Pera Librorum Iuvenilium Locvlamentvm Tertivm ; Pars 1 Insunt Adminicula Studii Historici. Scilicet Mythologia Veterum. Praecognita Historica. Mnemonica Historica. Synopsis Historiae Vniversalis. Nomenclator Regum, & Principum Europae

발행: 1695년

분량: 855페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

8 MYTHOLOGIA AD EORVM HOMINIM VE

T Rimum omnium rerum Chaos fuit, hoc est, rudis inordinatae materiae insorinis quaedam Congerie S. Postea,Deus diremit miscellane illa & consu. sanea,4 in quatuor Elamenta ea distinxit Atque tum

Ether,summum locum,propter levitatem,apprehendit ei successit Aer: Aqua tertium in Terra, ob gravitatem, ultimum locum sibi viladicarunt.

Separata jam terra erat a caeteris elementis; sed homo nondum natus ipsius terrae cultor futurus. Itaq Promotheus dapeti filius,terram imbre mollivit, ex hac Hominem,ad Dei similitudinem, finxit, cujus vultus non pronus, ut reliquorum animantium, sed erectus, in coelum spectaret.

Alii sic fabulantur: Mos erat olim in sacrificiis,

hostias solidas igne absumere. Cum vero tenuiorum pietati obstaret magnitudo sumtus, Prometheus, gratificaturus humano generi, cum Iove egit, ut dimidia tantum hostiae pars, igni daretur in sacris, altera dimidia cedet et in usus hominum. Annuente Iove, duos tauros immolavit: utriusque ossa uno corio, altero, carnes operiens optione Iovi data, ut, quem vellet, eligeret, simplex Deus, nullum suspicatus dolum, aurum cepit osseum quem proximum ei admoverat homo callidus de industria. Fraude cognita, Ignis jactura Iupiter mulctavit humanum genus,le inanes posset offerres stias Diis , aut sibi carnes coquere. At Prometheus, ne damnum attulisse hominibus pro beneficio videretur, Ignem in ferula de coelo suffuratus

52쪽

est. Rursu, ab aliis traditur, Minervam, admiratam opus Promethei, cum homines novos ille e luto faxisset, pollicitam ei, se quicquid usus soret praeterea daturam. Cumq, ignorare se Promet laeus di. celet, quid Traxime prodesset, a Dea sublatus in coelos, admota Currui Solis ferula, ignem detulit, hominest is a se recens sectos animavit. Tantam Promethei audaciam,ulturus Iupiter,ipsum ad triginta annorum millia in Caucaso monte religavit, Aquila ejusjecur, subinde renascens, assidue depascente, quam tamen Hercul postea sagittis interemit. Sed reliquos mortales Iupiter Promethei temeritatem luere voluit. Itaque foeminam jussit fieri a Vulcano, quam reliquionanes Dii aliqua dote donabant; unde Pandoram appellavere. Haec a Mercurio in terras delata. Epimetheo, fratri Promethei tradita est, una cum do liopleno malis omnibus. Accepit Epimetheus. Cum vero foemina dolium aneruisset, mala, per orbem d spersa evolarunt, sola in fundo De relicta.

IV. MUNDI AETATES.

Ex variis Hominum moribus, IV Etates sectae. quibus Metallorum nomina fuere imposita prima alas, Aurea fuit appellata, Saturno imperante, qua, vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere, eoque sine poena, aut coercitionibus, quaquaversus dispersi, agebant per se, omnes fructus terra dabat. Erant omnia communia Mindi visa omnibus, veluti unum cunctis patrimonium esset, Heri durabat perpetuum. Auream aetatem excepit Argentea sub Iove, in qua a primaeva simplicitateri

innocentia,homines ad domos condendas, terramque colendam, animum applicuerunt. Annus in quatuor D tem-

53쪽

so MYTHOLOGIA

tempestates divisus est. Proxima fuit AEmet, in qua aemulatio,& habendi libido, humanum genus infestare coeperunt ultima,Ferrea, mala omnia,una cum diis ris sceleribus, in mundum invexit, ac praeam inde coegit excedere.

Gigantes, Telluris filii 'excelsissima statura , draconum pedibus praediti, Superis bellum , exstructis in excelsum aggerem montibus , inferentes, Iovem de coeli possessione dejicere volentes, in Macedonia campis Phlegraeis , cum Diis congressi, Iovis fulminibus trisulcis confixi, ceciderunt. ac quidam sub ina monte, quidam sub Icone: Lipara Insulis fuere sepulti. Sanguis illorum, terrae permixtus, homines procreavit , Originem suam indole referentes.

