequentia Deile arguunt. Itaque Faernus Hiam corrigebat oppressere. Etiam aP.

Cie. Verr. 4 , ε , in libris coii sun-duutur Oreressere et pressere. Sedihi oppressere verius est. MOA idem Par vitιiss atri , pro fratris , idque probabat Ursinus. Eas. Broia malisto pressere et friari. Bud. hatris.

375쪽

HISTORIARUM

A. E. TU.

seatris, in principatu eius vigilantior; nec perinde Prosperis socius, quam adversis abstractus.

3. Iisdem diebus, Lucilius Bassus, cum expedito equite, ad componendam Campaniam mittituri discor dibus municipiorum animis , magis inter semet, quam contumacia adversus principem. Viso milito quies r et minoribus coloniis impunitas. Capuae legio tertia lite mandi caussa locatur, et domus illustres adflictae ;eum contra Tarracinenses nulla ope iuvarentur. Tanto proclivius est iniuriae, quam beneficio, vicem exsol vere : quia gratia oneri, ultio in quaestu, habetur. Sο- latio suit servus Verginii Capitonis, quem prinlitorem Tarracinensium diximus, patibulo adfixus, in iisdem annulis, quos acceptos a Vitellio gestabat. At Romae senatus cuncta principibus solita Vespasiano docernit , laetus et spei certus i quippe sumpta per Gallias Hispaniasque civilia arma, motis ad hellum Germanis, mox lilyrico, postquam Aegyptum, Iudaeam Syriamque et omnis provincias exercitusque lustra vorant, velut e piato terrarum orbe, cepisse finem videbantur. Addidere alacritatem Vespasiani literae, t quam manente

Mersis vi traeitia. Ad eria statris sortuna et exatio et ipsa adstrinctus, ad perniciemque catus est, ut Arin. 4. I 3, ubi eadem loquendi larma. Fuemus, non adsecutus , corrigebat ari gemonias tractiεε , Pr hante Ursino, et viro docto in marg. Gryi,h. MN. Pro in gemonias legitur in ed. 8. FAE. 16 7, at fol. Pur. 16OS . in Germanias . turpi vitio. ereptos a Vitellio. Rhenanus c duce Bud. delevit ad restituit Lipsius. ER . Senatus cuncta mincipibus solitra.

tum post alios ad h. I. edidit Metius: quod mihi non videtur. Ita eo M. est lex et Distula imperii ac potestatis. quam im ramees habuere, quo de alio dis actum. Rad e. 6 ; lite intelliguntur honores, qui novis principibus decerni soli hi. Ii qui fuerint, do bit et sentenistiam nostram eoufimabit locus similia de itiitiis Othonia H. I, 47.

quod edidit Rheu. e Bud. pro n- irrisos, etiam NS. Guels: M. H. Lari. Vide dicta ad e. s.

376쪽

LIBER IV. t

bello scriptae: ea primK specie formai ceterum ut princeps loquebatur, civilia do se, et reipublicae egregia: nec senatus obsequium deditat. Ipsi u consulatus cum Tito silio, praetura Domitiano et Consulare i perium

decernuntur.

4. Miserat et Mucianus epistolas ad senatum, quae materiam sermonibus praebuerer κώ privatus esset,

rarum: hineu urat sorma epistolae , primum et obiter legenti: sed , si accuratius considerabatur, reperie-hatur Ioqui, ut iam consecto heus, et principatum iam adeptus. Omnes libri in hae Iretione consentiunt,

praeter M. Agri qui habet formi data et quod plaeet Bymo, non

mihi, qui sensum eommodum huius Iectionis nullum video. Quid enim λrmidabile in eo, si ita serit,it, tanquam nondum sinito bello, non indum certo, titer victor r in quoenon Poterat non modes a seribere,uihil sibi arroga . Ceterum , etsi non dicana cum Ryehio, in vulgata

nullum sensum esse, quem satis ante declaratum puto: tamen eam non admodism elegantem exodo, e verba illa supervacua; quae, si ines aevit , nenin desideraret. Neque eiam

