Petrini Belli, Albensis ... De re militari & bello tractatus, diuisus in partes 11. In quo, praeterea, quae de Re militari tractantur, obiter multa, quae ad ciuilem administrationem attinent, attinguntur; ..

발행: 1563년

분량: 321페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Pet. Belli de re Militari.

Ded i R iiiiierso exercitui Camillus praedam ex volscis captam. Idem fecit, de cssis Etruscis. Mod Fabius, auro tamen ,atque ar-I t gento excepto.t Ncque enim, ne id silentio praeteream, priscis illis ea erat militaris licentia ut capta siue in acie siue in urbis direptione sibi ipsis retinerent, sed ea Duci consis nabant,qui aliquando praedam in publicum redigebat; aliquando etiam, sed raro,in milites dii tribuebat, quod apud Livium legitur non paucis in locis,quorum unum libet referre. Castra, inquit, saliscorum capta, praeda ad quaestores redacta, cum magna militum ira, sed seu ritate Imperij victi eandem virtutem oderant,& mirabantur. natiuum etiam in suos milites contulit. Quod Fabius post csses famnites, nam eris octogeni bini denarij, ij erant, ut supra ostendi regales totidem, nisi aliud essent denarij fris quam alii, sagaque, & Tunicq singulis donata prsmia, ut inquit Liuius, illa state non spernenda. Econtra vero P. valerius consul Caruei tanam hostium arcem cum vi cepisset, praedam sub hasta vendi dit,& ins rarium redegit, tum praedicans praedς participem si turum militem, cum militiam non abnuisseto Tunc enim nomenta inuiti militiae dederat plebes . in & ipsi Impcratori sunt

ab uniuerso exercitu dona quandoque facta, Cum enim in illae Cincinatus , a rurali opere ad Dictaturam euocatus, consulem cum eius exercitu ab Equis obffessum bellica virtute ac deuictis hostibus liberasset, &praedam omnem suo exercitui diuisitaset, alio consulari illa priuato, Insuperque ipsi consul i abrogato Imperio, Beneficij tamen magis quam iniuris memor consularis exercitus, auream coronam, librae pondo, Cincinnato decreuit, & abeuntem eum patronum salutauit, sic& patronum

consalutauit Fabium Maximum exercitus Minut ij Magistri militum temeritate Hannibali obiectus trucidandus & delendus, sed & Praenestinos milites qui Cassilinum contra Hannibalem diu tenuerant, Et extremam famem toleraverant, duplici stipendio,& quinquenni j vacatione a militia senatus donauit. id ego singula dona enumero, Cum neque integer liber omnibus is enarrandis sit suffecturus λt Quis tot coronas prsm ijs destin rus facile conscribat, Ciuicas, Murales, Rostiatas. Valares, quis hastas puras, Faleras , Torques, Armillas, atque alia virtutis, i & sortitudinis prsinia enarret, i Praeserabantur tamen inter coronas omnes Ciuicq , quamuis Roboreae, ut quibus inlludis Etiam is a senatu, assurgeretur, i vacatio munerum tribueretur, Tantiis erat ciuem in acie seruasse.t Donauit denique Cetiar dictator aliquot

172쪽

Pars Septima. 87

quot suos milites, inter cstera, ut spectariis uti possent, Atqui, hodie miles tale donum non merito irrideatur, quando &spectarijs, & cunctis lautitijs non secus in acie, & bello quam domi. atque in octo oblectentur. Et cum castra hodie comittentur ut dicam cum Comico, Cupedenarij, Cetarij, Laiiij, Coqui, Famtores, Piscatores, Aucupes, vinum vero si vel una die desit, res parum aberit a seditione, inod si conetur Dux ad Bucellatum eos, laridumque & acetum reducere facilius Turcam pellet, ex Europa sed & Clauarium, quae erat donatiui species legere est apud Tacitum.

x Romani milites trecentis plus annis suosiumptu militarunt. α Quando primum manis peditibus ceptum dari stipendium. .

