Pera Librorum Iuvenilium Locvlamentvm Tertivm ; Pars 1 Insunt Adminicula Studii Historici. Scilicet Mythologia Veterum. Praecognita Historica. Mnemonica Historica. Synopsis Historiae Vniversalis. Nomenclator Regum, & Principum Europae

발행: 1695년

분량: 855페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

i MYTHOLOGIA

Dicta est privia, quod triviorum securitatem praestaret min, ut Hecate, triplex quoque captu gerebat, dextrum Equinum, siniarum Caninum,in medium

Suis agrestis. Sed Virginum Dianae habitudinem nobis depingit Claudianus , . q. de laud. Stilic sic Dianam, quam Latoniam ipse appellat, affatus: Tu quo nobilibus 'etiacula nostra laboras Illustrare feris,sammose in vertice rupis Alpinae socias arcu cessante pudicas, Et pharetratarum comitum inviolabile coguoncilium. Veniunt humerosis brachia nuda,

Armataei manus jaculis, a terga sagittis;

Incomtae, pulchrael tamen, seudoribus oris Pulverulenta rubent. Sexum flec crudafatetur Virginitas: ne lege coma. Duo cingula vestem Crure tenus pendere vetant. Canis Dianae sacrum animal , Currum candidissimi Cervi trahunt. Dict)nnia appellata est a retibus. Matronae, cum,gravia utero, gonam amplius ferre non possent, eam in hujus Deae templo deponebant. Τoto orbe celebre fuit Templum. Desii in Dianae honorem conditum, septemque mundi miraculis annumeratum cujus te hon architectus fuit vixque

aeto annis aedificatum est. In solo palustri locatum erat, ne terrae motus sentiret, aut hiatibus absorberetur. Rursus, ne in lubrico atque instabili tanta molis fundamenta ponerentur, primum calcati carbones, dein vellera fuere substrata. Tantum opus erostra-sis,ut famam maleficio sibi compararet, incendit ea die qua Alexander M. natus est. Renovatum deinde tanta specie, ut prioris etiam gloriam superarit: Ma tronaeque ornatum suum, e locis etiam maxime dissi iis, aliasque res pretiosas, liberali maiiu,suppeditabaat.

22쪽

Venus, generationis, pulchritudinis, deliciarum, voluptatumque omnium habita est Dea secundum Ciceronem ita dicta, quod ad omnes res veniat vel, quod per eam novenialit. Fertur, ex stuma maris, Caeli testiculis usos Saturnus ei excideratri in mare proiecerat, in concha margaritarum serace, fuisse concepta Latque ex ea prognata, in illa ipsa concha in Cyprum navigasse Eam Romani religiose coluerunt, quod ab illa originem ducere videri volebant, fingentes, ex ipsa & Anchise Eneam natum fuisse. Simulacrum ejus varium fuit Interdum effingebatur

ut puelli, e concha marina exiens, interdum, ut mulier nianti concham tenens, rosis cincta, pone quam Charites,4 utrinque Cupido, ac Anteros. Qui curii vehentem repraesentabant, 'gnos, aut Columbas vectores adaptare consueverunt. CupIDO, Veneris ex Marte filius, Amoris Deus habebatur. Hunc veteres nudamin alatum finxere, ac insuperflammis,duabusque diveris naturae sagittis una aurea, altera plumbea,armatum quarum illi conia ciliandi, huic dispeliendi amoris vis inerat.

Mars,Belli Deus, quod maribin in bello praesit, nomen accepit. Poetis Mavors dicitur, per epenthesin. Iovis: Iunonis filius fingitur aut secundum aliquos sola Iunone genitus est. Cum enim Iuno animi angeretur, quod comperisset, Iovem, e cerebro, sine

foeminae commercio Minervam procreasse, Oceaniam

adire constituit, sciscitatum, quo pactois ipsa sine viro parere posset. Caeterum, itinere fatigata, adquietem captandam, juxta fores F*rae Deae , Zephyro

23쪽

dio MYTHOLOGIA

connubio junme,consedit, de peregrinationis causa a Flora quaesita, eam exposuit. Monuit igitur Ju- nonem Flora, crescere in campis Oleniis florem, quos tacto conceptura sit sine viro. Fecit periculum Ju- no, statimque gravida facta, Martem peperit. Hunc ferunt postea veneris consuetudine captum fuisse; ambosque, in geniali lecto deprehensos, Vulcanus laqueis, ut evadere non possent, irretivit, eorumque&Dearum omnium risui exposuit, donec, Neptuni precibus commotus, vincula laxaret, nexusq; dissolveret Mais Sororem habuit Bessonam Equus, L pus, Canis, Picus, sacra ei animalia. Servius ad 8. AEn. annotavit moris fuisse apud ΙRomanos, ut is, qui belli curam susceperat, Sacrarium Martis ingressus, primo Ancile commoveret, post hastam simulacri ipsius, diceretque Mars vigila. Erat autem Anci, scutum breve, quod Numae Pompilii temporibus de coelo decidit , unaque edita vox potentissimam futuram Civitatem , quam diu in ea mansisset. Mars urabatur nunc Equo nunc Curru insidens;

in ejus manibus Hasta Flagellum Addebatur Gallus gallinacein vigilantia symbolum.

