Tabaci sternutatorii moderno abusu

발행: 1716년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

48 DissERTATIO SATYRICA motis adnuitur salus. O arguta capita tot quassata sternutamentis i Verum ubi loci reverentia λ Ubi Numinis prae sentis recordatio λ o impudentem rerum etiam divinarum desbectorem nasumi Sub seculi prioris decimi sexti initium similis mos apud Hispaniae Sacerdotes invaluerat, ut ipso lub sacrificio dc sacrae Synaxeos administratione na- sali pulvere uti haud turpe Censerent. Pessima consuetudo sic invaluerat, ut jam videretur major remedio. Quocirca Decanus & Capitulum Cathedrale Seviliense coactum fuit Vaticani Principis Urbani VIlI. Opem instanter implorare, qui aequissimae petitioni non lente deserens, emissis literis Apostolicis omnes , quotquot imposte rum per Hispaniam in templis tabaco

stemutatorio uterentur, sacro fulmine seriit. Proficiat hoc tibi Nase Romanum Nasturtium. Et certe bonum factum. Utinam idem hoc quod gentem Hesperiae nasutissimam, etiam Germanorum hodie sat nasutam fialmen tangereti Coeteroquin nullo tollenda erit remedio haec narium Ozaena verci Cacoethica, nisi, quod tamen absit

a Chistiana Republica, lex severior,

72쪽

DR PIc AN Aa I. PARs I. Aseeu illa Russorum Imperatoris Crat no I 6 q. lata, cam Constringeret. Refert Olearius Scriptor omni CXCeptione major, secundum hanc tabaci- colas Virgis Coesos , stigmate notatos, imo alas nasi iis disiectas fuisse. Subjungit Persie Schare Abbas exemplum, qui ob violatum tabaci interdictum' militi Sc nasum & labia praescindi jusserit, venditore una cum tabaco flammis addicto. Ita vel ipsis Barbaris displicuit pravae istius consuetudinis noXa& foeditas. Sicuti quoque Amura- ithes IV. Turcarum tyrannus usum ta- baci Mahometanis sub poena Capitis prohibuit. O os & nasse picantia, inqua: conjicitis pericula mortales t Si nunc haec lex in tabaco , quae olim tempore Friderici I. imperatoris, esice posita

. - . .' a

ui reus extiterit, spoliis nudataS a- Gunther.

i Turpiter ω nas mutilabitar ille resecto Quot hodie Nasutorum gnomone suo spoliati contortis extuberantibus prudentiorum naribus ludibrium deberent Θ Quamvis & hoc fortastis ne D quῖdem

73쪽

so . DisSERTATIO SATYRICA dem plures ab ejus. usu retraheret. Ca rinus cnim, cui a luis Venereae Carcinomate erosus, & tantum non dimidiatus est natus, adhuc ejus rudera farcit tabaco. Retuli casum ad Ad versaria cum sequenti Epigrammate:

Laesis naribus usique ad ossa frontis,

Paucas Remquias habet Carinus, .

Et prurit tamen usque ad ossa frontis. δ quanta scabie miser laborat f sum non habet , capit tabacum. Hic igitur vix habet nasum. Scribit

autem Borellus compilator si quis alius observationum Medico-physicarum curiosissimus, apud Normannos vi Xisse fabrum lignarium cui duplex fuerit nasus, dc proin condictum fuisse Mauritium duorum nasiorum, Sieur de Deuxnez. Hic hercule magnum habuerita natura beneficium captandi pulveristabacini, quod satis est. Crediderim hodie non deesse, qui eosdem , nisi decori vultus obstarent, aut si saltem ita mos novus ferret, sibi optarent, ut ex N icotianae cornucopia largiori manu quadruplicatis naribus hanc capstiare possent Ambrosiam. Quid enimpnunquid defectum hunc alio resarciunt