3 Romani quando primum argenteos nummos cudere ceperunt. .

'Equitibus υmanis quando ceptum dari sipendium. ,3 Stipendium peditis mani quantum esset. 6 Stipendium equitis Romani quantum esset. 7 Stipendia militum Romanorum, praestabantur partis in pecunia pamtim in speciebus, id es vestibus, Clarus,ct eiusmodi rebus.

Rursum de stipendi militum. Titulus quintus

VPRA DICTA autem extraordinaria erant militum primia, ordinaria vero erant ipse stipendia,t Et ante ea sita impensa Romanos illos militasse, vel hic locus Liuij luculenter ostendit,t Nam cum C.valerius Potitus, Q Fabius vibulanus. C. seruialius Halaa. furius Medulinus,Tribuni,consulari potestate , tribus exercitibus volscos infestarent, Anxurque, Op Ientum eorum opidum, diripuissent, senatus tunc primum si tuit, ut stipendium miles de publico acciperet, cum ante id tempus de suo quisque eo munere fungeretur. Ita Liui. libr. iiii. prinas Dec. capitulo fina. fuit autem hic annus ab urbe condita septimus & quadragesimus, supra trecentesimum , tertius vero , ¢esimus ab expulsis Regibus, si credimus Haloma dro in opusculo post codicem de anni; Consulum . t Quo

tempore

173쪽

Pet.Belli de re Militari

tempore Romam nundum signato argento viam scribit Livii 4 sed fre tantum signasse; i Neque post multo, anno siquidem ab inde undecimo, cum obsiderentur Veij,equis merere primum equites csperunt,ut est apud Livium lib. v. Ipsa vero singulorum mis litum stipendiat quanta essent nullibi, quod meminerim, clariusque ex citato supra Taciti loco ostenditur, Diurnus nempe denarius, qui pendebat plus paulo quam argenti drachmam, quo podere sunt Regalia Hibanica, Et aurea scuta: quae in mensem collecta plus minus sunt aurea tria scuta; quod de hodie est menstruu6 simplex peditis stipendium. t At equitis stipendium quod esset,

ut veru fatear, nescio an unquain leggerim. I conar. quidem Pomtius in eo libello de quo supra mentionem seci , de sester. lib. ij.dicit quod erat triplex stipendium euis quod prestabatur pediti.

Mihi vero mirum valde videtur nihil creuisse tot seculis peditum stipendium,tanto autem decreuisse stipendium equitis,Cum ii die quinque sola accipiant aurea scuta; Vnus autem Liui; l cus,u non est corruptus liber meus ostendit etiam antiquos equi tes quinque scuta menstrua constituta habuisse , Devietis enim Campanis qui desciuerat,Equitibus Campanis, inquit,Liuius,qui

in fide manserant,Ciuitas data,monumentumque ut esset, siream

tabulam Romς in aede Castoris fecerui, vectisatque eis Campanus populus iussus pendere, in singulos, quotannis, fuerunt autem mille sexcenti,denari j nummi quadragent,quini, ut est lib. viij.primet dec.Hos igitur quadragenos,qui nos denarios,si intelligamus menstruos, quotannis datos, ut solent esse stipendia, iam videmus idem fere esse , quod quina aurea scuta, vel superesse pauxilium , si denarium augeas in pondere prout supra de hoc ipso denario loquens explicaui. Dum dixi iactos eos leuiores post Cladium Caesarem; neque quotannis, tam exiguum stipendium illud fuisse credi debet, neque etiam diurnum, cum nimis multo, excederet id quod credi aequum est, & verissimile . Di-7 xit etiam idem Leonar. Portius, loco superius citato, t quod ex illo annuo triginta sex aureorum stipendio peditis, duae par res Eluebantur in pecunia, Tercia vero in vestibus,& aliss ad victum necessarijs; qiiod & comprobant quam plures loci ex Li uio. Dum Socios Romanorum pecunia frumento, & vestibus milites atque cxercitum iuuisie scribit Damnatos etiam in haec eadem deuictos hostes.