liud his vectis iuea , quam quod

in antecedentibus est: tit mauomaheuo aeri tam Vade mihi auspicio

nata est, ea verba ras. a glossa

tore, qui praecedentia sic interpretatus ait: prima specie eam sorinamitterarum fuisse . tauquam adhuc da uare bellum crederet, re vera ut priuespem , veru iam inris princi Pa M, seri isse. Tanto iacilius reeipi glossa poterat quod cum ea melius eoire aequeutia videbantur, quam eum ut mane me bello serotiae ERX.cisellia de se . et re . egresia. Sia vetti eid. omnes et Ais. Gueis. Sed Maretus emendabat, - . de re, de re . egr., quod placebat et Gros lotio. recepitque Pichena, secutis postetis istioribus omnibus. At I. Gmnovius putat seripturam Flor. at R. P. legendam ste reipublicae r quod non spernendum. Ε s. lmino uniee verum. Sio et Bud. et r. y. Vregia. Re Pere Broti et Lall. Senattis obsequium. Quo princeps senatu in Prosequebatur. Sic D. de Lamalle. ΦConsulare imperium. Intelligit potestatem consularam . ut Suetonius loquitur, Domit. c. I. Caesar COI- sialia talias, honorem Praetiaraa urbanae, cum potaslate consulari au--ami ete. LIPs. Αdd. Geae v. ad Suetou. i. e. Pagius ad a. C. 63, qui intelligi putant potestatem P O- consularem , qua posset mitti in provincias quascunque. Dio 1 O. P. 127. nora adversatur, sed tamen latius patuissa ostendit, dicem , imperii cons. fuisse, ut Posset quis semper at ubique duodecim lictoribus uti, et semper sella curuli sedere inter consules. ERN. Egregie hunc locum illustrat numus, ita quo

caput laureatum ; illine T. GABS. AUG.

adversa Titi et Domitiani. De quo Lecthel Docte. NN. vet. t. si P. 263.

377쪽

HIATORIARUM

cur publice loqueretur' potuisse eadem , paucos post dies, loco sententiae dici: is ipsa quoque insectatio in

Vitellium sera et sine libertate. id vero erga rempublicum superbum, erga principem contumeliosum, quod, uin manu sua fuisse imperium donatuinque V spasiano, is iactu bat. Ceterum invidia in occulto; adulatio in aperto erant: multo cum honore verborum

. Muciano triumphalia is de bello civili data: sed . in Sarmatas expeditio is fingebatur. Adduntur a Primo Antonio consularia, Cornelio, Fusco, et Arrio Varo,

Cur ρ Me rueretur. Idem sera est, quod ap. Cic. Ep. tb , t et s ι.t Iavium t. 4s ; bo. ρκblio. acriberer sed tamen aliquid amplius. Nam illud quoque, qui uon Principes essent, secere . de rubus a se gestis scribentes ad senatiun , a M. missi esseti . Sed Mucianus , Muut magistratus provinciales solebisnt, de rebus a se gestia scripserat. sed alia ad reinp. pertiuentis literis com- Plexus erat, q-e pro aenisntia CO -ram diaere cuivis senatori licebat, seribere ad aenatum , non visi priumcipes solebant. Ε N. In Viaeuianos sera et sine libertate. Sera, quia iam assiieci aut utilli erant: non libera, quia sine periento mortuis 6I invalidis insultabatur. Lips. Sine mar&ate capior sed ea insectatiorum non iudicabat liberum esse

Mucianum. h. e. audere, quae recta essent, quaeque sentiret, etiam

cum periculo diceret quum iam nilliu in a Vitellio periculum esset. Ante Piehena bene edidit Uitinium e M. Flor. evi consentit M. Pr. Ceteri libri, quos vidi anti, Picti. Viteuiunos. Eas. Sic et Rod. Da bello c. Πι diata. NS. Flor. et ilium, ut et ed. pr. qui a Corruptum vi tur Pichenac. I. Gro novius putat corrigi posse civium. Bellum eiserum etiam e. 7a, Tacito reddidimus. Sed mavult de bello ciMili non data r quod nullo modo probari livitest. Nam . sive ca Pi s , de bello civili non solita dari, quod ita est. emite haud dubie respexit 1 citus: deerit verbum, ad quod reserantur et tum sevitia. Sia sic, ut Grou. hauddum voluit, data triuin-ph. non de bello civili, sed do

Sarmatis, structura verborum est durissima, et a more Latinorum abhorreuη. Sensus est et Re vera de

bello civili data sunt, sed sub Prae textu belli Sarmatici seIiciter gesti,

ut sc. siue reprehensione darentur.

lium

In S armatas expeditio. Quae suexit, non dixit , neque debuit: nam PParet, exiguum aliquid fuisse. Λ que hoc saetiam opinati licut ipso civili isto Milo, quum Muciauu lenim iiivere in Thraeiam et Noesiam venit. Lira. Per Sarmatas intelligi Daeos eredo eum Glero. Grouovio . Bychio . e 3 , 46. Sarmatarum . Getarum, Dacorum nomina saepis,ime confunduntur apud

