Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

BENEVOLO LECTORISVIdes hic parerga academica, de

quibus pauca monebo, quamuis de argumentis, quae illis explicantur, adhuc disputandi materia non deesset, si&temporis S aliarum occupationum ferret ratio. animum quippe induxi, parergis hisce varia momenta elegantioris doctristae ac philosophiae, quae & utilitate & sua. uitate illustriora sunt, diligentius explan re, ac illorum studiis, quorum animi harum pulcerrimarum rerum pascuntur: consulere. primo loco deprehendis dis-Iertationem issabulosa historio Semiramidis, qua praecipue disputaui aduersus cΤ β ΙΑΜ CNIDIUΜ, qui captus bello, quod , Cyrus minor cum fratre Artaxerxe gessit,&inΡersidem delatus ibi per xv II annos exercuit medicinam. ex ipsius monimentis praeter pauca fragmenta & excerpta,

ΜΑΝΝvs Collegerunt, nihil ad nos peruenit, quamuis luculenta lubricae aci malae fidei documenta dederit, id quod non solum antiqui, ARISTOTELES, STRABO, P L V Τ A R C II v s; sed ex recentioribus quoque IOSEPH vS SCALIGER, HERMANNUS

12쪽

obseruarunt. Cuiusmodi errores & fabu-Ias tradidit quoque in historia Semirami. dis, quippe quam primum ea, qua decet, fide ex vetustis monimentis Commemoraui, ac deinde regulas probabilitatis hi-Boricae secutus exposui, quod illius sit Pretium, quamve mereatur auctoritatem. equidem dissertatio haec iam anno Μ D CC x m. Lipsiae prodiit; heic autemissam emendatam & accessionibus non leuioris momenti auctam deprehendes, C ius rei ea tantum documento sunt, quae de ipso cΤEsIA CNIDIO, de matre Semirmmidis, quam fabulos a prodidit aetas, item de Θηριοπροφοις, de Origine Babylonis, de . Belis disputaui copiose. Dissertationem hanc excipit Hausi is

variis modis litteras colendi apud veteres romanos, quae quum non mediocris antiquutatum rei litterariae sit dignitas, cultoribus atque alumnis illarum fructum quemdam, spero, adseret, ut adeo operam meam in hoc non male collocasse videar. nam quamuis fuerint, qui ingenia sua in hoc litterarum genere exercuerunt diligenter, atque in his rerum antiquarum studiis magna elaborarunt cura, quorum notitiam Praecipue ΙΟ. ALBERTO FABRICIO &IACOBO FRIDERI co REIΜΜANNO debe-

13쪽

PRAEFATIO.mUS; nemo tamen argumentum hoc a me

expositum, iusto ordine, & ea, qua decet

inaustria, est persecutus. Veteres romani

nominis sui magnitudinem implerunt non solum armorum peritia, sed litterarum quoque studiis, quibus a prima aetate animum tradiderunt, ex quorum discendi

modo, nec non educationis atque institutionis ratione, & iucunda& utilia exempla Capere nostramque doctrinae culturam ad ista fingere possumus. Tertio loco videbis dissertationem is Iraemiis veterum sophistarum, rhetorum

oratorum, quod argumentum, quum L DOVICUS. CRE SOLLIUS, Cui debemus

eat m rhetorum, oratorum es sophistarum, leuiore attigillet industria, uberius ex antiquae aetatis monimentis illustrandum ele

gi,& ad id praecipue studium meum Contuli, Vt Varia Praemiorum genera, quibus veteres sophistae adsecti sunt atque ornati , distincte exponerem, cuiusmodi sunt '

salaria, tituli honoris, adclamationes, Coronae, statuae, legationes, magistratUS, VL .ictus publicus. nec non varias adieci obseruationes ex elegantiori disciplina, quae Ioca obscuriora scriptorum diuinorum illustrant, multisque demonstraui exemplis , litteras humaniores, praecipue studia

antiquitatum veterum gentium interpre- .li oraculorum sacrorum operam praestare' utilem.