Mercurius Iove, & Maja, Atlantis silia, genitus

est Graecis Hermes, avra 'lμηνευειν, appellatur. Erat enim Nuncius Deorum, dator Facundiae, praeses item Mercatorum, Lucri, Palaestrae, Furum Geometriam, Musicam, ejusque instrumentum Lyram invenit; ac ex sorore Venere suscepit Hermaphroditum. Repraesentabatur ut juvenis formosus, vultu hilari, capitein pedibus alatus, Caduceum tenens. Erat autem Caaucem Virga, cui Serpentes duo, mas Sc

24쪽

foemina, parte media sui voluminis, nodo, quem Her lculeum uocant, invicem colligati, primisque partibus ita reflexi, ut oscula jungere viderentur, adhaerebant. Quippe, Mercurius in Arcadiam proficiscens, cum serpentes duos pugnantes reperisset, eos interposita virga ad concordiam redegit suaeque Virgae adaptavit. Hac ille Virga postea animas ab inferis revocare, somnum, quibus volebat, immittere,in praecipue dissidia ac discordias componere, credebatur. Hinc, quemadmodum per Feciale bella indicere, sic per

Caduceatores eadem finire receptum erat Mercvriales acervi, Ερμαιο λοφοι, dictae lapidum strues, inviis publicisin compitis, ad itinera commonstranda congesta, quas transeuntes viatores, crebro lapidum actu, in Mercurii honorem augebant.

Iovis nomen ab Hebraeo Rhova ortum esse, quorundam fert conjectura Saturniin Opis filius suit, eodem Cum Iunone partu , in Creta insula editus. Solebat autem Saturnin filios, quos Opis ei pariebat, simul ac in lucem editi erant, devorare, quia in fatis esse cognoverat, fore, ut a filio per vim regno pelleretur. Ergo opis, Iovem in Ida monte enixa, ipsum clam retibus, qui cor3bantes, Idae accolis, nutriendum dedit. Hi infantem ad Nymphas in antrum detulere, a quibus lacte Caprae Amaltheae, melle educatus est unde Iupiter deinde Amaltheam, una cum capellis ejus, inter sidera retulit, alterum vero ejus Cornu Nymphis nutricibus dedit, eam adjiciens facultatem, ut, quicquid optassent, id optatum ex illo serrent. Enim veroe, Iupiter cum adolevisset, cognovissetque etiamnum patrem sibi insidiari, a regno

25쪽

regno eum pepqlit , mundique imperium, cum fratribus Neptuno, Plutone sorte diu sit ipse coeli&terrae, Neptunus maris, Plut inferorum regimen nactus. Erangebatur, in throno eburneo sedens, sceptrum manu sinistra tenens, altera fulmina mittens, Gigantes conculcans. I laeta erat Aquila, quae O-lans Ganymedem raptum portabat, habentem in manu craterem, ut illum Iovi ministraret Iupiter pribilius inter mortales usitiam docui; omni vi atque injuria remotis Metamorphose variae Iovis, quas P betaec piramenti suiu id significam, homines, cum se violentiae ac libidini permisere etiam naturam dediscere,& in belluas immutari. Iupiter Mammsto, sub forma arietis cornuti, in Libyae desertis colebatur, ubi templum insigne Bacchis, ab India cum exercitu rediens, ei aedificavit: quoniam, cum siti laboraret, obis viqin arietem secutus, fontem in enit, quo totus exercitus recregius est. Arietem igitur illum Iovem esse arbitrabat r.