stra

74쪽

DE PICA NAs I. PARs I. xt stratagemate Z In naribus stratum super stratum collocant, ut loquuntur chymici. Iam eX piXide propria capiuntiabacum Hispanicum, moX eX aliena. coup de bois, paulo post alio offerente illud quod de Communi vocant. Omniasiaccessive naso intrudunt. Nunquid de

his dici potest , quod habeant juxta

phrasin gallicam, o ned de triple et age, triplicis contignationis nasum , quas singulas peculiaris occupat Nicotiana: Pulvis pNullum itaque diei aut noctis tempus excuset a sumptione tabaci, neque etiam ullum anni. Nasum enim Naestuantem farciunt & algentem. Non satis eit in lecto, in templo, in foro deplaicis, inter pocula indulgere narium appetitui. Etiam in mensia, dum os& dentes δc Ocsophagils dc stomachus laborant,& necessario primae digestionis muneri vacant , piXis locatur ta- 'bacaria, ejusque pulvisculus Veluti Condimentum & bellariorum omnium longe maximum non semel Carpitur. O- Culos meos fidemque testor, id non raro etiam apud Viros Principes, Ia-Pientes ac prudentes me vidiise. Quod nemo sane nisi obarsa aut BoeotiCa nare Medicus probaverit simitati conduce-D a re,

75쪽

longa consuetudine inductus Callus aut sternuendi metum removit , aut VasaeXcretoria penitus obstruXit. Alias enim quid peti petarum stillantibus naribus ineptius Z Quid immoderata lymphas ventium stillicidiis incivilius, unam candemque in faeditatem tabaci pulvere liquidisque concurrentibus, & in famibus quandoque quadram usque dependentibus iuriis p Sed pransum de coenatum est sat laute & largiter. Rr-pletus est stomachus: lassatae fimi maXillae . Solius tabaci etiam post epulas manet fames, & saburrato ventre adhuc jejunus & avidus est nasus. Inese plebilis haec Pica esst , infitiabilis o

I. VIII.

Immensa miseris labatini di pendio. RAt o moderatus rerum est usus, ubi eae incipiunt facestere in abusum, quem in plurimis merito obstupescas. Nempe quia nulla est peregrina stoliditas, Cui Germania se manCipare non sit facilis. Duo inprimis pulveres inussum deducti, mox in enormem abiere

76쪽

Dn Pic A NAs I. PARSI. s3 abusum. Alier est Cyprius ille, quem

per eminentiam Galli poredre, pulverem, appellant, qui non sine ingenti Reip. damno, ut solertissimus Academiae Leopoldinae Oribasius rationeS In Eteodi. iniit:) ex optimo tritici flore confec-Μςd rL.

tus & adscititiis comis inspersus verudispergitur, atque in terram prolapsus pedibus proculcatur. Cui id hodie quoque Contingit fatum , Ut non in aulis, divitumque palatiis tantum hospitetur, sed ne viles quidem Operariorum domos praetereat. Quis enim

non amat etiam nuper admodum Ephebus mento simiarum in modum glabro, niveis ab hoc pulvere comis eminus silicernia mentiri ξ Ut taceam eum non modo domi cellarum scu proprios seu fictos capillos gravare, sed nec olidarum Coquarum &Vacci mulgarum frontes praeterire. Haec sors est primi pulveris. Alterius istacini non multo est felicior. Sive enim in particulas grossiores concisus fistulis destinctur, sive in subtilissimas atomos divisus naribus utrobique perditur dispergitur. AC- census in fumos abit & cineres, egregio vanitatis schemate. Naribus viXatti actus ad suprema labia barbamque

77쪽

sψ DissERTATIO SATYRICA recidit perditioni jam destinatus. Nempe Multa cadunt inter nasum supremaque labra. Phonellae nuper insignis ejus cX naribus relapsa portio inter sororiantes Colliculos spectaculum risu dignum obhaerescebat, & pectorale quoque ut

VOCant, Conspergebat. Qui nares amant magis tersias, motu narium eviatorio eundem aut in terram , aut si

fortuna volet, in strophiolum eXCutiunt, nulli amplius usui futurum. Nisi quis fortasse ut Osiander Duci Mega-Iandro a cubiculis hic tabaci pulverem e Domini strophiolis indies mane magna copia eXcusium eX siccatumque militibus rursum vendit.) eundem eae suis excipulis velit repetere eadem via remittendum. Sed apage te faeditas ad Lixas & CaloneS.