14쪽

p R AE F A TI o. utilem, siue res ipsas, siue dicendi genera ac formulas respiciamus. extiterunt viri grauissmi, qui in eo collocarunt studia sua, ut doctrinam graecae litteraturae, quam ex lectione scriptorum profanorum hauserant, ad codicem noui foederis enarrandum illustrandumque adferrent, quam gloriam propriam sibi fecere aetate paul

que. nec ipsis horum studiorum felix defuit euentus, quum non solum multarum vocum ac formularum,quas scriptores se, deris posterioris usurparunt, auctoritas

firma ; sed & vis significandi ex profanis graecise libris vindicari atque Ostendi, adeoque suspicio loquendi generis barbari

remoueri ac via ad rectam sententiam parari possint, si modo tale studium cum cautione quadam instituatur. Sequitur diatribe de amoenitatibus hiasoricis ex Ciceronis peregrinatione codectis, qua Verba CICERONI s, quibus ipse iter suum litterarium commemorat, illustraui, multaque collegi de Athenis, scholis Athenicnsibus litterariis, praeceptoribus Ciceronis, de Asia, eiusdemque litterarum

15쪽

p R AE F A T I O. . rum domiciliis atque eloquentia Asiati-

Corum oratorum, deque re litteraria Rhodiorum, quae cultoribus antiquitatum grata fore, confido. haec dissertatio quidem anno MDCC xv Lipsiae prodiit; aliam autem iam faciem prae se fert, quum& multae factae sint accessioneS, eaque, quaehreuiter erant dicta, copiosius tradita, &varia momenta meliori studio emendata fuerint. habes deinde exercitationem

historico- philosophicam de atheismo Ariasotelis. primum generatim disputaui do

varia existimationis Aristotelis fortuna, quae omni no fuit dubia; .quum alii doetrinas illius cum scripturis 1acris voluerint conciliare ; alii vero ipsum in atheorum ordinem adscripserint. quibus expositis ad opus atque argumentum dissertationi huic propositum sum aggressus, atque obseruaui, quod partim doctrina philosophiae Aristotelis, siue ad meculationem, siue ad mores humanos spectet, ad atheismum viam; possit munire ; partim ipse philosophus 1ua mente nullum de deo ac diuino cultu sensum & studium habuerit,

id quod posterius probabili ratione adfirmaui. atqui hoc discrimen inter atheismum doctrinae & ipsius auctoris, quod satis est apertum ac firmum, diligenter ante oculosProposui, quum hoc neglecto, non possint non ea, quae distincte tractanda

16쪽

P R AE F A T I O. da sunt, perturbari, ac saepe sine caussis philosopni adcusentur atheismi, a quo animus cuiusdam interdum alienus est, quamuis ipsius doctrina ac praecepta ad ictum quemdam perducere queant. quid Praestiterim, quisque ad sequitatis rationem iudicet, nullo prauorum aflectuum Rudio captus, qui rationi inimici mentis OCulos aciemque perstringunt atque im- Pediunt, quo minus quid in quaque re . verum ac falsum sit positum, videamus. in eam sententiam, quod Aristoteles male

senserit de deo rebusque diuinis, iam alii quidem sunt ingressi, quorum in ipsa dissertatione a me facta est mentio ; nemo camen argumentum hoc ea ratione atque

industria, qua id copiose persecutus sum, Exposuit atque accurate principia, quibus Aristotelis doctrina & rerum naturalium

bus omnibus non obscure colligi potest, quam misera philosophiae fuerit conditio superiori aetate, quum & in scholis christianis Aristotelem unice sequerentur, ipsum pie colerent veluti oraculum philo-1ophicum, effata eius sancte ac religiose' haberent, de quo acerbissimo seruitutis iugo diuino numine repulso, nobis gratulamur merito.