LYCAON.

Iupiter aliquando, cum multa de humana generis improbitate ad se delata essent , ut rem omneni certius exploraret, relicto tantisper Coelo, in terram de scendit, ac,aliquot regionibus peragratis, sub noctem, in Arcadia, ad L3ccionis Regis Pelasgi filii, Regiam pervenit. Vbi, cum se Deum esse significasset, vulgusq, se ad sacrificandum accingeret, irridens superstitionem ac credulitatem eorum L)ca0n, mox periaculum se factitrum dixit Deumne, an hominem hospitio excepisset. Ergo, conatus est nocte dormienistem Iovem interimere. Id vero quia frustra molitus fuerat, cum hac via non successisset negotium, aliam ingreditur. Habebat obfides, a Molossorum in Epiro gente ad se misses horum unum jugulavit, partim, que assum, partim elixum Iovi epulandum apposuit. Elus

54쪽

Ejus extrenai facinoris indignitate commotus Iupiter, Regiam tyranni immisso fulmine exussit, ipsumque,in sylvas aufugientem, in Lupum immutavit.

DILUVIUM DEVCALIONIS.

Postquam Iupiter in Concilio Deorum retulit, quanta sit hominum perversitas id malitia, de iis perdendis decretum factum est, ac Diluviam Orbi immisia

sum, quo vivetaria omnia perierunt. Evasit tamen incolumis Deucalion, Piomethei filius, cum Pyrrha conjuge, Epimetheo patruo genita, navicula, in Parnasum Phocidis montem, cujus cacumen aquae non operuerunt, delatus. Fueratis non parcus Deorum Cultor, multaque templa construxerat in ipsorum Itonorem. Cum ergo aquae paulatim deinde subsiderent, consuluere ambo Themidis Oraculum, qua ratione genus humanum posset reparari. Accepere

responsum, Magnae Matris ossa post terga projicerent.

Quaisobrem, magnam matrem, tersam, ossa lapides interpretati, capita , ceu in sacris fieri solet, obnuben tes, cum religione, lecta humi saxa retro actant , quae, protinus naturali duritie posita, utriusque sexus homi num formam induerunt: at 4 ii, quos D ucalion proiniecerat, in mare , quos Pyrrha, foemina converte. hantur.

Python, Serpens mirae magnitudinis, una cumrsiis

quis animantibus , ecputredine terrae , calore Solis

fota, post Deucalionis diluvium , emerserat. Hunc Tuno, Latonae, X Iove gravidae, immisit, qui, nullam ei pariendi quietem concessit, donec illa ad Meriem sororem, paulo ante in Insulam, quae Delos deinde dicta, inuratam, deferebatur. A qua suscepti, code in a partu

55쪽

partu, Dianam: Apossinem edidit Apollo, grandior iactus injuriam, qua Python matrem suam affecerat, ad animum revocans, sagittis eum suis confixit C jus rei memoria, ne ullo temporis lapsu obliteraretur, sacra Certamina instituit, quae a nomine Serpentis, 3 thia appellavit quin ipse quoque Ithii cognomen assumsit.

DAPHNE.

Daphnem Penei fiuvii filiana,Apollo deperire coepit.

Ergo eam consectatur, vim,si aliter consequi non conincederetur, illaturus. At, fugit illa Apollinis praesentiam, ac, cum aliquando forte fortuna in illum incidisset,in jam evadere non posset, implorato paterni Numinis auxilio,in Laurram fuit transformata.

Pan, Pastorum Deus, Dringis, Nymphae Arcadicae, unius ex Najadibus, amore captus, dum violentiam molitur, ipsa, invocatis Diis, iri Calamos palustres, apud Ladonem Arcadiae amnem,qui in Alpheuna influit, mutatur. Nec mora, Pan, e calamis disparis longitudinis,cerae compagine inter se junctis, stulam septemplicem sibi confingit. Io, filia Inachi Argivor um Regis, a Iove cui deinde Epaphum peperit, amabatur, qui, illam, ne a Iunone zelotypa agnosceretur, in juvencam candidam convertit Iuno tamen suspicata id quod res erat, Vaccam a Iove dono sibi dari postulavit. Hanc cum accepisset, apposuit ei custodem Argum centoculum, Agenoris filium is cujus oculis semper bina tantum quietem captabant, vigilantibus caeteris. Iupiter, ut Jus consuetudine rursus frui possit, Mercurium mittit s

56쪽

rii, ut Argum occidat. Ergo Mercurius, oculis omnibus,fistulae sono,&sermonis desinimento,consopitis, Argo caput amputat, cujus oculos, avis suae, hoc est,

Pavonis, caudae, Iuno inseruit. Quin Moestrum pellici immisit, cujus aculeis exagitat , in aegyptum usque fugit. Ibi Io, implorato Iovis auxilio, pristinam formam recuperavit. Cumq; Regi Osiridi nupsisset, Egyptiis omnibus tam chara fuit, ut post moristem pro ea illam colerent, sub odis nomine.

