장음표시 사용
11쪽
i remo Sardicensis, & Africanorum Conciliorum statuta , quae Lati ne non Graece edita fuerant, subiunxit. Adeo ut Dionysianus ille Codex partim ex Graecorum , partim ex Occidentalium Synodis compositus fuerit. Porro ne quid eorum quae ad disciplinam Ecclesiasticam spectant, praetermisisse videretur Dionysius, Conciliorum Canonibus, quotquot ab ipso Romanorum Pontificum decreta reperiri potuerunt, sub una numerorum serie , eo quo iam modo Patrum Canones ordinauerat, primus subnectere curauit. Antiquiores enim Collectores decretales Pontificum epistolas omiserant, Synodorum contenti regulis. A Siricio autem incepit, quia antiquiores non repetat, & in Anastasio desinit ; nam quae ab Hilaro ad Gregorium minorem visuntur, ad hanc primam Dionysii Collectionem non pertinent, sed ab aliis Dionysio posterioribus additas esse dubium non est. Caeterum tanta fuit huius Codicis auctoritas , ut Cassiodorus Dionysij aequalis& superstes in libro de diuinis lectionibus dicat , usu celeberrimo
eum fuisse ab Ecclesia Romana complexum. Et certe absolute Corpus Canonum appeIlari meruit , can. I. d. I . eoque nomine a posterioribus Latinorum collectoribus laudari solet. Mod similiter Romani Gratiani correctores confirmant, in praefatione quam Gratiani decreto praefixerunt. Frequentissimus autem eius usus fuit in Conciliis& scriptoribus Gallicanis a tempore Caroli Magni, cui ab Hadriano I. Pontifice Romano dum esset Romae circa annum Christi go . d natus est in usum Ecclesiarum Occidentalium. Qimniam vero Dionysius Exiguus confusione priscae transsationis osset,sus nouam suam editionem , de qua egimus , adornauerat , ut ex eius praefatione constat, non ingratum fore duximus antiquitatis studiosis antiquissimam.illam versionem Latinam Dionysiano Codici subiicere. Haec igitur nunc primum in lucem prodit ex octingentorum annorum Codice manu exarato Bibliothecae Christophori Iu
stelli, cui nec par, nec secundus extat usquam alius, nisi is qui asseruatur in Bibliotheca Uaticana : qui ambo Codices priscae istius , &omnium antiquissimae versionis testes locupletes esse possunt. Et ne id gratis fingere videamur, lege quae scripsit eruditissimus Iacobus Sirmondus in censura Anonymi de regionibus & Ecclesiis suburbicariis, ubi sic loquitur: Tantum abesimi suburbicarii morem hoc loco respuam,
mi noua tibi ausistritate confirmaturus sim antiquissima Nicanorum Canonum editionis in Bibliotheca Vaticana, ubi sextum hunc Nicaenum canonem. hoc titulo in exordio conceptum memini. DE PRIMATU ECCLEsIAE RO
MANAE, ET ALIARUM CIVITATUM EPIsCOPI s. ANTIQUI MORIS EsΤ,vT EPIsCoPus vRBIS ROMAE HABEAT PRIMATUM , UT SUBURBICARI LOCA, ET OMNEM PROVINCIAM sVAM sOLLICITUDINE GUBER-
N ET . Qui canon cum iisdem plane verbis conceptus habeatur in Codice Iustelli, alterum alteri esse quam simillimum euidenter osten.dit. Ne pigeat etiam adire illustrissimum Tolosanae sedis Archiepisse.
Petrum de Marca, testem omni exceptione maiorem, in doctissima
sua de Sacerdotio de Imperio Concordia, ubi docet post Synodum
12쪽
Chalcedone habitam Canones Graecos Latinitate fuisse donatos , de
occidentalibus communicatos , interpretatione in eam rem elaborata, cuius meminit Dionysius Exiguus , eiusque exemplar anti piis simum retinere adhuc Bibliothecam Vaticanam a viris eruditis la datam , & alterum venerandae antiquitatis Codicem MS. virum de antiquitate Canonica optime meritum Christophorum Iustellum.
