Desiderii Erasmi Roterodami De virtute amplectenda oratio. De praeparatione ad mortem. De morte declamatio. De puero Iesu concio pronunciata in schola coletica, Londini olim instituta

발행: 1641년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Dg pRAEPARAT.lum laesentantenr,ac sdspirantem, Cupio dissolvi,& esse cum Christo. Et, Mihi vivere Christus est, mori Iucrum. Sed mirandum non est, si qui credunt . toturn hominem morte perire ; nec habent hane spem, quam sola in Christum fides nobis porrigit, quum aliorum

mortem deplorant, tum suam horrent atque abominantur. Illud potius mirandum , tam multos esse

mei similes, qui, quum universam

philosophiam Christianam & didicerim & profiteantur, tamen sic expaveseunt mortem , quasi aut credant, nihil hominis superesse ab exhalata anima,autChristi promissis dissidant, aut de se prorsiis desiperent ; quorum primum est

Sardanapalicorum, alterum incredulorum, tertium Dei miseri eo diam ignorantium. Hac in parte similes videntur gentibus quae Deu ignorant. Deum enim ignorat , qui nescit, illum esse inlinitar misericordiar. Illud extra contro-

est, quod hominum vulgus

42쪽

is ea

Ad Mo R τε M. 37gus sic expavescit ad mortis recordationem,id partim ab infirmitate fidei proficisci, partim ab amore rerum mundanarum. Nescit trepidare qui cum Apostolo plena fiducia dicit, sive viximus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur.Itaque sive vivimus,s vemorimur, Domini sumus. Quod autem Dominus semel in suam tutelam recepit, perire non potest Hinc illa prophetica vox imperterritae mentis testis: Si ambulavero medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Neque enim Dominus fidelis unquam deserit, qui se totos in illius fidem tradiderunt,sed custodit eos ut pupillam oculi sit. Siquidem ille dominus vitae est pariter ac Trior-tis , cui nihil est mortuum, sed vivunt omniam uae ipsi per fidem ad- saerent. Ex ndet imbecillitate nascitur amor commodorum tempo-ialium. Nam si toto pectore crederemus ; quae Deus promist no

bis per fictum siqm Ierim, ficile

43쪽

38 Da P R AE p AR A T. vileseerent omnia hujus vitae o lectamenta ; ac mors , quae ad illa, molesto quidem illo, sed brevi traiectu, transmittit, minus esset for-. midabilis. Clamat ille sapiens Hebraeus : O mors, quam amara est

memoria tua. Sed quid addit3 H mini pacem habenti in substantiis suis. Non ait, Habenti divitias: nam multi homines pii possederunt divitias : sed, in his acquiescenti. Quod de facultatibus dictum est, idem sentiendum de honoribus,voluptatibus,uxore, libe- Iis, cognatis, amicis, de forma, juventute, bona valetudine, breviter de commodorum omni genere,

quae mors piis simul ac impiis eripit. Quo impensius aliquid diligimus, hoc gravatius ab illo di qel- Merarius. limur. si quid mirabere, pones Invitus et ait quidam absque Christo .

opiens. Miratur autem haec temporaria quisquis in illis conquiescit, tanquam propriis perpetuisque bonis, quum liqc omnia commodaticia sint ac momentanea,

44쪽

d ita llo

An MORTEM. 19 non tantum aequo animo , verum& cum gratiarum actione ponen

da , quotiescunque repetit is qui dedit. Nam in hujus mundi bonis

coquiescere, frui est, quibus oportuit uti, atque hoc iplum etiam obiter, ac u elut in transitu. Quemadmodum admonet Apostolus Corinthios: Reliquum est,fratres, ut, et coniniqui habear uxores, tanquam non habentes sint;& qui fient,tanquam non flentes ; & qqὶ gaudent , tanquam non gaudentes ; & qui emunr, tanquam non possidentes,& qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur. Praeterit enim figura hujus mundi. Viatores su- dimus in hoc mundo, non habitatores : in diversoriis , ani sui melius dicam in in tabernaculis peregrinamur, non in patria vivimus. Totaliaee vita nihil aliud est quam cur sus ad mortem , isque perbrevis: sed mors janua est aeternae vitae Apud Jud os,quoniam contractus ad certum diem finiebantur ex legis praescripto, quo temporis in- .

45쪽

o D a P R AE p A R A T. . tervallum erat brevius, hoc levior erat retvid indicatura. nto igitur viliora nobiς esse debent

haec omnia momentanea, tot casibus obnoxia, quae ut nullus casus eripiat. certe mors omnibus adimit omnia. Adde huc, quod, qui currunt in stadio, vident quantum spatii a tergo reliquerint,quantum supersit ad metam. Et olim, qui Iubilaram expectabant , sciebant quamdiu liceret frui rebus emptis.

