Tabaci sternutatorii moderno abusu

발행: 1716년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

s8 DissERTATIO SATYRICA alia mercis species. Stipulae, radiculae aliaeque tabaco eXcussae quisquiliae teruntio venales saepe naribus satisfaciunt gregariis, modo pharmacopinae pixi- des oleant. Paucae olei odori guttulae pretium addunt rei vilisi1mae. Et siequoque arguto stratagemate naribus

illuditur. Nulla Ossicinae pixis plus

Simaeo annuatim contribuit , quam tabacaria. Sed quis laboris lucrum tertissimo viro invideat, nisi quid pro quo vaeneat ' Verum hic syncerius adhuc multo agere videtur illis Indorum Merdilegis , qui ut memini me alicubi legisse, Regum atque Magnatum Indiae quibus mos est magna Caryophyllorum, Cinamomi aliorumque aromatum quantitate indies vesci. stercora solicite colligunt, exsiccant dc pulverisiata in alias terras: s forte

has nostras sub tabaci Hispanici specie& titulo,) mittunt pro pulvere sternutatorio exquisitissimo. O Pharmaco- pCee , hoc naturale est Aromatum magisterium , haec animalis foecula, Cui tua Cesierint tabaci mangonigandi artificia. O nares mortalium scatophagast o turpitudo, ponere id inter delicias, quod natura ceu CXcrementum

putidissimum foras projeciti Et certe

82쪽

DE PICA NAsr. PARs I. sysi similia forent eadem, pulvis ille His paniae sternutatorius ec subtili levitate sua & colore exactissimc refert Libeth

OCCidentale microcosmicum in Alcoolredactum.

Sed hoc Sophisma & procul dubio

patriam suam redolet. Genuinus autem tabaci Hispanici pulvis sic paratur, quod addam, ne ejus amatoribus forte nauseam praedictis conciliem. His ani Tabacum Brasilum in cubiculo Calefacto probe exsiccatum manibusque minutissime contritum duobus sacculis lineis densioris texturae includunt, quos Verna oculis, ore naribusque peculiari machina caute munitis in loco undique concluso fortiter concutit eXcutitque, quo pulvis tantum

tenuissimus fumi specie per spississimum linteum , evolet, qui parietibus &tabulatis cubiculi undique adhaerescens colligitur. Pulvisculus hic summe levis ac volatilis a Patria ubi paratur audit Hispanicus , innumeris hodie

naribus, etiam tamineis summae deli- Ciae. - Paratur ea quantitate , ut ad cunctas Europae oras ablegetur, licet inter pulveris sternutatorii species sub abusu omnium nocentissimus.

Verum frustra questus sum tabaci disi

83쪽

o D IssERTATIO SATYRICA .r dispendia. Utinam omne disperdatur Utinam semper rursum ejiciatur nasol Sed etiam ejus pars transit per eju meatum ad palatum , ossis Ethmoidis subit meatus, cum saliva delabitur in ventriculum, provolat ad laryngem , imo ipsos pulmones, Variaque eXcitat gravia, di saepe periCulosa lymptomata, ut infra ostendetur. Jam igitur mihi videor audire quaerentem taba- cophilum, quanta, si necessitas exigat , & quo inprimis tempore ejus sumenda sit dolis p Loquatur & resepondeat pro me praelaudatus Magne- . e. Re- nus : Mundo corpore jejunus homo, non εμφ ' inprosper4 uteus valetudine, exoneranda capiti pulveris unum aut alterum granum ex utraque nare sumat. O Magne- ne nunquid haec nimium rigide ZQuot hic circumstantiae Z Unum alterumῬe granum ex utraque nare Unam alteramve unciam aut saltem drachmam

satius dixisses. Mundo corpore Z Ubi tale semper inveniemus Z Na leni nostri vix mane strato surgentes, prius quam sellas visitent patroclianas, jam

eo cum voluptate utuntur. An tantum

jejunus homo I Naso concesserim, non stomacho Etiam bene pastis hodie non displicet. An nemo nisi non im-

84쪽

bit Pi CA NAsi. PAns Ι. 6 prosperi utens valetudine I Remedium valetudinis adversae magis credideram quam secundae. An nunquam nisi exonerando capiti 3 Sed apud nullos magis hodie in usu est, quam qui sunt cerebri levis i. Limitanda itaque tibi erit Excellentissime Magneneli

ex tribunali Medicos lata lententia. Contra quam alius universius inlaba Catorum Chorus ringentibus naribus

insurget. Sed non opus est hac admonitione. Videtur ipsemet jam hoc praevidisse. Unde sic limitat. Dan- Regula dum est aliquid consuetudini, unde , δό- iis, qui ita assueverunt huic pulveri, ut frequentias in die utantur, author essem. Tace nunc Magnene, tace, jam satis dixisti, si gratificari desideres: Sed

pergit:) Coercerent se intra moderatiores

limites , ω semel in die tantum jejuni adhiberent. Suod si gravior sit abstinentia, sumant ter in die, mane jejuni, iterum jejuni ante cibum, V ante coenam. Sed haec rursum nisi nimis severe , saltem scrupulose. Ganniunt intabaccati , & contra asperum nati magistrum provocant ad aliud tribunal. Litigent illi, ut volent. Nos litem hanc nostram non faciem .

