Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1753년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Duplex Elenchus Uc. seris , apographis compensiaturus essem. Utcunque tamen Tibi videbitur , statues

librorum M Storum Guil. POSTELLI , qui partim olim Basilete asservati fuerunt, partitia hodienum in inclytae illius Academiae Bibliotheca extant. Habemus equidem iam aliquot copioses famosissimi ac portentosi Viri Guil. POSTELLI librorum Indices,in Bibliotheca scilicet Gesinero-Simleriana, Tiguri Α.Is74. edita , f. 26 I. sqq. in Observationum Halensium Tomo IV. p. 262. sqq. ac in Variis h. Thomae ITTIGI Opusculis,quae cu-

.ra L. Christiani LUDOVICI Lipsite A.' i l . in 8. junctim prodierunt , p. as Io sqq. et 26a. sqq. Non tamen injucundum fore lectoribus meis arbitror, duplicem , quem heic exhibemus , eorum lustrare sullabum, a Cel. ISELIO, Academiae quondam Basileensis lumine , cum b. VFFE BACHIO meo amice communicatum. Suh- inde enim differunt hi Indices a reliquis, et quaedam continent, in illis praetermisi. sa. Nec ingratum insuper bibliophilis erit, nosse, ubinam Vel extent , vel la Ff - Las

362쪽

4s6 Duplex Elenchus, lassis adhuc indagari queant libri hi, quorum aliqui vero jam sunt typis exstripti. En ergo tibi primum Indicem, cui hunc titulum praefixit ISELIUS , Vir, dum Viveret , summ . Index librorum POSTELLI extantium in Bibliotheca Academica Ba-- . sileensi, ipsius manu, ut videtur ,

exaratorum.

Oporino suo C. P. R.

Zoar super Geneseos librum, a PosteIIo inchoatum per folia 6o. Sequunturhrevia Excerpta ex Postelli Glossis, auctore Conr. Pellicano, unius pag.

- Ex Guil. Postelli Glossis per Conradum Pellicanum excerptae ex Zoar super Genestos librum per folia M S. 4. Incipit ab initio Geneseos, usque ad Capitis ter- tii versum primum inclusive r Et serpens

Gulielmo Postello Apostolica professione Viro interprete, Chavae seu Evae Matris omnium viventium admirabiles , et super omnes doctrinas mundi, secundum Evangelicam veteris et novi Testam. Veriatatem amplectendae Prophetiae , olim in Adami cerebro conscriptae a Ragiele,Αdami primi parentis Angelo, et nunc primum in

363쪽

in lucem ex linguaeSanctae penetralibus apud Latinos editae,ex libro Behir, id est,tucis puriss1mae. Praefixa est apologia ad Christi veros alumnos, ut ratio tanti exponatur mysterii, quoque modo hac revelatione duce clarissime perinde de futuris singuli cognoscen , sicut de praeteritis, duce Historia, hactenus CognoscimuS.

BEHIR, id est, lucis purissimae libri, inter

Secretioris doctrinae auditorum Mosis inis: terpretes summa auctoritate constantis interpretatio,qua duce ad universa, etiam re conditissima scripturae mysteria summa facilitate pervenire liceat. Divinae dispositionis explicatio ex libro Ba-xasschim,id est Elementorum et radicum ad Ponendam confirmandamque primam Divinorum sensuum Veritatem.

Ex libro, cui titulus est Asochitecha, hoc est,instituam te, et est ex Maarecheth ΕlO- .' huth,Commentarius in Decem Sefiroth.

' . . . '

Gulielmi Postelli, hujus cognitionis instauratoris, Paradisi terrestris locus cosinois graphicae Scientiae beneficio inventus , et nunc primum orbi patefactus, cum iis, quae ex ejus situ dependent, plane revera admirandis.

364쪽

Gulielmi Postelli Midrass, sive interpretatio Secretior Samuelis , sive libri t. Regum : ubi perfectissimo et finali sensu tra-Aatur ex innumeris propositionibus, quae tam in lege scripta, quam in interpretatoria sunt aliquo modo delibatae, de secundo Christi in Matrem mundi et in ejus primogenitum adventu, ut ponatur hic in Caput anguli., 9. Guil. Postelli Ie catechisme , et introductionde ia merite Chrestene par raisen naturesse de Iagrace de Jesu Christ illuminee testement demoη-sree, qu esse destruise toute Dulsete et contrai enat te genre humain de I' abbraccer. Item. Interrogata Praeceptoris propo

ta Discipulo, ad erudiendos pueros et ignorantes in Doctrina Christiana et via Domini Dei. Florentiae , juxta Archiepiscopale Is 68.