O quot Tabacch ieris inscribi poΩset lemma : in parvo magna scilicet

dispendial Id quod amplius dilucescit

in fistulis eidem Nicotianae distinatis. Liceat easdem juxta Apuleium describere : quod sit vasculum quoddam invicem colli graciliter Atulatum. Sed pro quam immenta per collulum hoc

78쪽

DE PICA NAs I. ΡAns I. ss gracile profunduntur opesi Fistula ta-hacina herbas convectat calle angusto, Virg. 4.& consumit, sed eodem ducit largissi- ν' mas impensas. Sequitur fumus Tenuis qua siemita ducit Id m. H. AQVtaeque ferunt fauces. AER Quod eleganter ad propositum sua Vernacula exprimit Larvae mundanae au

tor :

is hei gaade van de eel AI is hel klem, noch ks het Neel. Refert Κlochius in Anglia rel)eririge De AEtatine sos juvenes istaccophilos, qui in 'a' eXpensi codicem quotannis reserre so- leant Tabaci pretium argenti uncias MDC. Ο os hominis quam parvus tibi est isthmus, sed quam profunda devorans Charybdist 6 Nase quantilla tua

sunt foramina, quam brevi spacio ac termino circumscripta, &tamen quantae Uoragines t I lle apud Magnen m Εkere DNasus indies consumebat tabaci optimi Tab. tres Uncias. Praedictus Chyliarcha

Megelander quot septimanis libram horculeis naribus disperdit. Quem si vidisset notus ille Saxoniae Morio , D nun

79쪽

s6 DissERTATIO sATYRICA nunquid exclamasset : Vah quantus Nasius f Quantum putas absumit bal-bra nare Sambrius Opdagricus p Quantum Labbeonis nasus infans, multo madidus imbri nullo gratus acumine Θ Quantum Schnargutius, cui hircosius. Pilosas nares pol7pus occupat, Et plenum sitiens Oenophorum botros Protrudit facies uvea gemmeos pQuantum displosis naribus mirigastus Quantum resimis Bassus Z Quantum naso pumicato Bibianus. Certe rara haec ac memorabilia sunt magni nasi eXempla. Labienus secum semper geGtat non pix idem, sed pixides, & inter illas quandam Nasorum quatuor, quantae integro Nycthemero nasius, non sussicit unus. Liceat huic ponere Ε- pigraphen:

Ecce dapes nas, capere has, nil δε

cius unquam,

Cosmilem tolerat Tantalus ipse si

tim.

Pergamus ad alterum sexum. Quantum quot annis absumunt, suisque disipensant amasiis Phrynella, Philenis, dc

80쪽

ualdeo enumeratus Amazonum CXercitus , ut & illa de qua canit: Bojugenam audivi de conjuge multa

querentem,

Multa quidem, sed U haes, undanti non sne risuis limis oculis : Inopem mea Bert facit me. Scitanti causam ; non es satiabilis inquit. Vini an temeti stiens p aeuin immolabari Tantum emit atque intra non totum prodigit annum, . Quantum sussceressere remigibus Gra- selingae. Hic certe merito CXclamat vates . . Grandem θ' conspicuum nostro quoque tempore niasum sSissaeus Pharmacopola , egregius quoque Nassecurus , ultra centum liqhras tabaci sternutatorii quot annis Vendit , & ex quavis libra facile lucratur imperialem, pro quovis distrahens sex uncias. Lucrifera medius fidius si quae

D s alia

SEARCH

MENU NAVIGATION