85쪽

QVae hodie gens est , cui tabaci

non sit orexis, cui sua non sit Petophylaca, sive ori si vi naso destinetur Z Ubique civitate donatum est. Pluribus tamen in locis lucrifera Cum eo instituuntur Monopolia. Etenim Cum omnibus nec prosint , neC arrideant omnia, multisque conspecta solis sit tabaci Hispanici levissimi noxa,

seriari tamen nares renuant, de quudem correctionibus 8c Mangoniis cogitari coeptum est , variaque praXi quaesitae sunt gratiae, tum pro lenoci

nio narium, tum nummorum aucum

pio. Lusitania ex Nicotianae nigrae optimae foliis mittit pulverem coloris eX citrino viridescentis , Hispanico nonnihil correctiorem, quod eorum prius aqua rosarum facta maceratio detrahat acrimoniae. Inter Hispanicos tamen pro optimo habetur , quem mittit Havana de Sevilia. Hispani Dala Vana appellant, quo Ceu suavissimo maxime delectantur. Horum pulverum levitas

86쪽

tenuitasque Cum deprehendatur multis admodum nociva, Tridentum Bononia Venetiae istos compingunt inminutiora granula enchiresi vel Pharmacopaeorum pueris nota, quae Porro ad majorem gratiam oleo de Cedro, Jasmino, & quod appellant Pergamot- te inficiunt sicque naturalem herbae faetorem occultant. Et his nasum, siepissime exercitant Itali rarius fumigantes. Ille, qui in Galliis de S. Dominique audit, etiam lotus & granulatus multorum nasis blanditur. Turinum aurantiorum & rorismarini flores Nicotianae jungit grato Con nubio. Snebergum Helvetiorum CXvariarum radicum herbarumque miseCella pulverem construit nasis substit-lantibus phlegmagogum. Colonia Agrippina praesentat ex Domo CCu UΟ-Cant rubra Nicotianam sternutatoriam Oleo lavendulae non ingrato imbutam ..Schaphusium Comitis Maximiliani pulverem nasalem eX peto Virgineo Paratum ob majoranae Lavendulae,& Rorismarini flores ut Sc lignum rhodium ii eosque florentinae radicem admixta admodum suavem CCeteris Praefert. Gallia jactitat situm Tabaeri Pa in, Tabac mu que , ut innumC

87쪽

M DIMERTATio SATYIUCAros alios amatoribus quam mihi notio res nasi pulveres, eorumque miscellas, fucos & mangonia praeteream. Ita mundus vanitatum Amasios naso ducit,

ut bursias argento emungat.

Iam video te exspectare, ut indicem; quem in illa pulverum varietate sellimem optimum. Dico , quod olim lupusculorum institor : Unius matris faetus sunt. Elige quem velis, Omnes

abusu sunt noxii. Non sugillamus ista correctionis artificia laude digna si absit impostura Sc abusus. Ipsimet iti

othed nostra nuper publicata egregii pulveris sternutatorii elegantem formulam sed absque tabaco, ex suCCedaneis roborantibus dc resolventibus

cephalicis dedimus , ita ut ejusmodiptarmicorum usum necessitatis tempore apprime utilem maXime probemUS, voluptatis autem dc consuetudinis tantum ergo usurpatum penitus rejiciamus. Si mihi daretur optio, tabacum nostras cuivis indico praeferrem non tam .positive quam privative Correctum. Etenim excellenter odorisera

laedunt odoratus sensorium , dc spirituum texturae nimia dissipatione breuissime sunt mole ita, imo in nonnullis

Cephalalgias producunt. Ostendam

88쪽

DE PIc AN Asr. PARs I σs nunc igitur noxas & pericula eX pulveris tabacini sternutatorii continuo usu, qui pessimus abusus est, saepe orta,& quidni imposterum facile oriunda , & quidem tum meis , tum fide dignissimorum Scriptorum observationibus atque eXemplis,

Ne fortasse putes me, quae facere ipse '

recuso. Et recte tractant alii, taxare malia .gnea

89쪽

DISSERTATIO PHYSICOMEDICAE MORALIS

PICA NASI

PARS ALTER A. De noxa Tabaci sternutatorii.

g. I. Odoratus, abusu Tabaci semulatorii in multis valde imminutus , in pluribus penitus sublatus.

E enormi Tabaci appetentia, non virorum duntaxat& juvenum sed i& matronarum & virginum, imo vel puerorum hodie ludibrio , ita enim celeberrimus Pechli- L. a. Obs nus Picam definit) jam novum in- choamus discursum , quo Tabacipicae noxas ostendemus. Non inepte Tabacum imposterum appellari poterit Herba Nascola, etenim,ut cum Uate loquar, haeret in valle Nas , in caverna narium.

90쪽

lissimus , innumerarum in natura r rum arbiter & discretor sagacissimus; Archeus odoratus praeses, non ri ustia homini conccssus, ceu ex artificiosissima ejus organi structura, ad quam Vel a primo nervorum pari flamenta seu fibrillas nerveas distribuit natura, satis elucessit. Universam narium amplitudinem tenuis vestit tunica, durae

menyngis credita soboles , sub qua

glandulosus & nervosus latet contCX-tus framos nervorum tertiat conjugationis ad eum milvi docent Anato. mici) proxima olfactus sedes. Ete, Schneid. nim dum corpuscula odora , seu ex- es bis '

spirantia ex rebus odoriseris effluvia Cum aere admisia seu potius impulsa ad dictas fibrillas nerveas allidunt, Archeus mox persentiscit & agnoscit sactas impressiones, ex quibus objectorum aci mentem feruntur ideae. Hoc institutum prudentissimae naturae est.

Verum vilipendit & eXplodit hoc,

quisquis narium antra incessanter rabaco suffarcit. Veterem jubet hic migrare colonum. Tubuli namque nervet ab ejus acrimonia perpetim vellicati corrugati, crispatique tandem penitus obstruuntur , lympha natura-E a liter

SEARCH

MENU NAVIGATION