Guil. Postelli restitutionis omnium primogeniti , a J. Calvino hac in causa maligne perstricti, auctoris apologia pro Sem veto Villanovano, de anima Mundi, sive de ea natura, quae omnino necessaria est, et habenda est media inter aeternam im mobilemque, ev creatam mobilemque, est que consubstantialiter in ipso Christo , sicuti est, etiam habenda , Contra aspergines, et praecipitatum Calvini in hanc Causam

365쪽

sam iudicium. Sive ut Titulus sit clariore

De Dei et naturae , Vel de animi et animae mundi, seu de divinae naturae et in-Teparabilium ab ea virtutum esus summo conatu et effectu.

: Alteri syllabo hanc praemisit Vir Iau

datus epigraphen. Libri infra notati hoc tempore non sunt ad manum : sed quum auctor Indicis ante hosce annos centum Professor Basileensis

. fuerit, spes est , aliquos ex iis , vel plerosque adhuc Basi eae reperiri posse. Α. Guillelmi P esti Barentonii, Dolehiensis,

seu Dolegensis , confirmatio Doctrinae Evangelicae, et Rationale Coactoriumque, sive novissimum Testamentum ipsius Jesii. In quo Doctrinae Evangelicae , atque totius Novi Testamenti origo patet , et futurae nunc in genere humano felicitatis clarissima ponitur descriptio , et ex Commentariis R. Racanati confirmatio. Explicantur in hoc manuscripto sex priora capita Genestos ab initio , usque ad sexti capitis versium octavum inclusive, Noah autem invenit gratiam in oculis Domini. Ato incompact. B. Guillelmo Psello , restitutionis omnium Antesignano , interprete , auctorequ Commentationes secretiores in

Genesin cnotandum haberi hic tantum in

366쪽

46o ' Duplex Elanctus' in tria illius priora capita, tertiique capitis Versium 2i. inclusive) et fecit Deus Adamo uxorique ejus tunicas seu Veinstes, ex pellibus sparascias ao. reliqua deficiunt et in omnia difficiliora Sacrae Scripturae loca commentarii , ex libro, qui Hebraeis Beressith rabba , hoc est , major' in Genesin interpretatio dicitur, conversi , collecti et extracti , familiarique Interpretis paraphrasi suis parenthesibus sub Hebraeorum textu distincta , , exornati et declarati. Manuscripti 4to.

illigati.

E, Guillelmus Psellus, apostolica professione Sacerdos , ex 72. Seniorum Mosis Spiritu don torum doctrina, a Sancto Simeone Justo primum publice exposita collegit de aeterno Christi in inferioribus Regno , et Sacro ejusdem Christi primatu , jam ab Adamo per Noachum, Α-brahamum , Mosen , et Christum ad ' nos usque deducto. Ex Zoharis seu il- Iustrationis scripturarum sententia tam clara, ut Evangelii instar sit. F. GuilleImi Pselli , admirabilis judaeorum clausorum , seu decem Tribuum Israel ,

sub Turcarum et Isimaelitarum potentia reductarum, historia atque adeo ipsa Is. raelitarum origo. M S. q. illigatus. G. Guillelmi Pselli commentarius in librum Ruth, in quo totius naturae et gratiae historia et eventus ita exponitur , uti quis

367쪽

Iibrorum torum Gait. Possessi. 46iquis fuerit futurusve sit omnium natio num exitus, tam in Religiose quam in

civili negotio clarissime cernatur , quae . omnia quum ab uno solo dependeant f Christo, omnia suae Voluntatis nutu disponente , inque suam sensim habitatio, nem suorum membrorum Varia agitatio- . ne contendente , ideo generali nomine inscribitur : De ultimo Christi adventu. . et ultima natiVitate. M S. 4to compach. H. Guttilelmi P elli, Pandochaei regenerati, commentarius in Apocalypsin, pro Venturi seculi statu Restitutis in integrum praeparato. M S. crassior liber 4to. I. Guillelmi Pselli in primogeniti mundi inferioris locum restituti resolutionum divinarum expositio , sive demonstrativa ex sacris veris ratione suppositis pro- fetia, qua quid sit in Ecclesia Dei usque ad mundi finem futurum exponitur. MS. incompactus libellus. Κ. Guillelmi P0telli libellus , de locali statu aut positione corporis Christi in Sacramento , et quod localiter adorari et recipi debeat. MS. . L. Guillelmi Postelli tractatulus manu 'eius scriptus idem est , sed suum no

men non adscripsit de rebus Summopere admirandis , quae anniS proxim i elapsis contigerunt in diversis orbis partibus , commentatiunculae seu adnotati