Verum plura de illo Codice dicere non opus est , cum caetera peti possint ex praelatione propria, quae infra suo loco posita est. Sequitur Codex Canonum Ecclesiae Africanae , quem tibi damus ex prima editione Iustelli, emendatiorem tamen in nonnullis , etsi secundas curas non ei adhibuerit. Fuit autem hic Codex primum Latine , deinde Graece editus, & a Graecis in Codicem Ecclesiae Orientalis post Concilium Trullanum relatus. De quo plura dicere superuacaneum esset, cum abunde de eo & Conciliis Africanis , ex quibus depromptus est, disseruerit Iustellus in dostissima praefatione quam huic Codici praemisit, de in obseruationibus ac notis quas illi subiecit. Obiter tamen hic obseruare licebit, a nonnullis eruditis viris olim fuisse dubitatum an esset illa Canonum Africanorum Collectio priuati cuiusdam opus , an Concilium aliquod Africanum ; & hac de
re eminentissimum virum cumulatissime in Utramque partem dic CHLnia
seruisse , eo tamen modo ut in eam partem quae priuatum opus esse existimat, propensior sit: oppositam nihilominus partem quam non modo plerique ex recentioribus, verum etiam antiqui melioris notae granscriptores sequuti sunt, amplectendam esse ut veriorem ob sequentes rationes existimamus. Etenim Dionysius Exiguus in piaefatione sui Codicis illos Canones Concilium Africanum appellat, & in contextu ait, Incipit Θnodus apud Carthaginem Africanorum , quae constituit nones CXXXVIII. In Capitularibus etiam Caroli Magni, & in Gliis collectionibus anonymis iidem Canones sub titulo ex Concilio Africano citati passim occurrunt, & hunc ipsum titulum antiqui Codices MMSS. semper retinent, ex quibus in veterem Ecclesiae Rom. Codicem, atque in vulgatos Conciliorum tomos fluxerunt. Tum etiam Cresconius Africanus Episcopus cap. xxx & CLIV. utriusque collectionis suae , hanc ipsem Africanam Synodum vocat Concilium Carthaginense uniuersale. Non eo sensu quo designari solet Concilium totius dioeces eos Africae, alioqui Carthaginienses plera L
que alias Synodos aeque uniuersales appellare potuisset, sed quod illud ex pluribus Conciliis Africanis , quasi compositum compactumque sit. Praeterea post trigesimum tertium huius Codicis canonem haec in textu leguntur , Recitata siunt etiam in ista S non diuersa Concilia uniuerse prouinciae Africa, transems temporibus Aurebν Carthaginensis Episcopi. Immo ante triginta tres ipsos Canones sic habetur : Deinde quae in C cibis Ayricanis promulgata sunt, adiis praesentibus inserta noscuntur. Quibus testimoniis nihil euidentius afferri potest, nam & isti Can nss priores xxx Ira. ex primo & secundo Carthaginiensibus Conci-
13쪽
liis,&ex Hipponensi deprompti sunt. Denique Graeci ipsi qui Codici
Ecclesiae Orientalis illos ipsos Canones in Graecum translatos post 'Concilium Trullanum, a quo approbata est haec Africana Collectio, inseruerunt, i psam Collectionem, semper Concilium Carthaginiensevocant. Ut ex Photio , Zonara, Balsamone , caeterisque Collectoribus Graecis liquido constat. Caetera de hoc Codice , ut & de Conciliis Africanis , scitu digna satis superque exposita sunt, tum a Iu- stello loco citato , tum a doctissimo v1ro Petro Francisco Chi Metio Societatis Iesu Theologo , suis ad Ferrandum & Cresconium notis , quos legisse lectorem non poenitebit. Primum tomum claudunt tres antiquissimi Canonum Collectores Latini, Fulgentius Ferrandus, Martinus Bracarensis Episcopus , leCris conius vel Cresconius Episcopus Africanus. Ferrandi Collectione nulla est apud Latinos antiquior , floruit enim Iustini & Iustiniani
temporibus in Ecclesia Carthaginiensi,cuius fuit Diaconus, ut ex Chronico Victoris Tununensis constat. Eius etiam honorificam facit mentionem Facundus Hermianensis in Africa Episcopus, ει Cresco,
ni us in praefatione fui Breuiari j Canonici , qui quidem longe post
Ferrandum suam collectionem elaborauit. Vixit enim Cresconius, ut ex Codice M S. Vaticano , quem citat illustrissimus Annalium conditor Card. Baronius ad ann. Christi 127. colligitur, eo tempore quo Ioannes Patricius victoriam de Saracenis in Africa reportauit, quam