378쪽

A. II. m.

praetoria insignia. o Mox Deos respexere: α restitui placuit Capitolium: s ea lite taurilia Valerius Asiaticus, consul designatus, celisuit: Celeri vultu nianuque; pauci, quibus conspicua dignitas, aul ingenium adulatione exercitu in cO npositis orationibus adsentiebantur. Ubi ad Helvidium Priscum, praetorem designatum, ventum, prompsit sententiam, ut ii Onoriticam in bonum principem, ita salsa aberant; et Studiis Senatus adtol-batur intelligo praelandebatur, eaussa tribuendorum triumphalium serebatur. Dul. Iunguntur etiam Sarmatae Dacique e. 54. Mox deos revexere. Sie NM. Flor. Bud. Guels. et sic primus edidit Menanus cum seqq. Omuihus. At ed. prima ceteraeque aute Rheu.ΜS. Αge. revicem restituisti . Eas. De Puteol. ed. id non vale Ia dedit re exere. Restitui Ceteri , vultu maniaque. Ratio assentiendi in sellatu, voce au signo: signo dupliciter, pedi has aut mauu : pedum iu discessione usus. Nanua etiam in sessione aut atatione , quum ea exporreeta significarent talem sententium se appro .hare. Vopiscus in Aurel. ao: Deinde atiis manus porrigentibus , aliis Pedibus in sententim a euntibus. --riaqua verso consentientibus con ditum est SC. Murea ep. 8i Non Nideor tibi plus pro νεο, quam si in senatu eandidato Nocem et manum commodaremρ Isidoriis hane notam ad enercitum quoque trana seri r , ab e ma est militaris, ut

Aut mihi mens, aut huic loco aliquid dest. Quid enim hie, in quo Helvidius ostenderit 8 Sed nee ista ipsa

sententiola integra r scripserit qua Tacitu . ut honor iciam in bonum prine*em, ita adulationis everistem. Certe membrum late aliquod requiro. R Olphus eniri non explet , qui legit a ui honoris in bonis rimipem . ita salsa aberavi e qui senteuciam sequeutem debilitat et enervat. LIPs. Lectionem HS. Acr. probaut G uua et Freicish.: in textum re pit Meia . Lipsit suppleme tum probari non potes et ex steret enim θυr avia: quippe falsa aberant, nihil aliud est, quam expers adulationis arat inutentia. di in fusa sulit ficis, simulata, ut saepe apud alios, quae maxime sunt

in adulatione , et de adulationibus dicuntur , ut adulatores ipsi fiati up ellantur Α. 1 . 7 ἱ 3, 3. ete. Ma. Cori. ad Sal L Cat. io. Ego non dubitavi MeLii exemplum se qui. Corruptelao caussa, quod nou putabant librarii, verba fisa abe-πωιt, Coire Pollae cum fi moraseam in bonitin yrinci em; quod et alibi turbas dedit. V. ad e. 3. Sed Ἀ- eitus et alibi hae sorma vitiine, ut adiectivum per talem Periphrasin exprimat. Neo ignoro, ita ab optimis scriptorihus interdum post ut sicut, omitti eι tutelligi. v. inti. ad

Liv. 34 , s, sed id tu praesentilarina nimio plus durum soret. Nam in omnibus, quae vidi, exumplis

379쪽

lebatur. :.isque praecipuus illi dies, magnae offensae iiii quin, et magnae gloriae festi 5. Res poscere videtur, quia iterum in mentionem incidimus viri saepius memorandi, ut vitan studiaque eius, et quasi fortuna sit usus, paucis rei elam. Hei sdius Priscus, Tarracinae municipis, Cluvio patre, qui ordi item primipili duxisset, ingenium illustro altiori-

consequens simile est Antecedenti, genere verborum. Itaque si , pro salsa erant , exset adulationti expertem , nihil addendum censerem. Adtinebatur INH. Hor. Me. ed. pr. quod recte recepit me lena. Alii in hiis Bad. attolle Mur. rim ei nebulas dispulisse se eredit Colerus legendo honoriscam, ut in h. ρα transposita particola. Bip. siee Ualsa aberant iram an . ate. 'Equidem non video , qui leam, ut respondeat. In Byexit lectiona adquie e . Beriam. CL R. a , m. I ε . gions minaa svres a , Tarrim M. Locus aere honus v nee firmus, do firmissimo viro. Nam li-

ptima et quam no tamen inseruiis mus. sententiae utcunque sulciendae. admonitionibus Vertranii et Ferretii. Mimus enim , Italiam totam li I. regiones divisam ab Av-gusis :3 uaque quum regionis hienauntio , ιῖ nas , Riunt, numerum eius a Cornelio expressum. Sed iure ambigor Primnm, quia non Tacito. non aliis historicis usurpatum, D in oppidi mentione rogionem Ita Iiae adiungami. Et . ut id in loeoisvotiore fiat, quid opus in Tarraeiva, municipio tam vicino tithi, tam noto Z Denique libri attam inino ipso verbo vacillant. Nam vatica a. est. Tarentum mranicipio t