174쪽

Pars Septima.

SUMMARIUM.t Am sm ia debet esse cura Duci, a Frumentum nouum non est tribuendum nisi conssu D antiquo. 3 TOmmatores officialis tenentur pro malagestis nominati, Rati spe redenda est,quia furta facilius manifestantur, 3 Vegimenta quando tradenda militibus Massiuasiue hiemalia, 6 Sesatium militis quid. 7 Frumentum qui negligit capere tempore abundantiae ionpotest illud petere tempore penuris.

8 Milites prouincialibus nihil debent extorquere. 9 Oleum, signa, culcitra non obliganturprouinciales tradere milia. I o Domus qualiter diuidendasit, cum milite hospitio recepto. Ir Discretio militaris,eadem cum lupina tque etiam peior .a a Princeps quum bellum facit non debet grauare externos populos. Is Nilites contenti sintsuo stipendio. Turcae minima impensa in seis vivunt.11 Miles mali armis νtetur, i ea ferre dedignatur. 16 Gradus in militia. 17 Princeps solus potestsubrogare milites in locum demortuorum. 18 Ille debet esse potior qui diutius militauit. t 19 Panes ciuiles.

2o Annonae ciuiles.

at Senarius quid et a Panis, caro atque alia iussu Imperatoris donata magnis viris.13 Soldata, eadum de caneua.

De Annonis c terisque exercitui necessariis. Titulus Sextus.

V R A g erat super omnia ta Reipublic , qua Principi, postquam haberi,est ceptus,' Annona,ite fame, aut inopia laboraret exercitus:jspius enim ut ait Vegetius, exercitus consumitur penuria quam puina, & serre squior est fames. hinc leges Cssarum, e coditis in pub.hor.inter qtias,statuitur ne priusa ' incipiant noua erogari frumenta quam vetusta fuerint consumpta, aut si haec sint corrupta tantum misceatur ex recenti duatum

175쪽

Pet. Belli de re Militari.

sufficit ad velandam corruptionem,ut eo. tit.l.j.hinc & horreorum cura, ut sarta sectaque sint,ne inficiantur impluvio mimenta. Inhibetur etiamne ad ea quis manum apponat tollendi causa, poena deportationis,cum bonoriim iactura contrafacienti, ut eodem ti tuto l. secunda &iij. Iustum etiam nemini, inexorabiliter, parci in collatione specierum vi l.unica. ζ.vt ne. lice. in emp. specu.&c. nemini etiam parci in excoctione,& translatione Bucessati,ut l. ij. C.de excoc.mit .anno.lib.xij. Adiecti,& horreis publicis praepositi,& susceptores,qui, & tenebantur accepta statim in publicis horreis recondere,vi l .diu.C.de suscepto. Neque priuatorum frumcnta pati debent suscepto res in eis recondi, ut eod. titu. l. frumenta. a ' Deligebat autem officiales istos curia, & ad nominatores pertinebat periculum perperam gestoruin, l. ij.&l. exactores, cod. titu. quod intellige poli conuentos ipsos officiales; ' Cogebantur auteuisceptores anno singulo rationem reddere gestorum;ratioque adducitur,quia facilius recens furtum,& deprenditur, & emendatur quam antiquum,ut eo.tit. l.neminem. Hodie omnis cura ista pertinet ad Praefectum annonae,quem ut iam alio loco supra dixi,vocant Commissarium generalem, sed qua cura exercuerint vidis mussspe. Dabantur vero, ut dixi, t militibus etiam vestes de publico erant in eorum praestatione constituta Prouincialibus praestationum tempora, quod intellige collationum in hanc causam vestimentorum,nempe a mense Septembris in mensem Aprilis, sed militibus ipsis dabantur vestes Septembri ipso hiemales, &Aprili aestiuael. j.C.demili.vest. ca. lib. xij. quam l. allegat ad hoc Specu.titu.de procura. .j. versi.Item quod est miles, quod tamen non dicitur ibi in text. sed in Gloss. Dabatur etiam cutia his, ut 6 etiam dictum est supra, i pecunia,& quandoque eam capiebat miles sub solatij nomine, ut in l. pen. in prin. C. de errog. mil. anno.