Cedrenus ad annum 3. Imperi j Leonti j refere , hoc est , ut ex An stasio in Hist. Ecclesiastica discimus, anno Christi cso. Fertandi in Canonibus via & ratione digerendis opus unum est& singulare , quod Breuiationis Canonum titulum praefert: Αt Colleistio Canonum Cresconij duas veluti partes habet. Prior Breuiarium Canonicum dicitur , in quo disciplina omnis Ecclesiastica ad Ferrandi exemplum breuibus quibusdam summulis , & per subtilitatem titulorum, ut loquitur Iustinianus , comprehenditur , citatis tantum quae ad rem spectant, ad singulos titulos Conciliorum Canonibus, aut Pontificum decretis. Posterior vero integros Canones ac decreta eo ipso ordine quo in Breuiario citantur ex
primit, inscribiturque in MSS. Cod cibus, vel Concordia Canonum, vel liber Cano m. Vtriulque Breuiarium primus in lucem edidit Petrus Pithoeus, ex Codice M S. Ecclesiae Trecensis , Lutetiae paria forum , anno Christi 1188. non autem Nicolaus Faber putat Al- inserranus. Hanc editioneni in hoc opere secuti sumus, sed emendatam & diligentissime collatam cum duabus aliis posterioribus, Altas errani scilicet & Chussetij, quas ille Augustoriti Pictonum anno
isso. hic Diuione anno is . typis mandari curarunt. Concordiam vero Canonum Crisconij antehac non editam, ex antiquo manu exarato libro Bibliothecae Collegh Claromontani, nunc primum publici iuris facimus. Hanc porro acceetam referre debes eruditissimis viris Societatis I Esu. presbyteris, Philippo Labbeo, & Gabrieli Cota
sartio insignit huius Bibliothecae praefecto , qui ea qua praediti sunt
14쪽
humanitate hunc Codicem nobiscum communicarunt , ex quo diligenter collato cum alio Codice Bibliothecae Thuanae, qui Cresco- iiij nomen praefert, sed multis Canonibus , & decretis interpolatus. est, & diuersa methodo abs vero & germano Crisconi j foetu conscriptus, atque etiam cum Codicibus Dionysij Exigui, & Ecclesiae Romanae, ex quibus totus depromptus est Cresconius, hanc nostram editionem confecimus, castigatis, si qui reperti sent amanuensis erroribus , & adscriptis margini, si quae notatu dignae visae mi, variantibus lectionibus. Partim autem conueniunt duo illa Ecclesae Carthaginiensis lumi na , & partim discrepant. Conueniunt quidem si formam spectes, paria quippe sunt omnia ; neque enim illi, ut Dionysius Exiguus, Conciliorum ordinem, & Canonum consequentiam secuti sunt, sed
habita materiarum ratione , Canonicam omnem disciplinam, certis capitibus , ad singula subnotatis canonibus & decretis , via & ratione complexi sunt. Ferrandus quidem triginta duobus supra ducenta,
In quo bis fallitur illustrissimus Annalium conditor: primum quod
tomo s. ad annum Christi is . numero sto. Ferrando trecenta prorsus tribuat capitula, cum id Cresconio peculiare sit. Deinde, quod tomo 7. ad annum Christi si . Breuiarium Canonicum Crisconi, cum Breuiatione Canonum Ferrandi confundat , dum ait Cresconium Collectioni suae flabiecisse eam , quam eodem ferme tempore Ferrandus elaborauit, sed alio plane ordine non citando , sed recitando Canones , quamque merito Breuiarium Cresconius appellauerit. Nam praeterquam quod Ferrando faciat Cresconium aequalem , qui reuera ducentis fere annis posterior fuit, certissimum est ex omnibus libris editis & MSS. opus Ferrandi esse dumtaxat CCXXXII. Capitulorum , & a Cresconiana Collectione plane di uersum. Etenim licet in methodo & ratione tradendi conueniant, ordo tamen Ferrandi multo spectabilior est & accuratior , quam Cristoni j. Si de materia item quaestio sit, non parum inter se disserunt, quippe multa habent propria & peculiaria. Ferrando certe propria sunt, quaecumque refert ex Conciliis Constantinopolitano,Zellenus euTiellensi, Sunetvlensi , Septim unicensi , Macrianensi , Iuncensi , Maz ranensi seu Maradianens , Thenitano, & Thusdritano seu Thusduritano, quorum ne meminit quidem Cresconius.