His accedit diatribe de rethusia o veterum sophisaram ct oratorum, de qua scri- . benda

17쪽

p R A E F A T I O. henda cogitandi materiam mihi dedit P u i

rum sophistarum celebrandis consecratum, quum studiose Perlegerem, obser vavi oratorUm exempla, qui diuino a f. flatu se incitari crediderunt. quam in caussam partim C R E S O L L I I theatrum rh torum, partim scriptores de enthusiasino,

S alios adii, ut quid lucis ex illis peti possit,

viderem, qui quum multa momenta industriae meae relicta esse deprehenderem, mentem meam et USque consilium conis firmarunt. quapropter hac dissertatione id egi, ut varia enthusiasmi huius genera ex antiquis mollimentis distincte exponerem, etiam in caussas illius curatius inquirerem, id quod copiam mihi fecit, veterum doctrinam de daemonibus atque hominum cum illis congressit tradendi, etiam

historiam sophistarum illustrandi, in qua

quamuis C RE SOLLIus insignem posuerit laborem, multa tamen, quae diligentius a maiori cura eXponenda sunt, reliquit, ut dissertatio, quam meditor ac paro dei Liatione oratoria veterum sophisarum testari .

debet. subiicitur huic hi oris Iogicae, de

18쪽

alii, quoS Copiose protegomena historiae huius recensent. quorum studia quum animo meo Cogitarem, fateor me facile a proposito de historia logiete scribenda fuisse abductum, ne post Clarissimorum virorum labores Iliadem post Homerum in

lucem producerem. Contra quum animo pensiliarem, aliorum historias neque ad nostram usque aetatem esse perductas, neque fata ipsarum doctrinarum attigisse, neque ad id persectionis fastigium peruenisse, ut nullae accessiones fieri possent; non frustra operam consumturus videbar, si historiam logicae hac forma rationeque adornarem, ut & notitiam scriptorum logi-gicae, qui hanc disciplinam Comment tionibus suis aetate A antiqua & media& recentiori illustrarunt; & fata ipsarum doctrinarum traderet. quibus de caussis tres libros constitui, quorum primus de origine artis logicae; secundus deprogressu ac fatis logicae, tertius de varia exis mationis logicae fortuna disserit, ex quibus

secundus recenset varios logicarum scruPtores, atque exponit Originem, progressum & fata doctrinarum logicae, nec non varios modos istam tradendi. atqui hac

ratione, si deus velit, historiam aliarum doctrinarum philosophiae metaphsicae, Ptificae, ethicae, iamprudentiae ac theologiae

natura

19쪽

P RAE F A T I O. naturalis & politicae adornare animum induxi , atque essicere, ut parerga nostra aca

demica cultoribus philosophiae & historia

rum utilitatem quamdam adferant. illi

enim, qui adhuc sibi persuaserunt, histo

riam litterariam absolui sola scriptorum &librorum notitia, a vera illius indole cognoscenda discesserunt, quum fata & scriptorum & librorum & doctrinarum expia . nanda sint, quod postremum momentum

a multis, qui huic historiarum generi ope- i

ram dederunt, aut plane praetermissum, aut leuiore industria fuit expositum. tamdem videbis hic diatriben de orationibus

manorum, qua diuersias harum orationum species recensui, ac veram illarum originem demonstraui, principes oratores,

quibus sermones panegyricos debemus,

commemoram.

Haec igitur sunt momenta, quae haec parerga academica complectuntur, ex hiastoriarum atque antiquitatum litteris coblecta. cuiusmodi studia qui haud abiiciunt, illis operam non plane inutilem aut ingratam me praestitisis, confido, in eo posthac elaboraturus, si aliarum Occupationum ratio sic ferat, ut opus hoc feliciori continuatum euentu in lucem prodeat publi

20쪽

EXERCITATIO

HISTORICA

FABULOSA

HISTORIA

SEMIRAMIDIS

CTESIAM CNIDIVM

SEARCH

MENU NAVIGATION