vel id erat quod hodie dicunt la prestanχa,siue ii soccorse; vel quid simile,quod ex l .illa dignoscitur. Ordinarie vero dabatur sub stipendij nomine, uti. j.3c l. cum allegatis,C. de remit. Extra expeditionem tamen, puto quod ex annonae prsstatione ut plurimum mstentaretur,quod ostenditur exl. iij.&l .seq.& l. sortissimi ,C.decrT roδ. mil. anno. lib. xij. Et ind.l. fortissimi statuitur ' quod miles qui negligit competenti & statuto tempore partem annotas sibi contigentem recipere, forte quia est vilior, & ipse potest aliunde se facile sustentare, & callide cogitat differre exactionem in tempus penuriae, ittit omne ius suum ,neque potest postea eam p tere,quod etiam dicitur eo. tit. l. nulli, ubi Glo. ponit exemplum

Alberti

176쪽

Pars septima.' 89

Albertἱ Calvi,qui commodabat triticum rusticis, Et recusabat illud recipere dum esset vile, quam etiam l. inducit Bal. in I. acceptam.Cale usur.in xvj.q. ad lectores quibus satisfit in grano.Dicit tamen quod poena illa amissionis non habebit locum extra casum Ll.sed solum satisfiet secundum tempus praeteritae ubertatis quo erat soluendum. His autem contenti milites quae de publico aes cipiunt i nihil debent extorquere a Prouincialibus,vid l. iii.des erra itiniano,' unde neque ligna,neque oleum,ncque ipsam culcitram postulabit,ut l.vni.C.de fuga.hosp.no prs b. eo. li. nihil denique quod vel hominis vel iumenti es imoniae sit necessarium, l. deuotum.C.de meta. .li.selicia secula,Dignos Principes qui imperarent quibus orbis pareret,quando neque Balneum petere co- cedebatur ab hospite.Imo,&cu etiam sponte tradentes psna non carerent,Credo ob corruptam disciplina,vt d.l.deuotum, & seq.1 o t Quid quod Se ipsa hospitia,ad concussiones omnes,& iurgia inter milites & dominos vitanda,erant per ipsas leges fere destincta iubebant siquide ut tres parces de ea faceret Dominus, Primaque, dc ipse desumeret secunda miles, tertia itidem Dominus, adeo ut neque pestimam haberet miles hanc suam tertiam partem neque electissimam. od si erat ex illustribus,recipiendus hospitio ex equo diuidebatur domias.Quanto nunc dissimiles mores,nobilis-umum receptore detrudet vel gregarius miles in angulum domus vix condecens famulo, ipsamque matrem familias deturbabit a suo thalamo Adnotant Bar.& alii, in l. cenaticoru quae est lex.iii. Qite erog. l. anno,quod non possunt milites Comitatenses grauare,ut parent eis quod comedant, quod sorte intellexerunt non de sumptu ipso,sed de seruitio. At hodie utina sola quarta anni parte non esset parandu,& dandit,utinam et parco contenti, & eo,vel xi paulo et pluri,quod ipsi sibi mei parant dum suo aere faciunt.t Discretionem hanc vocant cum gratis comedunt, Lupina, Leonina,

Diabolica verius discretio, illi en im comedunt quod sat est, isti

autem farciunt,ingurgitant,abliguriut,postremo etiam redimiit, utina Principe Duces,officiales,csteri si non homines veretur,at Deu timerent,neq; enim lisc paterentur,utina non, & magna pars officialium, ac primorum non eadem lege uterentur, utinami a non semitam facerent csteris, i utinam saltem suos tantum prouinciales strauarent Reges. At externos, de aliorum principum

qui nulla uiui eis lege obstricti, qua id ratione faciant, qua iustitia , qua conscientia viderint ipsi viderint eorum consiliarii, vidisint qui semper eos comitantii Consessores, de Prsdicatores.