Similiter Cresconio proprij sunt Canones Apostolorum , & Chalcedonensis Concilij, decreta item Romanorum pontificum Siricli, Innocenth , Zosimi, Caelestini, Leonis,& Gelasij, quae a Ferrando
nusquam laudantur. Ferrando quidem & Cristonio communes sunt Canones Nicaeni, Ancyrani, Neocaesarienses, Gangrenses, Antiocheni, Laodicenses & Sardicenses : sed cum hoc discrimine, quod Cresconius has septem Synodos, ex editione Dionysij Exigui iisdem verbis, de
15쪽
numeris exhibeat; non item Ferrandus, qui Codicibus usus est istutroque plane diuersis, & Dionysiana editione vetustioribus. Ue- .rum quae diximus de utriusque sue consonantia , siue discrepantia , facilius intelliget Lector ex altera tabularum quae ad calcem tomi primi huius operis rositae sunt, quas lubenter nobis dedit clarissimus vit deliteris optime meritus Gulielmus Bluetus, quem hic honoris causa
Caeterum monendus es, LECTOR, in Ferrando diuersas fere ubique esse a Cresconianis, Ec Dionysianis notas numerales Canonum Carthaginiensium. Quae diuersitas ex eo nata esse videtur, quod omnes pariter collectione Canonum Carthaginiensium non usi sunt. Nam Graeci quidem,& Dionysus Exiguus omnes eius CXXXIII. Canones V na serie, & consequentia numerarunt, tanquam Vnius essent Synodi, ut reuera fiant; alij vero ex una Synodo quasi duas fecerunt, nec eodem plane modo. Nam Codex vetus Canonum Ecclesae Romanae editus Moguntiae Uno salutism prius exhibet primos πxxii 1. Canones sub nomine Concilij Carthaginiensis: deinde centum reliquos sub nomine Concilij Africani. Eadem diuisione usus est Cresconius, qui Canones illos priores NXXIII. adscribit Concilio quod Carthaginiense α πλαῖ nuncupat , sed alios centum velut ex altero Concilio refert, quod cap. 3o. & I14. Carthaginense uniuersale appellat. At Ferrando minus placuisse illam Collectionem verosimile est i siue quod in ea quaedam deesse , quaedam redundare , alia inconcinne seiun eta , vel connexa esse deprehenderit : siue quod ipsos fontes adire , quam ipsos rivulos sectari maluerit. Quapropter ex toto illo Concilio anni C D x I x. ex quo Africana Collebio emanauit . sex tantum ultimos Canones, qui soli eius proprii sunt, spectauit; &ex eis titulos L. 3. 4. & c. capitulis suis 73. 1's. 196. & 197. inseruit, reliquos Canones , ex quibus Africana constat Collectio , non ex
ipsa Collectione , sed ex singulorum Conciliorum Africae integris
Atque etiam ex hoc fonte nata est ea , quae inter Cresconium &Dionysium Exiguum in annotandis ad Canones numeris diuersitas apparet. Cum enim Dionysius , sicut & Gnecus Africanae Collectionis Codex , Canones uno ductu numerent cxxx III. Cresconius autem primum XXx III. deinde rursus ab unitate initio repetito centum , Ut Vetus Ecclesiae Rom. Codex, necesse est numeros posterioris Concilij apud Cresconium esse semper ternario & tricenario minores, quamuis in priore Concilio cum Dionysianis numeris plane conueniant. Ex quo facile deprehendere est , quandonam Cresconius nomine Concili j Carthaginiensis intelligat prius,& quando posterius. Nam de priori ex Canonibus xxx HI. constante re fert Canones xxv II. iisdem quibus apud Dionysium numeris praenotatos: ex posteriori autem centum Canonibus definito, citat C nones diuersis locis LX. ad quorum singulos Cresconij numeros addi debent xxxiii. ut Dionysianos exaequare possint. o t Superest Diuitig Ora le
16쪽
Superest ut de Martino Bracarensi nonnulla dicamus. Eum inter Latinos Canonum Collectores non omittendum iudicauimus , quippe qui & antiquitate & ordine sit insignis. Fuit enim Ferrando sup- par, & Dionysio Exiguo aequalis. Opus. quod ex Codice potissimum Ecclesiae Orientalis,& nonnullis Occidentalibus Synodis, iisque Hi-janicis decerpsit, aliqua methodo & arte pollet. In duas enim partes distribuitur. Prior de personis, rebus,& ritibus Ecclesiasticis agit;