At nemo mortalium est, qui certo norit,se postridie victurum: currimus , sed mortem habentes in pedibus,imo toto corpore nobiscum circunserentes. Vitam gratis ac-eepimus a Romino,sed hac lege,ut omni momento reddamus repOscenti. Iam, ut contingat senectus, quae quam paucis contingat, nullus ignorat: quid esst, per Deum

immortalem, tota hominis aetas,

nisi bie issimum stadium , in quo

velimus nos imus assidue currimus, sive dormiamus, sive vigilemus . sive deliciemur, sive discruciemurλ

46쪽

cis siti, iri

A B M o R T E M. - Iciemur' Rapit nos torrentis in morem perpetuus seculorum cursus, etiamsi nobis aut aliis vide mur conquiescere. Ergo si pretia rerum mundanaru brevitate temporis aestimemus . vilissima sint oportet, quae nec horam habent certam. Quae vero parvi allimamus, ab iis ficile divellimur. Quta admodum, qui domi non agunt, sed peregrinantur, siquid in diversoriis aut invia commodi sese obtulerit, non admodum adjiciunt animu, quippe mox relicturi quod delectat: si quid ineommodi, facile perferunt, sic cogitantes, Hicerandeo, alibi coenaturus. γα videntur. inquit Paulus, temporatia sunt: quae non videntur, aeterna. Atque haec est magna Christia

nae philosophiae pars, quae

morti praeparat, ut, contemplatione rerum qiernarum ac coelestium, distamus temporariarum ac terrenarum contemptum. Plato totam

philosephiam nihil aliud judica

bat, quam meditationem mortis.

47쪽

1 DE PRAEPARAT. Meditationem autem dixit , praeparationem ac velut exercitationem ad mortem; non aliter quam tiro, cum hoste depugnaturus, ad

palum exercet sese. mo dicto ni- nil salubrius, siquidem a philosopho philosophice dictum sensu Christiano Christiani accipiamus.

Neque enim contemplatio mathematicarum formarum a materiis

abstractarum , aut idearum Platonicarum imaginatio , praestat, ut bene moriam ut rised si fidei oeulis subinde speculemur omnem humanum sensum excedentia bona, quae Deus per filium suum Iesum promisit ipsi fidentibus; & ma la, quae incredulis & inobedientibus est comminatus .Haec deterrebunt a peccando, illa provocabunt ad bene age u. Est quidem aeterna veritas in quibusdam disciplinis humanis, sed quae nemini conciliat veram beatitudinem. Hic aristemus est qui promisit, ternus per quem promisit, aeterna sunt quae o Promittit, aeternam felicitatem adsto

48쪽

AD MORTEM. 43 adserunt cum fide amplectentibus , aeternam in sesicitatem negligentibus. Haec meditatio mortis, est vera vitet meditatio. ec solum hoc praestat , quod pollicetur phialosophus, ut anima minus gravate demigret E corporis domicilio, verum etiam ut cum alacritate spiritus, velut ex obscuro molestoque carcere, gestiens exiliat in beatam libertatem, ac lucem illam. vere a-' mabilem quae noctem nescit. Cota pus enim, quod corrumpitur , aggravat animam , ac terrena habitatio deprimit sensum multa cogitantem. Eoque clamat divinus ille citharoedus. Educ de carcere

animam meam, ut confiteatur nomini tuo, Domine. Summa felicitatis humanae est, contemplari de laudare conditorem , redemptorem , Sc gubernatorem suum. Ad hunc enim finem conditus est homo. Hanc selicitatem hominis frequenter interpellat hujus cor --pusculi, quod circumferimus, imbecillitas , tot necessitatibus, tot

49쪽

PRAEPARAT. malis , tot periculis obnoxii. Iti. m. 7. dem & beatus Paulus , gravatus carneo tabernaculo, miserabilitet ingemiscens , clamat, Infelix ego homo, uis me liberabit de corpo- re mortis hocὶ Vidit enim,summe beatos esse, qui habitarent in domo Domini , laudantes illum in secula seculorum. Sie affecti sunt homines, vere pii, quorum , licet

corpora degant in terra , radien thesaurus , cor, & conversatio in

coelis est. Sed paucorum est ista sortitudomon omnibus datum est eum Paulo dicere, Mihi, vivere, Christus est; & mori, lucrum. est, Cupio dissolvi, & esse cum Chri- sto. Nos hanc consolationem infirmi paramus infirmis: quibus ta-

men perfectorum exempla veluti sti li sunt ad robur spiritus pa tandum . Est igitur per omnem vitam haee mortis meditatio exer- . cenda, ac subinde excitanda fidei scintilla , ut crescat & corroboretur ι cui copulata caritas addicier

Φςm, quae non pudeficit. Nihil

aurem

50쪽

i . AB Moautem horum ex nobis habemus, sed Dei dona sunt , assiduis precibus ac votis ambienda, si delinta si adsint, augenda, iri crescant. Quo fides, caritate speque comitata, est firmior, hoc qiinor est trepidatio. Quod enim plerique sic abhorremus a mentione mortis , maxima

ex parte ut dictum est) fidei infir

mitas in .caussa est. Atqui de Dei promissis oportet esse fiduciam multo certissimam. Si quidem is est unus,qui natura verax, se ipsum abnegare non potest. Cui cante Psaltes ille eximius: In aeternum, Domine, permanet verbum tuum., In coelo dc in seculum veritas tua. Qui & de se ipso pronuntiat in Euangelio; Coelum δύ terra transibunt; verba autem mea non transiis bunt. QIid autem promisit Z.Promisit victoriam mortis, victoriam carnis, mundi dc satanae; promisit remissionem peccatorum; promi sit centuplum in hoc seculo, di vitam aeternam in suturo. Sed quo

modo promisiti Per justiciam no

SEARCH

MENU NAVIGATION