177쪽

Pet.Belli de re Militati

Qui cum debeant esse piscatores hominum expiscantur rpiscopatus & dignitates reliquas.In quorum manus utinam haec nostraia incidant, erubescent saltem si non corrigentur; l Iussit Ioannes Romanis militibus ut sitis contenti stipendiis,ut iam dixi alio loco,& iuuat repetere, neminem concutiant, neminem grauent, Illique qui neque Deum sciebant, erant tamen de salute sua soliciti,ista vero contemnunt qui se Christianos profitentur. Non immerito igitur contra eosdem milites inuehitur Luc. de Pen. ind.l. sortissimi,deerrog. mil.anno. si in expeditionem, inquit, cos ire contingit iumenta non ferro,sed vino onerant,non lanceis sed castis,non ensibus, sed Qtribus. Ita ut eos ad conuiuium credas pergei re non ad bellum;quod ibi latius prosequitur: ' Quasi non Turcae minima impensa in castris viliant; quasi non plura impedimenta unum ex nostris exercitibus Denum milium hominum sequantur, quam illos qui cum Tricenis hominum milibus expeditiones faciunt;vidi ego saepissime,dum exercitus nostri iter facerent, nopaucos,neque eos gregarios, loricam,& galeam in iumentum imstam vero,qua ichana vocant,in famulum,uere armigerum, icientes,dum ipH vel meretriculam comitantur,vel saltem commodius pergunt,ut minus fatigentur;Cum tamen dixerit Quintili is nus i non posse eum bene armis uti,qui ea serre non novit Quanto melius antiqui milites, quibus praeter arma in tirocinio pondera adijciebantur sexaginta librarum, atque ita iter facere gradu militari cogebantur,quo gradu viginti milia passuum una die facere consueuerant,ut cli apud Vegetium libro primo c.ix.& c.xX. ubi, & dicit singulos milites arma atque annonam sibi in humeris ferre in arduis expeditionibus necesse habuisse.Quod declarat &Ciceronis locus in Tusculanis nostri,inquit,exercitus primum unde nomen habeant vides,Deinde qui labor,quantus agminis, serre plus dimidiati metas cibaria, ferre si quid ad usum velint,ferre vallum.Nam scutum, gladium ,gallem in onere nostri milites

non plus numerantque humeros, lacertos,manus,Arma enim mu

bra militum esse dicunt; in quidem, inquit, ita seruntur apte vis usus Hret,abiectis oneribus, expeditis armis,ut membris pugnare possint haec Cicero.Excusant milites,& hanc culpam declinant quod in sua stipendia computantur eis haec tempora discretionum, quod quantum eos liberet a Prouincialibns ipsi viderint, At Principes qua id ratione compensant, & sibi usurpant,sed non haec tam est sorte eorum culpa quam ministrorum, qui consulunt Regis commodo magisque honori , & saluti. Sunt postremo

178쪽

Pars septima. 9o

is i in militia dignitatum gradus: prouehuntur enim a numeris ad 17 alios maiores numeros pro sua virtute & sortitudine, i soli tamen licet Principi eos promouere,i.contra publicam.C.de re mil.in fi.& l.fi.C. de ossi .mag. Ossi. et clarius in l. j. & ii. ibi nemo, suffragio 18 nisi labore proueniat, & ibi, i quos ordo militis, quem stipendia longiora, & prolixior labor fecerit anteire, quae li.possunt hodie de capitularibus aboleri, licet tamen ipsi magistro officiorum res adare milite ita merentem, ut l. iij.C.e .lit. Hodie tamen Dux ipse exceptis officijs,aliquot sublimioribus, et promouet,& remonet sua voluntate,& etiam in mortuorum locum sufficit,quod erat antiquo iure solius Principis,ut in I.fi.& l .neminem. C. de remiis lita. Et ne ultra circa haec praemia vagemur, ' poterant,& inter militaria primia reputari panes ciuiles, de quibus fit mentio in I. fina.f.praeterea.C. de tu. do.in auct.de depo.&attest.& de erog. panum ciui.quae est constitutio lxxxviii. Dicebantur & alio nomia o ne. l Annonae ciuiles et de his loquuntur iura in auc.de non alte. .hoc ergo, Et generali nomine vocabatur militia, ut in I.omnimodo.I. imputari.C.de inori. testa.in l.illud,in prin. C.de colla. in I. fina.C. de pigno. in l. credit r. .inter venditorem, ff. de actio. empti. in I. fideicommissa. f. sit seruo alieno, de lega. iii. in auct.