posterior res ad laicos pertinentes completa itur. Huius auctoris duae sunt editiones. Vna vetus-vulgaris, quae in omnibus Conciliorum tomis exstat. Altera recentior, quam in lucem edidit ex antiquis MSS. Gustas a Loaysa in sua Conciliorum Hispaniae Collectione. Veterem & vulgatam tibi damus, quae tamen nouum opus iure censeri ac dici meretur, ut quae singulari cura ab eruditissimo viro Ioanne Douiatio sacrorum Canonum Interprete Regio cum caeteris editionibus , & libris manu exaratis collata sit, adnotatis ad marginem tum variis lectionibus , tum Conciliis ex quibus, tanquam fontibus, suos Martinus Canones deprompsit. Et quandoquidem ad umbilicum usque perductus esset primus huiusce operis tomus, cum Martini
Braeuensis Collectio , & Liber seu Concordia Canonum Crisconbnondum edita in manus nostras Venere, coacti fuimus huic primo vo lumini appendicem adtexere, quae geminum illud non contemnen dum antiquitatis monumentum comprehenderet , ne lectores studiosi se aliqua veterum Collectionum fraudari merito quererentur. Sed de Collectoribus Canonum Latinis hactenus : nunc ad Graecos eiusdem veteris Iuris Canonici Collectores accedamus, quos seeundo Bibliothecae nostrae tomo fuimus complexi.
Propositum Christophoro Iustello fuerat , hosce quatuor tantum auctores in lucem edere , scilicet Ioannem Scholasticum, Aristinum , Simeonem Magistrum, & Αrsenium , cum Protegomenis Photij in suum Nomocanonem nondum editis. Sed nos amicorum victi precibus, integrum Photh Nomocanonem iterum sub incudem reuocandum luscepimus, ob eas rationes, quas statim sumus exposituri.
De quatuor primis Collectoribus pauca dicemus, cum iustellus in praeratione proprioe, quae tuo loco posita est , satis multa disse-
tuerit. Ioannis Antiocheni Scholastici dicti geminum est opus; unum enim Collectio Canonum inscribitur , alterum vero Nomo canonis titulum praefert. In his edendis sicut in sequentibus exemplaria MSS. quae penes Iustellum erant secuti sumus. Collectionem Canonum, cum aliis libris editis, atque etiam cum egregio & antiquissimo Codice manu scripto illustrissimi viri Petri Segulerij Franciae Cancellarii diligenter contulimus, varietate lectionum margini adscripta. Continet autem haec Collectio, quam in quinquaginta titulos digessit Ioan. Scholasticus optima & accurata methodo , omnes Conciliorum Canones, qui in Codice Ecclesiae uniuersae, & Iustiniano
17쪽
approbato continentur, quibus primus adiunxit non modo Apostolorum Canones LXXXV. quia Concilio Trullano approbati sunt, sed nonnullos alios quos suo loco notauimus : & praeterea Sardicenses, S: D. Basilij Lx VIII. quos omnes nonisummatim, sed isnge lateque exscripsit. Ubi obseruare licet, quam multa in illo auctore recensendo peccauerit vir eruditus in seleelis de Iure Canonico dissertationibus. Primum, quod Collectionem Canonum a Nomocanone non distinguat. Deinde, quod auctorem Collectionis faciat Theodoretum Cyri Episcopum, non Ioan. Scholasticum, ea potissimum ductus ratione , quod Concili j quinti cecumeniet sub Iustiniano celebrati Collectio illa mentionem non faciat: quasi vero Synodus illa aliquos ediderit Canones, ut illius meminisse oportuerit 3 Praeterea, quod Theodoretus i quem auctorem huius Collectionis adstruit, Conciliorum& Patrum Canones non integros referat , sed sententiam tantum quam breuissimo verborum compendio certis titulis includat. Denique, quod ex duabus D. Basilij epistolis tantum XXVII. non plures Canopes auctor Collectionis adducat. Quae omnia quam longὸ aberrent a vero, tum ex praefatione Iustelli infra posita , tum ex sola lectione duorum Ioan. Antioch. librorum , quos nunc primum in
lucem damus, nullo negotio eruditus Lector intelliget. Sed haec optimo viro benigne condonanda sunt, qui si manuscriptos Codices vidisset & diligenter euoluisset, facilὸ suam sententiam mutasset.
