장음표시 사용
11쪽
ι E a Α s. O R A T. DE los: ut, qui se perspexissent corporis de ingenii dotibus, fortunaeque
vel hoc ipso ad villulis studium
solicitarentur, cum intelligerent, ad tantam naturae sortem , haud mediocrem industriae usuram tum tum expectari: ii vero, quia malignius contigissent, hoc impensius ad conandum.extia mularentur,quo,quod a natura videretur diminutum, industria ex aequarent. anquam autem ranta in re cessatio nullam omnino recipiat deprecationem , tamen non paullo inicius reprehensendividentur, quorum industriae fortuna quodammodo defuit, quam qui fortunet desunt ipsi. Tibi veto. mi Adplphe , quaecunque ad perfectam virtutem adminicula coelitus dari possunt, adeo sunt affatim suppeditata, ut, nisi omnia summa praestiteris, neque sorti a Deo creditae , neque tuorum expectationi responsurus videaris. Primam enim quid ego referam fortunae miratu
12쪽
miram in te raramque indulgentiam ρ quae te vixdum natum, veluti manibus suis , in summo rerum fastigio collocavit. Quae te ad summas res non evexit , iud genuit,immo quae principem flore tissimum, x antequam in lucem
ederet, fecit. Quippe quae tibi genus largita est clarissimis utrinque imasinibus illustre : paternum quidem a Philippo Burgundionum duce, heroe cum quovis etiam veterum componendo: maternum vero a Borbonica stirpe,id est, Gallorum regibus, ductum. Ut oriuitiam interim rem amplam, ac ditionem luculentam: ut sileam affinitates , utriusque sororculae sponsalibus cum summis proceribus adjunctas: ut ne tibi de matre
tam pia gratuler, quae solicitudine quadam incredibili te veluti denuo parturit; nihilque putat in vitam eduxisse, nisi de ad virtutem perfectam provexeritrat ne id quidem recenseam, quam jam nunc tz puellum cum plerique primates
13쪽
a E a A s. O R , τ. I, IJ aulici, tum clarissimus ipse pri ceps Philippus, certatim fatali quodam favore studioque prosequuntur, nihil non ausi sibi de tua indole polliceri. Illud enim propius ad re pertinet , de quo non puduit Sesapientissimum illum regem gloriari, quod, ut ille ait, animam sortitus es bonam , quodque verus ille Prometheus mentem tibi indidit felicissimam,istis opibus, isto rerum apice, istis imaginibus dignam , dignam isto corpusculo,
quod& ipsum architectrix natura, veluti virtutum arculam quanda, omnibus veneris & Gratiarum muneribus copiosissime perpolivit, ne scilicet animus pulcherrimus pulcherrimum domicilium, non haberet. Neque vero parvi refert, principem uti virtute, ita &corporis specie vulgus antecellere; cum videam, Vergilianum illud, Ve reclamante Seneca , praeclaris viris non temere placuisse: Gratior
quam ille ipse tetricus philo-
14쪽
Vin Tura ΑMpta ei. νphilosophus , ac stoicoru pene dixerim Stoicillimus , miraculi loco reseti, claranum quendam suumM cum corpore deformi esset, ingenio tamen atque virtute praeceu unius exemploratiocinatur, egregiam mentem sub quavis etiam cute latere posse; id quod ne
Maro quidem negat, verum at animi decus , cum corporis specie coniunctum , cum mendatius gratius esse mortalium oculis. Quis autem usque adeo communi sensu caret , u: hoc infitiandum
puteti Quo magis miror cur homo gravis tam consessam poetae sententiam scripserit errorem sibi videri. Sed omita Seneca ad rem
redeamus. Poetae,mirabiles rerum
omnium adumbratores, divinis mentibus , quas utique selieissimas videri volunt, corpora tribuune pulcherrima. Cujus sente tiae ne Platonem quidem ipsum poenituit, cum, sapientiae mysteria
poeticis lut soletin involucris obumniens, diis,id est,beatis mentibus,
15쪽
& ab omni tetrenae labis contagio' porro semotis, ες currus decoros, ct equos ambrosa nectar ueni- .lidos,attribuit. Homerus aurem,
omnium disciplinarum tanquam Oceanus quidam, Achillem,ulys .sem, Menelaum , & si quos praeterea virtute praestantes heroas si cit, decentissima quoque corporis specie fingere consuevit , λοειδεῖς, 6 Miciaέλει, id est divina specie, δοDeo similes, eos identidem appellans.Thersitae veto,ut mente ignavam ac degenerem , ita corpus ad portentum usque deforme, assinxit.