PHAETON.

Phaeton Phoebum patrem, matrem Clymenen habuit. ' Huic cum Epaphus, Iovis & Itis filius, aliquando objecisset, falso ipsum Phoebo patre gloriari;

id enim a matre ipsius excogitatum fuisse, ut adulterii culpam velaret convitium aegre ferens Phadton, suasu matris, ad Regiam Phoebi contendit, qui, illius adventu Wtus, muneris alicujus eligendi potestatem fecit, per Stygiam paludem jurans, nihil se illi negaturum. Tum Phadton petiit, ut pater Currum suum, lucisque administrationem, per diem unum, sibi concederet Hoc postulatum quamvis Phoebus silio suo exitiale fore ominaretur, tamen, quoniam id ei dissuadere non poterat, neque item pernegare,quod per- sancte jurejurando confirmaverat, monitis optimisi inructum.currui, cui Pyrois AEthon, Eous, ac Phle-ξο juncti erant, imposuit. Jeruin, cum ille, aurigandi imperitus, coelum terram combureret, a Iove fulmine e curru excussus, in Eridanum,sive Padum fluvium, decidit. Interim autem vehemens aestus, AEthiopos atros , Libyam aridam, siticulosam reddiderat. SORORES PHAETONTIS, Phaetusa, Lampetie, uirit casum fratris dolentes, Deo- s rim

57쪽

s MYTHOLOGIA

rum misericordia, in Arbores populias, lachrymae illarunt, in Flethis, suere converiar CYGNUS,Stheneli filius , materno genere Phaethonti pro Ximus, cum, in Eridani amnis ripa, corpus Phaetontis sororibus ablui vidisset, moerore correptus, plus justodessens propinqui interitum, Deorum voluntate, in Pnurn avem abiit qui, per ostis coelestem ignem, si ininain lacus sectatus est.

Iupiter, Orbem lustrans, ut, qiue ignis foedaverat, pristino nitori restitueret, in Callistonem, Lycaonis Arcadiae Regis filiam, in dit, cui sumta Dialiae forma, vitium intulit. Gravida facta, dum simul cuna Diana lavat, uteri tumore proditur,in ima facessere jubetur. Proinde in sylvam se recipiens,ihi Arcadem filium enixa est. Hanc Iuno irata in V, inconvertit, quam postea Arcas filius transfixurus erat,ninambos upiter inter sidera retulisset, ac juxta Polum, qui abis 4rcticus dicitur, collocasset Calijssionem Graecis icta vocant, eaque a Thety, ocedono, minime, ut reliqua sidera. tingitur.

CORONIS sive ARSINOE

Coronis, quae rar)ἰη0e, Nympha Leitcippi, Sicyoniorum Regis, filia , cum brma esset noli inel ganti, ab Apolline vitiata, praegnansque reddita est. Verum, cum postea schidi cuidan Thessalo, mutuo. ejus amore capta sui copiam faceret, a Corvo Apollini prodita est Apollo, Amasiae perfidia cognita, telis eam confodit,puerumque,ex utero ejus exemtum, P ulapium vocavit, & Chiron Centauro tradidit educandum Corvus loquacitatis eam poenam dedit, ut ex albo niger fieret. Hic

58쪽

Hic ex occasIone notandum , CENTAURO smembra partim humana , partim equina habuisse, ac secundum aliquos, iam , diversa, ab hac sententia , mox sequitur Ixione fuisse prognatos. Nimirum, Ixion, Phleg3c, Regis Lapitharum in

Thessalia, filius, socerumtuum Deloneum fraude peremerat. A qua caede cum neque Dii neque homines illum lustrare vellent , diuque incertus vagaretur. Iupiter, illius misertus, in coelum assumtum expiavit. Cumque jam purgatus apud Superos degeret, Iuno nem amare coepit, ejus . consuetudine frui postulans. Id, cum Iupiter intellexisset, Nubem illi supposuit, sub Iunonis Ugie, ex qua ille Centauros procreavit. χ-jectus deinde in terram , cum passim gloriaretur, se Deorum Regina familiariser usum esse , Iupiter indisnatus, fulmine eum ad Inferos detrusit, curavitq; , ut ibi rotae illigatus, perpetuo circumageretur.