Vt Collectionis , ita Nom anonis auctor censetur Ioan . Antiochenus, non Theodoretus , licὸt Codex MS. Bibliothecae Regiae, ex qua desumptus est, hunc titulum praeferat; id quod Florenti imposuit, & errandi an sim aliis eruditis viris praebuit. Huius generis scriptorum auctor filii ille Ioan . Scholasticus ; primus enim Concilio rum Canonibus concordantes Iustiniani leges adiunxit , - -άδεν νομιιμα , quem postea sequuti sunt Photius & alij complures. Diligenter aurem exemplar , quod ex Bibliotheca Regia exscripserat Iustellus , cum Oxoniensi MS. antiquo & insigni contulit, & varias lectiones ad marginem collocauit. Ne mirum autem tibi videatur, LECTOR , quod tituli & numeri legum quae in hoc libro citantur & referuntur , titulis & numeris nostrorum librorum non in omnibus re spondeant, cum haec varietas non tam ex Amanuensis hallucinatione, quam ex eo quod certe veteres illi diuersos a nostris libros diuersa ratione digestos & collectos habuerint. In Alexio Aristino, & Simeone Logotheta non est quod immo remur ; ambo enim artis prorsus expertes in suis Collectionibus simpliciter mentem & sensum Canonum breuiter , & per subtilitatem titulorum exprimunt : cum hoc tamen discrimine , quod cliuerso ordine in recensendis Conciliis utantur. Ille namque seriem& ordinem, qui es in Codice Ecclesiae Universae sequutus est, additis Diu tiroo by Corale
18쪽
initio suae Collectionis Apostolorum Canonibus , & in calce Sardi censibus , Carthaginiensibus , Trullanis, & S. Basilij, ex tribus epistolis illius petitis. Hic vero dignitatem Synodorum amplexus , primo quatuor Oecumenicas, deinde topicas septem, tum Trullensem,& tres praedictas Basilij epistolas expressir. Hos sequitur Arsenius Monachus, Patriarcha Constantinop. qui accurata methodo uniuersam Canonicae disciplinae scientiam , ex Conciliis & Patribus in Concilio Trullano approbatis collectam centum supra Vnum , & quadraginta titulis complexus est, additis in fine cuiusque tituli capitibus quibusdam ex legibus petitis. Ideoque illius opus Nomocanonis nomine , in fine Codicis Giaeci MS. non immerito inscribitur. Vnde autem illa Mφάλαια de prompserit Arsenius non facile est deprehendere. Multa olim & varia iuris a Basilio , Leone Philosopho , & Constantino Pomphyrogeneta Imperatoribus Orientis Basilicorum auctoribus saepius
edita 1 uni t an autem ex illis sua forte capitula excerpserit Ars nius,
non nostrum est definire, sed eruditis L iuris Graeci peritis disceptandum relinquimus. Vltimum in nostra Bibliotheca locum inter Collectores Graecos occupat Photius , non quod dignitate , vel scientia caeteris inferior st, sed quod praecedentes iam editi essent, cum integrum illius Nomocanonem edere decrevimus. Floruit autem Photius Nicolao I. & Hadriano Secundo Pontificibus Romanis, quibuscum graues inimicitias & discordias exercuit, imperantibus in Oriente Baslio Macedone, & in Occidente Carolo Caluo. Zonaras eum appellat
signem primarium a secretis, tunc in eruditionis nomine celebrem:& Cedrenus νεουπιν , celebrem sapientia virum. In ter praeclara ingenij sui monumenta reliquit & hunc quem tibi exhibemus Nom Ocanonem. De quo cum multi eruditi & grauissimi viri quererentur , quod in praecedentibus editionibus infinitis propemodum mendis scateret: quod in multis etiam deficeret, ac quam plurima confuse & interturbato ordine contineret, nec Latina cum Graecis ubique bene conuenirent, tandem ad hoc praestantissimum antiquitatis monumentum integrum Graece & Latine typis di praelo com
Itaque in hac editione pro exemplari sumpsimus editionem, quam Iustellus olim Lutetiae emiserat e Codice HS. Bibliothecae Palatinae , quam cum alia subsequenti quae Lutetiae etiam Graece & Latine edita est anno 1sio. diligenter contulimus, & utramque cum
antiquissimis MSS. Bibliothecae Eminentissimi Cardinalis Iulij Ma zarini, quos humanissimus Poterius huius diuitis & numerosae supellectilis promus condus nobiscum lubentissime communicauit; sc-que illius beneficio opus illud insigne sanitati perfectae, integritati
pristinae, natiuoque splendori restituimus. Graeco textui addidimus Latinam transsationem , non eam quam Gentianus Heruetus , sed
19쪽
quam Henricus Agylaeus olim elaborauerat; tum quod Agylaeus m liori usus est, & ampliori Codice Graeco quam Heruetus; tum etiam quod Agylaei translatio magis ad stylum , & genium iuris peritorum accedat, in quorum potissimum gratiam nouus hic a nobis susceptus est labor. Ita tamen ut quae in ea deficerent versione noua supplerentur, quae cum Graeco non omnimode congruerent emendarentur , mutatis etiam nonnullis, quae minus proprie in rebus Theologicis viderentur expressa.