Erant toto orbe celebria Iovis Dodonaei, Iovis

Dodona fuit civitas antiquissima MIGM in viro.

hoc est,uti nunc appellatur. Camis a Dodona,Nynam phari; adam marina, aut a Dodone Iovis auropae filio, vel potius a Dodane filio Iavqn, cujus Gen. X, 4. mentio ac dicta. Iuxta hanc propinquum erat nemus, Iovi ac iam, iptum queroeum, in quo Iovis DO- domet templum Nimirum, Thebis aliquando Colum ae Da mi nigra volaverant, earumque una in Libyam contendit, altera in Dodonaea sylva consedit, humana voce prolocuta, sura vesie hic loci Iovis oraculum condi Modus consiliendi .respondendi talis elat Quercus prope fanum stetit , omiaiunt

26쪽

Graeciae arborum m xime vetusta. In cacumine, hominis simulacrum virgam tenens. Prppe erat Iebes argenteus. Accedentibus, qui consulerent, movebatur quercus, resonabat. Percussus a sta tua lebes, inconcinnum quendam reddebat sonum. Foeminae Sacerdotes quae sacra ministrabant, sortesque dabant rogantibus , pronunciabant illico: Haec dicit Iupiter: nam sola intelligebant, quid sibi vellet incondita voce fatidicus Damon. A lebete illo natum pro erbiuna, Dodonaeum aes; de homine justo loquaciQre Vnde Poeta: Nec Dodonaei cessat tinnitus aheni Iovis in Dodona fons gelidus immersas saces extinsuebat, accendebat extinctas. Idem meridie semper deficiebat, qx increscens, ad medium noctis ex

uberans.

Iovis Hammonis Oraculum, in extimo sinu Libyae, ud Garamantas, ultra Cyrenen, ubi nunc Barca desertum an solitudine vasta torridaque extabat, quo, propter inteusos Solis aestus, non chlivis facile accesius patuit. Hic confertis rQcerisqu alboribus densum nemus 4O stadiorum spatio, gratissimarumbra leniebat fervores diurnos,in passim manantes sontes rigabant solum, sua natura arenosum Herile Medium sylvae Templum Ammonis occupabat,&sacer Fons in quosqlebant donatustrari, antequam offerebantur Deo. Id, quod pro Deo colebatur, non hominis habebat emtem, sed Arietis,eratque e naaragdoin gemmis coagmentatum. Hoc, quando, reti ponsum petebatur, navigio aurato gestabant Sacerdotes o cum multis argenteis pateris, ab utroquemvigii latere pendentibus. Illa ferebant idqlum

27쪽

MYTHOLOGIA

quo ejusdem nutu agebaturi : Matronarum ingens virginumque turba sequebatur, patrio more incondia tum quoddam carmen canentium, quo propitiari Io- vena credebant, ut certum ederet oraculum. His delinitum ritibus, non voce, sed solo nutu signisque

subobscuris, quae vellet, proferebat Signa, Antist

te iis, qui consultum accesserant, reserebant ac declarabant. Alterum liaud procul hinc aberat Hammonis fanum, in opaco nemore, cui Solis fons propinquus. In isto, eo semper aqua erat frigidior, quo Sol proprior media nocte summe calebat Ceriatum est, Hammonis appellationem provenisse a Cham cujus poster Libyam incoluerunt atque juvat adire vossum . . de Idololair gentil. c. 18. I .

NEPTUNUS.

Neptuno, Saturniin Oph filio, in Orbis divisione, Maris, ceu dictum est, dominium obtigit. Uxorem habuit Amphitriten , multarum Nympharum , c

Najadum matrem. Primus navigandi artem invenit, classem instituit , nec minus equos domandi modum illum reperisse, creditum In ejus honorem circenses Ludi celebrabantur Vetere interdum tranquillum sedatumque saepe vultu turbato e nxe-τe, uti solet mare nunc aestuare, nunc placidum reddi: santem in Concha, quae ab Equis marinis , posteriore sui parte piscium speciem referentibus, trahitur. Tria dentem illi in manus tradidere , proprium Imperii maritimi sceptrum is que vel tres mediterranei maris Sinus,vel triplicem aquarum qualitatem, quae in fontihus dulcis, in mari salsa in lacubus insipida est, signia

28쪽

Vulcanus, Ignis praests, ovis Iunonis filius, ob deformitatem e coeso praecipitatus, in Lemnum Insu lam procidit, atque ex hoc lapsu crus fregit, inde claudat redditus. Nutrivit autem illum Thetis Atque grandio factus, cinam Fabrilem in Lem o instituit, fabricandis Iovi fulminibus, claclopes assumens ministros. Uxorem habuit Venerem, sepe conjugalis fidei violatricem. Eruditi, Vulcanum eundem esse, volunt cum illo, qui in literis sacris Tubalcain di.