de exhiben.re. .optimum, in auct.de argenta. contract. quae est constitutio cxxxvi. in secundum vero, & aliis multis in locis, Ita vero nuncupata haec arbitratur Alcia.li. parer.viii.c.v.eo quod

essent haec ab initi o congiaria Plebi per Imperatores data, quae postea in ceresi reditu transierint,& propterea reprendit EIuiu Donatu qui in Virgilii vita dicit eu coniectasseAugustu ex pistore natu, eo quod sibi l carminibus *pius panes retribuisset, quasi fuerint panes ciuiles,si panes dati fuerunt;Ego tamen arbitror posse veruesse quod Donatus dixit veros nempe panes ac triticeos datos.ω ex Flauio Vopisco ostenditur,in Aureliani vita, tos enim ei dieit Valeriani Aupsti iusiu dum Romae csset diurnos panes mundos militares sexdecim,Alios militares panes Castrenses,quos puto secundarij panis, quadraginta, vini mensalis sextarios quadra ginta; Neque tamen velim credas consimiles eos fuisse ijs quibus aria te passim utimur, sed erat i sextarius, ut declarat Alciatus

lib.parer. primo cap.xxv.vnciarum sexdecim.Cui congruit Horatianum illud; in tenui & parco victus. Panis ematur,olus,νini sextarius.

Erunt igitur quadrageni illi sextarij boccalica plus minus vigintia et quattuor i Dari insuper ei iussit Porcelli dimidium, pullos gall-

179쪽

Pet. Billi de re Militari.

riaceos duos; Porcinae carnis pondo, siue libras triginta, bubulae octuagint olei sextarium unum rursuiri olei secundi alterum,ll-quaminis tantundem, atque & tantundent salis. Haecque eadem scribit data Claudio eius ciem Valeriani iussu cum esset ad Imperiale culme Promotus . Vnde vides veros Panes datos. Non improbo tamen Alcia. duin ad pecuniarium compendium dicit redactos panes illos, Huic enim sensui congrue denominatio ipsas nempe quod ciuiles vocetur. vides etiam quam parco colenti essent Principes viri,qui ad ipsum Imperiale conscenderunt fastigi cena. P rum vero mihi differre videntur panes illis Civiles ab his pensionibus quas hodie Reges assignant militibus atque aliis de eorum seruitio benemeritis, inalem mihi donauit Philippus Hispania rum rex omnium regum qui nunc sunt munificentissimus. Constiag tuit enim mihi schula quadringenta annua quo ad viva.t Hs sunt quas scudales constitutiones vocant seudum soldais, siue de Caneua. Verum quia in multis iuribus fit mentio de ciuilibus panibus,de Annonis ciuilibus, te tessera frumetaria ut in legibus paulo supra citatis in t .mortuo.M. i. in l.Titia Seio, in prin .st. de lega. ii.liber aliquid de eis dicere. Prs mitto autem, quia haec solebant communi nomine militis appellari. Constituebant autem in annuis quibusdam reditibus militiam habenti de publico,siue etiam a priuata persona, pr sitari consuetis. Qualia sunt, aut non multo absimilia, quae Ianuae dicuntur loca in Comperis tanti Georgii, seu verius qualia sitiat ea, quas Romae vocant Portiones Ripae ,&alia quam plura officia,Nam loca illa Ianuae sitiat in multis utrisq; dissimilia. Arbitror autem quod iussere illae non essent in cadem persona multiplicabiles, Et militias certum est non fuisse omnes