ERICHTHONIUS.

Cum Vulcanus Diis arma procudisset, eique Iupiter, optionem dedisset, praemium, quod vellet, postulandi, jurassetqi per infernam paludem, se nihil negaturum tum ille Minervae nuptias postulavit. Eas cum Iupiter, juri jurandi religione constrictus, recusere non posset, Minervam tamen monuit, ut re pugnaret in pudorem suum illibatum conservaret. Fecit id Minerva, cuin Vulcanus, eam adoriretur, vi summa sese defendit. In ea lucta, emtalis humoris profluvium quia passus Vulcanus4 editus est puer draconum pedibus, nomine Erichthonim.

Saturnus cuna amaret Philoram, Oceani filiam, ejus usura corporis fruitus est. Sed, ope conjuge intcsveniente, subito in Equum se convertit, ne agnosci

59쪽

posset Phillyra autem gravida facta , peperit foetum, cujus superior pars Hominem , inferior Equum

referebat, eiq; Chiron, sive Centaurin, norne imposuit. Cum excrevisset, in sylvas abiit, ibique herbarum vires ac potentiam edoctus . insignis Medicus evasit ab eoq, Centauria herba, chironium ulcus, grave id, Chironis operam desiderans, appellationem acceperunt. Docuit is Esculapium Medicinam,&,cum tandem Herculis, quem hospitio exceperat, sagitta, Lernaeo veneno perlita, casu in pedem ejus decidente , lethaliter vulneratus esset, mori optavit, ,immortalitate, quam a parente traXerat,carere. Voti damnatus, in coelum transi tus est , ibiq; in Zodiacum locatus, Sagittarim porro audivit.

CORONIS CORONEI FILIA.

Minerva Erichthonium , quia occasione suae cuin Vulcano concertationis natus erat, sustulit,in comitibus suis Pandr 0,Herse, Aglaurol, Cecropis filiabus, cistellae inclusum, custodiendunt tradidit, monuitq; ne omnino in eam introspicerent. Transgressam praeceptum Aglauron,Coronis,Cor0nei filia,jam in Coralicem, cum a Neptun peteretur, mutata, Minervae, in cujus autela erat, prodidit sed haud aliam gratiam retulit, quam ut Dea illam aversaretur, lao Auae postponeret. Erichthonius, cum adolevisset, ut pedum des*rmitatem tegeret, primus Currus usui adinvenit

'cctimene, Nycte Regis Lesbi filia, patris amore capta, incesti poenas dedit, in Noctuam mutata Hinc lucifuga , ab avibus , interdiu si prodeat, incessituri

60쪽

Ocyroe, Chironis Centauri,& Chariclus Nymphae, filia, contemtis patriis artibus, vaticinandi scientiae se totam dedit, atque, multum in ea proficiens, futura praedicebat. Ne vero fatorum mysteria proderet, aut Apolliner anteiret, in quam fuit commuthia.

Hippol3tus, Theses,4 Hippolyte Amaetonis, filius,

cum,c: libem ducens vitam, venatu sese exerceret,&constanti animo sperneret mulierςs, a Phu Ura nover-

Ca,absente patre,amatus est cujus turpi desiderio cum obtemperare nollet, illa filium apud p trem detulit, tanquam sede stupro solicitasset. Quamobrem,cum videret Hippolytus, patrem , novercae dolo persuasum , de nece sua cogitare, conscenso curru, fugam arripuit. Sed, dum phocae, quae tum forte in litus exierant, equorumin rotarum strepitu fugatae, magno impetu se in mare praecipitant, exterriti equi, frustra obluctante Hippolyto, currum per scopulosin saxa traxerunt, juvenemq; infelicem. oris implicitum, varias in partes discerpserunt. Esculapius,cum a Diana rogatus, Hippolytum vitae restituisset, a Iove, id inique ferente, iterum laic fulmine occisus est. Contra

Apollo in Cyclopas, quod Iovi adversus . Esculapium

fulmen suppeditassent, animadvertit, multis e medio sublatis quod tamen minime impune tulit, divinitate privatus, Admeti Regis Τlaessaliae armenta, pastorali habitu, pascere coactus. Et rei dum vacat, Mercurius boves,quae longius forte processerant, furto abactas, in sylva occultavit, Battol cuidam, quarum custodi, a quo uno visus fuerat, mandavit, nequiquam furtum illud indicaret, vaccam insuper illi Dci dono

SEARCH

MENU NAVIGATION