Homeri pleraq; alia, ita hoc quoque, diligenter est aemulatus , in Anea, Iulo, Eurialo, multisque aliis. Quin & Socrates, philosophorum non sapientissimus modo, verum etiam incorruptissimus, in Phaedro Platonis, subobscure quidem, sed nimis quam elegan-
16쪽
ter, innuit, bonam corporis figuram , bonae mentis aut argumen-rum esse , aut certe adjumentum:
illud pulchri equi, hanc equitis sub
nomine, depingens ac denotans. Postremo & Aristoteles ipse corporis & vultus indiciis, pectoris divi, habitum' conjiciendum Gistima-Vir. Idem carnium mollitudinem, moibiti
ingenii neutiquam duri judicavit num. Postremo fides his desit auctoribus,nisi & historiographorum consensu testatissimum est, Pythagoram, scipionem Africanum, cumque his innumerabileis, qui, ob divinas quasdam animi dotes , plusqua homines crediti sunt, . venusta decentique forma fuisse. Adeo videlicet cognatae res sunt,
corpus atque anima,uealterius habitum altera sequatur, ac mentis
quidem bonitas in ipsa cutis specie reluceat, rursum corporis habitus divinae ut ait Flaccus) aurae particulam vicissim assiciat,ut quet corpori penitus sit immersa , illud aque, et illigata, velut ostream,
17쪽
suibus illis Socratis similitudini
us , in quas iocatur Alcibiades. sed vereor ne de forma nimis multa. amquam ego nequaquam aut corpo tis dotes, aut ingenii felicitatem sic essero , ut vel eos, quibus haec parcius obtige-xunt, a virtutis studio deterream, vel puero tibi pueriliter blandiar. Quinimmo utrosque, non ad Marcissi fonticulum, sed ad Socratis speculum, adduco. Ut & illi hoc acrius excolendo animo studeant, quo minus naturae dotibus adju-Vantur. Tuque cogites, quam indignum flagitium, quamque absurdum futurum sit, si in tam venusto
corpoIe mentem invenustam atque incultam esse patiare ; ac sub cute nitida, carie situque squaleat
animus: tum, si commiseris ut,
cum tibi natura vilissimam tui par- rem expoliverit, tu immortale tui portionem negligas honestis studiis excolere. Denique nihil isto monstro puta esse monstrosius, quam
18쪽
quam in delicato scriniolo ἄνθρακας ut Gr ci dicunti magis Cynice dicendum, in gemmata pyxidula comum , aut siquid coeno spurcius. Proinde, mi Adol- p inelaudari quidem te puta,ubi quispiam formosum te , aut generosum, aut bene ingeniatum, praedicat. Verissima enim & mordi'cus tenenda Epicteti sententia, si tamen nem tam Stoicum auucae ferent auriculari prorsus extra nos esse, nihilq; quicquam ad nos pertinere,quaecunq; a fortuna vel dari possunt, vel eripi. Nondum igitur Adolphum ipsum laudavimusyDei modo gratuitam in te beni gnitatem retulimus,non imputandam nisi ad scenus accommodaris. Porro reliquae virtutes, quae pro prie ad hominis laude pertinentne possine quidem adhuc in aetate tam tenella citra gnathonismum laudari. Tametsi tempestivum earum proventum a tuo expectamus autumno.Neque falles, opinor,e
19쪽
et 4 E R A s, o R AT. DE sotulento vere nos in spem amisplissimam erigis Jamjam enim ceu gravidae turgent in palmite gemmae. Iam nunc, admodum adhuc puer, quasi gemini decoris specimen ediar pura, tum animi paterni, belli pacisque artibus juxta praestantis : tum materni ingenii 3 in cujus se mores nihil habere juris, ipsa quoque fortuna miratur. Et illum quidem militiae decora, atque ardens evexit ad aethera virtus. Haec autem, rarissimo prorsus exemplo, cum foemineo sexu masculum animi robur; cum summis vitae deliciis i quas illius sortuna, non animus,postulat) continentia incredibilem; cum eximia nobilitate , superbissimisque stemmatis, modestiam & comitatem prope
plusquam plebeiam ; denique lut1emel complectarin cum aula Christum, copulavit. Utrumque igitur parentem, Adolphe, alterum invictissimum, alteram integerrimam
modestissimamque, jam spe quadaita refers, ut simul &Mavortiis stu
20쪽
vi Retu et g AM ac T. Is diis capiaris, neque a Musarum literario otio abhorreas ue possisque
ad utrumque iuxta natus ac sculinptus videri, b δε- μητικὸν, quem praesertDIcearchus, 3tsi Fqui Theophrastum magis delectat. Et hunc quidem tum pri Iem,tum feliciorem, in politia sua putat Platos ad illum tamen vel xi retrahendum sapientem , publicae utilitatis nomine. Sed privato, sibique vi ventiaiberum esto,utrum malit sequi. Principi certe,qui patriae, non sibi,nascitur, neutrum oportet deesse.Erutrumque Homerus Ulyssi,vergilius AEneet,tribuit:
alterum,dum eos diuturnis errori. bus, variisque casibus,exercen dum mediis bellorum miscent tumultibus: alterum,dum ad inseros deducunt. Eodem arbitror pertinere, Medium
quod Plato in iis, quos obeundae zzum Rei p. destinavit, moderatu quendam & medium mentis habitum requirit,qui neque ad serocitatem usque concitatus sit, neq; ad ignaviam abjectus. vero E duabus