eiusdem qualitatis & naturae: quaedam enim erat in Iibero commertio , & ad haeredes transmissibiles, quaedam non, ut probant iura in l. yltima. C. de pigno. in l. omnimmodo. g. imp tare. C. de inosiM.tellamen. in β. optimum in auct. de exhibenore. Aliquae esto quod morte finirentur obligabant tamen eum. cuius id cedebat commodo ut certam daret pecuniam haeredi, vid. . imputari, Tesserain etiam illa frumentarias menstruam vel annuam puto habuisse praestationem forte tribubus, si non omnibus, saltem tenuioribus dari solibam, Eas ctiam puto fuisse promercales, ut quisque enim erat in tribus descriptus ,

poterat suum nomen alteri vendere quod non esset ex contrib

libus , haec fere omnia mihi probata videntur, in d. l. Titia Seio, io priuc.iussit enim Titia Seio emi tesseram frumetariam, & cumtesibr un

180쪽

Pars Septima. 9 I

tesseram aliunde Seius ex causia lucrativa esset consecutus damnatur haeres estimationi ei tessere, praestare,si esset enim in eius. dem persona tessere reiterabilis iam non estimatio sed species ipsa praestanda fuerat se & erat tessere illa imaginarium quoddam corpus quod enim non esset verum & certum corpus apparet exlex. illo ibi, quoniam tale fideicommissum nrugis in quantitate quam in corpore consistit praeterea cum ad libertum tessera ex causa lucratrua peruenerit si certum esset corpus, neque ipsum

neque estimatio fuisset ab hqrede praestandi quia duae causae lucrativae non concurrunt,ut insti. de lega. f.si res aliena,& l.omnes, E. de M.& ob.Probatur etiam, in Li.mortuo s. i.du ibi dicitur quod εstimatio non tessera ipsa legata censetur,ex quo text. probatur et

quod militia illa morte expirabat. Nisi enim, ita esset, proculdubio legatarius eam ad haeredem transmisisset, cum tame dicat ibi IurisconLIdeo non extingui legatum per mortem legatarii, quia estimatio ipsa relicta dicitur. Et hinc videtur mihi posse a gui si grauauit testator haeredem, ut Gaio amico Romae degenti officium emat.puta scriptoriam Apostol icam , si moriatur Gaius post diem legati cessam, transmittere cum legato ad hqredem

suum, videlicet estimationem & pretium offitii, neque morte extinguetur estimatio ipsa Iicet extinctum sciret officium si vere emptum fuisset sitnilis etiam casu, in l. Patronus, in princ. isdelega. iii.Iussit Patronus emi Tribuni liberto suo, haeressuit in lun-ga more emendi & mortuus est poena libertus, viro clarissimo

quodam haerede instituto, dicitur in ea l. deberi haeredi liberti estimationem tribus. aerit ibi Glo.cur non ei praestabitur species ipsa, &tribus & respondet ideo non deberi quia certa erat designata persona cui prestaretur, ego Iunge alium puto illius I.sensum , si enim exponas cum Gloss. Tribum , id est progeniem seruorum, quod obstat quominus idem liberti haeredi debeatur , non autem estimatio λ Fgo puto Tribum illam esse quid simile annotiae Civili , aut Testurae , frumentariae sorte enim dabantur tenuioribus Tribulibus quaedam diaria , audmenstrua siue annua, quae non capiebant qui non erant ex Triabulibus, neque etiam ea capiebant maioris census homines ,

Cum igitur vir ille Clarissimus liberti haeres non esset illius, legati capax ex sua Persona, videbatur nihil ad eum hoc no- lmine libertum transmisisse, Contrarium ibi statuiti ir, nempὰςstina ationem tribus duberi, quia ipsa vere erat iti legato,&scest cadem ratio quaeind. l. mortuo. primo. Haec de Tessera α

SEARCH

MENU NAVIGATION