Apollo,Jove: Latona parentibus,genitus est. Iuno autem, Cum Latonam ex Iove gravidam rescivis set, immisi adversus illam Pythone serpente. per totum orbem pellicem persecuta est, qui nullam ei quietem, aut pariendi locum concessit. Tandem Latoisna, post longos errores, ad Asteriam sororem , anitum in Ort3giain Insulam commutatasar, pervenit, aqua suscepta, primo Dianam peperit, quae a vestigio obstetricis officium matri praestitit, Apollinemque, temellum sibi nascentem suscepit. Apollo adultus, ut maternam iniuriam vindicaret, Pythonem serpentem aculis interfecit, 'unde Pythii cognomen tum ei haesit. Nec minus deinde Cyclopa peremit, ob fabricatum fulmen quo, ex Coronide Nympha filius ejus Esculapius, ad inferos fuit detrusus. Ob hanc causam aliquandiu divinitate privarii4 Admeti Thessaliae Regis armenta , apud Amphrysum fluvium, per novem annos pavit. Quoniam autem apud Admetum perquam hiani. niter erat habitus, ad reserendum beneficium, a Parcis impetravit, ut, cum

29쪽

E MYTHOLOGIA

illarum sudis Admeti dies satalis volveretur, hac ratione nior te mess0geret . si quis reperiretur, qui illius vice hanc vellet oppetes e. Cum itaque dies mortis adesset, neque quisquam inveniretur Vicarius, ς-cusantibus conditionem amici sin subditis omnibus,

Alcestis uxor suae vitae dispendi , mariti incolumitatem redemit. Caeterum A pollini triplex potestas fuit, ut nimirum in celo Aol, in terra Liber Pater apud interos Ariuo existeret. Hunc Medicinae, Musicae Eloquentiae, Iagittandi artium, Oraculorum item e Vaticiniorum In entorem ac Praesidem Vetςres constituetunt. Simulacrum ejus juvenis imberbis cujus dextrae manu Arcus cum sagittis, sinistrat Cith ra inerant.

Nihil quondam famosius erat Pythii Apollinis, quod Delphis Phocidis in Achaja urbe,in quae totius Orbis umbilicus credebatur , extabat, Oraculo icujus historiam tenere oportet. Scilicet, in Parn si Phocidis montis anfractu, media fere montis altitudine, planitin exigua erat, atque in ea profundum tertie foramen. Ad hunc specum cum circum pascerent captie factum, ut una ex grege frequenter propius accederet,&, quotiescunque introspexisset, toties, cum reverteretur, miris Minusitatis gestiret saltibus, vocemque sonaret insuetam : quae pastor miratus, cum accederet,in ipse voraginem spectaturus, mox eodem furore hausto, simili modo tripudiare, & vaticinia fundere coepit Fama de ea re cum increbuisset, fiebat concursus ingens ad hiatum,"quot sese demittebant, statim validico halitu asstati, furibundis similes evadebant. Tandem , quod, ex furore, multi per praeceps in hiatum denti- en ac perirent, yterdicto cautum fuit, ne quis ana plitra

30쪽

VETERUM. 27

plius in imum se demitteret voragini vero templum impositum , excipiendi referendique Appllinis responsa ministerium Juvencula commendatum fuit.

λliquanto post quod Echecratos quidam , Thessalus, virginem Pythiam raptam violasset annosae deinde mulieri, quae quinquagetimum annum excessisset, ministerium fuit injunctum sertim ita,ut mulier etiam cultu virginali uteretur, ne in totum vetus mos

interiret. ait in bia texulum , ob priecipitia, erat dissicilis' angustiis ac , objecta insuper lapidum

mole, via omnis undique praecludebatur, exigua semita relicta, per quam onsulturi oraculum, sine ψ-mitatu, incederent. In Raedio Templi exigua planities se offerebat, in ea hiatus, ex quo spiritus acer vehemens , terribili sonitu, reculius, Vatem, tripodi insistentem, per infimas corporis partes corripiebat, agitinamque iso Mussam in furorem vertebat, eaque his intemperiis acta, fundebat vaticinia. Interdum tenuis spiritus ignis , ex ore illo antri, prorumpebat, foeminam circusas undens. Aon licebat autem Oraculum quovis die percontari sed statis tantum, definitisque utpote litibus, vel Calendis,

vel Luna augescente , aut deficiente. Percontanti,hrev oratione utendum fuit, verbis Graecis concepta, mactata simul, solemni ritu consecrata victima.

His legitime peractis, Apollo ex obsessa Pythia, seremetris Graecis, scite admodum atque argute, sed ambigue interdum, concepta responsa pronunciabat. Fuit hoc Delphicum, pmnium Ethicorum templo. rum locupletissimum,statuis ex solido aur argentoque conflatis, immensi ponderis,in aliis innumeris ac pretiosissim monariis refertum Hippocratem etiam sceleton meum, exquisitissime adfiguram hu

mani

SEARCH

MENU NAVIGATION