368쪽

Duplex Elenchusones , ut de illarum causis cogitetur , conscriptae. M S. 4to. Iacobi Fratris Jesu Christi Evangelium, de admirabili nativitate et incunabulis virginis matris Mariae , et ipsius Jesu, e Graeco vetustissimo codice Constantinopoli translatum in latinum sermonem MS. Graeco- Latinum a Guillelmo Po- stello , 4to. incompact. N. Guillelmi Postelli electus libellus in g. minori manuscriptus Charta incompactus , de signis Judicii , et maxime de . cadaVere admirabili , ad quod aquilae Congregantur , ubi Judicii Dei Signum est postium , et de caeteris temporis Iudicii 'primi causis. C. Guillelmi Fostelli interpretis et assertoris liber , de Summopere considerandis , et non minus admirandis mysteriis et Veritatibus , quae ex propriae ipsius Christi , hoc est maternae linguae , .quae Syriaca est , verbis in Evangelio Syriaco conser vatis eliciuntur , et ante omnia de Coenae Domini Verbis , et sensu vero. Hunc librum toti Ecclesiae Christiante de illo iudicaturae tanquam sitae fidςi de coena Domini obsidem offert. MS. folio , in-Compasst. P. Guillelmi Postilli , de universitate , sivei de cosmographico auditu , dispunctiones , tam Circa temporis C ive, . quam circa generalis loci orbisque habitabilis,

369쪽

librorum torum Gil. Psessi. 463- rationes, quinque libris expositae , et in ' perfectissimae Reipub. Suppetias, duce. Ratione conductae. MS. qto. Q. Guillelmus Postestus de primario Universi- tatis iure a Germanica gente, potentime illi divinitus concessa, una cum suis fratribus afferendo et restituendo ; id est, de Romanorum Janigenarumve RegnoreVera, et non tantum nomine nudo suo

legitimo principi vindicando et traden- do. qto. et quaedam in folio. R. , Guillelmi Posteri Dolium aEgyptiacum veris Israelitis addictum, SiVe qua ratio, ne Deus Voluerit Ethnicos , aut ad- versantes sacris quoscunque Scriptoress nempe Ciceronem, Varronem, Solinum, - Vergilium, Plutarchum, Platonem, Aristotelem, Dionysium Halicarnasseum, Tal-mud, Zohar, cur tam diu penes Judaeos delituerit, cur tam diu Viguerit Muli medis in Alcorano deliramentum, Cur Plinium in hanc diem servavit Deus, item Strabonem Cosmographum, Ptolomaei quadripartitum opus, Macrobium , I hargum Jonathan ad hanc diem in sua Ecclesia superesse , et quanta utilitas Reipub. Christianae inde oboriatur. Sola ex inimicis utilitatem capere novit Ecclesia vera : falsie omnes impugnatio

S. Guillelmi Posteri restituti tabulae ipsius

370쪽

Scriptoris, ire ordinationis aeternae tabuisIam liber explicatorius, quo duce humana ratione, et auctoritate sacra demonis strabitur clarissime quaenam rerum Constitutio sit in toto terrarum orbe ad fi- . nem usque mundi futura , et quisnam sit futurus tam calamitosi , uti nunc Videtur,temporis exitus. In hoc M Scripto libro perpulchro, quaternarii numeri vis, et intellectus tam in rebus sacris , quam naturalibus, luculentissime demonstratur, et docetur. 4tO.

T. GuilleImus Postellus Apostolica professione Sacerdos, et Restitutus emisit, pacisque universi causa scripsit. De admirandis, numerorum Platonicorum Secretis, et divina virtute intelligentiae in illis absconditae, qua duce adultus, et Mosaica Christianave disciplina imbutus , uno aut altero anno facilius, in Encyclopaediar, seu universi disciplinarum orbis cognitionem. devenias, quam totis Viginti annis,usitato ad hanc diem Scholarum cursia, indefessis pervenias sudoribus. Ex priscorum Platonis et Pythagorae praeceptorum, hoCestr ex Moseos alumnorum scriptis, unde illi desumpserunt. MS. qto. CompactuS. V. Guillelmi P esti Retractationum liber, in - sua de restitutione omnium scripta institutus. M S. A. I sso. ubi de Davidis Georgii Batavi Haeresiarchae erroribus , et

exustione post mortely agitur , et de

SEARCH

MENU NAVIGATION