Auctoritas porro Nomocanonis Photij tanta fuit, ut illum Graeci omnibus suis Collectionibus praefigerent, quippe qui totius canonicae disciplinae elementa contineat, ut obseruauit Theodorus Bal samon Patriarcha Antiochenus , qui iussis Emanuelis Comneni Ιmperatoris Orientis , & Michaelis Anchiali Patriarchae Constantinopolitani , hunc Photi j Nomocanonem perpetuis interpretatus est commentariis ; quibus elucubrandis in hoc potissimum incubuit , ut leges a Photio allatas cum Basilicis conferret, de ad usum sui tem
Photij Nomo canoni subiunximus tria de Synodis cecumenicis opuscula a Iustello cum Nomocanone iam edita , quorum primum ziusdem Photii nomen praefert, secundum Nili, tertii auctor ignoratur; in quibus edendis , ut a mendis expurgarentur, & Latina Graecis
magis congruerent diligenter curauimus. Iis autem attexuimus libellum synodicum auctoris anonymi, sed antiqui, quem olim Graece &Latine Francofurti icor. euulgauerat Ioannes Pappus : qui quidem liber omnes tam sacras , quam profanas Synodos a temporibus Ap stolorum ad Photij usque saeculum breuiter & perspicue complectitur. Quod ea mente ac consilio fecimus, ut Lector non aliunde quam ex ipso opere nostro historiae Ecclesiasticae elementa repeteret, quibus a difficili , & seria praecedentium opusculorum lectione mentem
Tandem ut operi & labori nostro coronidem imponeremus, postremum in Bibliotheca nostra collocauimus egrestum Theodori Balsamonis Patriarchae Antiocheni volumen , quod lub Paratillorum nomine , sed tantum Latine quondam ediderat Ioannes Leunclauius. Nunc verὁ Graece primum e tenebris erutum in lucem damus. In hac autem editione duobus MSS. Codicibus usi sumus, quorum unus fuit
illustrissimi viri Caroli de Montchat, Tolos ae sedis dum viveret Archiepiscopi; alter vero clarissimi nuper Senatoris Aquisexti ensis Nicolai Claudii Pei rescij; quem postremum nobis commodauit clarissimus etiam vir Gulielmus Fabrorus Caroli Annibalis filius. Latinam Leun claui j tralationem Fabrotus pater cum Graeco textu diligenter contulit& emendauit, perpetuisque notis , iisque eruditissimis totum opusillustrauit, quas timui nunc primum tibi exhibemus: quibus addidimus eiusdem Leunclauij binos ad Paratilla Notatorum libros multiplici eruditione refertos, ne iuris studiosi quidpiam nos ab illo nominatissimo auctore subripuisse arbitrarentur. Nihil hic de inscriptione, Diuitigoo by Corale
20쪽
argumento , de audiore collectionis dicimus, cum ista tum a Leun clauio, tum a Fabroto suis in notis accurate & erudite pertractata fue
Atque haec sunt, ERUDITE LECTOR, quae de consilio ac instituto nostro in hoc opere elaborando tibi exponenda videbantur: Non enim hic ampliori commendatione uti necessc est , quippe cum ex totius operis lectione , quis illius sit scopus, quaeque inde utilitas accedat, facile tibi erit deprehendere , & quam verissime ante omnem etiam Canonum Collectionem dixerit Beatus Cyprianus , Discelinam fundamentum religionis , cu isdem stet, retinaculum fidei, ' π ducem itineris flutaris.