NHitinae et priseia editio-Pinibus, Tarentino. Nimm Uero, si libri omnos in oppido inlisa iami an o Mais ero . uilo nominato, hie demum offendant. Λ pro regiona enatias subit opinari origine 'Da-lieis. Novi Extarum Milicet fuisse . . ut ramo in sanatu plurim, Nou εο- tum multi. iam Rationea rupΑii eontra Uvigatum have habenti Neol firmam eius conoctionem c si eor- . rvt da lota nata est a vita oea seriptura. Sed valda varaox, - quis in margina adaer paerit regionem, Italiae, cuius E et Tarracinensemuvicipium, et quidem-ut Frei nisinemio piae at luendum esso. --gione I. δε--ι inam regi oui Priamae adscrip una omne Latium . in

quo Tarmeina: idque in textum migraverit, et qui lieno loco:

nam esse debebat post verba Tar--inua municipio, e eonsuetudine aliorum cscriptorem. Sed urbibuatam notiε usto oleui tale quia addere blatorici eleg u res. o aliud

exemplum Tacito repeia Probat

senisutiam nostra in Moster. G rum ed. pr. b.bet mφx Clunis. Las. I in iatvirus aemu glossema esse. Tolla cum B.. Dein Bud. ciuinos Ingenium usurare. Cinem Caelium appellat a Goantem luti stris ingenio . industria, gratia. Vale

380쪽

hus studiis Iuvenis admodum dedit: non ut plerique,

ut nomine magnifico segne otium velaret, sed quo firmior adversus fortuita rempublicam capesseret: doci res sapientiae secutus est, qui sola bona, quae honesta; mala lantum, quae turpia; potentiam, nobilitatem, celeraque extra animum, neque bonis, neque malis adnumeralit. Quaestorius adhuc, a Paeto Thrasea gener delectus, e moribus soceri nihil aeque ac liberalitate in hausit: civis, senator, maritus, gener, amicus, cunctis

Calvo : tu ratris ingenii oratoridoster Λ. 8: Pomponitis nintia morum elegantia et ingenio itu e

Nihil aliud de lioe quam ε , 47,

de Vibio Marso dicit: ia stris ι-- diis ervi. Illustra igitur ingenium est eloqueutiae speciminibus cele-hratum. V. ius hoc lib. e. 4a: ψnoti a a ua ingenium et nutiis defensionilus evertiam. Α. 16.as: nequa summi criminis, quia protulerit ingeritiam ι i. specimen doctrinae atque eloquentiae ediderit. Appuleius in Apolog. post med. de accusationibus nailium reorum a qui mos incipientibus adolescen

auiis ad illustrandum ingenii so

mirum, postquam eloquentia docteque dicendi ae scribendi arte inclaruisset. ad philosophiam eum se vuli contulisse. Gnos. Non ut plerique. Disce iuventus. et vide verum finem, quem gapientiae studiis proponas. LIPs. Ceterum M. teriun ut . quia non est in IISS. Plor. Απ. ed. pr. delevit Brevius, addito et solet subιntelligi: quod titinam exemplis idoneis Probasset.

Sed salsum est, in tali atructura omitii et intelligi posse. ut recte inouuit I. Gronovius , qui hie aliquid vitii latere putat. Mox ΜS.

r. cetera quae, quae extra animn

Eliae. Nee cod. Bud. alterum ut ha- ML Idem doetoras aviantum. Qu-Mortua aiahuc. Quaestor tam fuit sub Nerone et Mhaiam iadministravit: quod scholiastes uxML s. 36, Iuvenalis prodidit. Λt

praetor demum suh Vespasiano , diserte ita scri nis Suetoido cap. Ib. Nominatur tamen Tacito A. ia, 4s, miridius Priscus legama ιegionis. a. U. Da , quem, e in metus aevi, praetorium legatum fuisse Probabile est: quis ergo iste nota noster, quia tane sub Claudio nee quaestor. Λn Pater eius' non , quia Tacitus hie Cluorum illi patrem dat duntaxat primipiliarem. Suspicor avunculum fuisse, et ab eo in no men et familiam adoptatum. Nam unde alioqui Heloiuius e Cruris patre ' Notandum hoc sane est ad viri magoi notitiam. Item illud.

quod aliam etiam uxorem ante ha-huerit, et ex ea uel iuium tumonem, quem Domitianus inter ei tr 'linio Ep. 3, xx. et Tacito Agr. 5, laudatum item, et patre diguum virum. Vide, quae noto t. sine Agricolae. LIν . Gener dot tua. Cons. R. 28, 35. Ciris, senator. Magnae Luides 3

SEARCH

MENU NAVIGATION