Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1753년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

de Carolo Darichi Antiocheno. et Angliam susceptis exponit. Di ummemoratu est,had praecipue causa illum in Hispaniam profectum esse, ut sollicite indagaret , num in Bibliotheca Scoriacen-

si de r Escuria0 Arahica Tit1 Livii integri versio cr) quod Abrahamus Echellensis

venditavit , assemetur. Dabimus ipsa ejus verba lectu haud iniucunda: r atois tou-jοura subalte de Dire Ie Vorage d' mpagne , non

cr cohs quae de Livio Arabico habet h. D. Jo. Alb. FABRICIUS in Bibliotheca

Latina, Vol. L p. I96. R. ac Bernhar dus MONETARIUS OMr. de Ia ABnnore in Epistola de libro de tribus Impostoribus, Tom. IV. Menagianorum. P. as T.

342쪽

43 6 Observatio de carolo Dadicti Antiocheno.

gnees , et abandonnes a ia merci des vera , commes iis eloient des livres pleins de magie. Il estvrai qu an 'Dine de ce CouTent 1n assura que Iesu P etunt mis a leur Bibliotheque , it 1 a cin- quante ans, une plus grande quantite densanuscriis Arabes que celle qui reste en fui consummee, et que Ia pretendae Traduction de Tite-Live fui enuelopia pee dans ce malaeur. Mais je me persuade a present, que tolli ce qui regar de certe Traduction n est

qu un conte fati a plaiser, parce que I ai bien desraiseus de croire, que les Arabes ne se sent jamais antiques a Ia Langue Latine, comme iis Ont Dita la Grecque, que par consequent iis ne I' Ont jamuis

est pourqοi je reprenus mon inage. Ita scilicet factum est, ut , cum olim Gaditanus quidam ad ipsum Livium visendum , eius nomine gloriaque excitatus, teste Plinio, Romam ab ultimo terrarum orbe Venerit, statimque, ut Viderat, abierit, nunc homo Syrus ab oris longe remotis molesto itinere Gaditanum portum , atque hinc Coenobium Scoriacense , Arabicae saltem illius translationis lustrandae causa , irrito successu, peteret. Tandem vero DADI-CHIUS, terris Varie jactatus et alto, P ratum rebus suis portum invenit in f Anglia , alma illa, Musarum receptrice, suffe-cius, favore Ducis Richemontii, Salomoni

343쪽

T PETRO m. ARPE. 437 NEGRI, Damasceno , regio' linguarum

orientalium interpreti, ac Londini anno 3734. morte absumtus. Obiter moneo de Salomone NEGRI, eius in sparta illa decessore, varia notabilia haberi in Anton. x ith. Etamens Erbaulichen Brissen. p. 4l9. sqq. 428. sq. Berlin. Hospistigen Heb-ostfern. TOm. I. p. 147. sqq. et in Mich. Lilientha

Cum meus in rem litterariam ac librariam amor Te, ut existimo, non equidem lateat, mirum tibi videri haud poterit , quod hisce te compellem. Ex scriptis enim tuis elegantissimis, quae maxima Cum VO-luptate legere atque relegere soleo, simile prorsus studium tuum abunde perspexi. Quare cum iisdem una mecum deliciis te oblectari animadvertam , experientia. autem didicerim, in comparandis , ornandis, atque augendis cimeliis litterariis , nil magis proficuum est e, quam suavissimum cum viris doctis horumque studiosis comme . : E e 3 cium

344쪽

438 PETRO FRID. ARPE.

eium , tuam quoque, Vir Celeb. amicitiisam , quod iam dudum in animo fuit, ambiendam duxi. Hanc Vero pro singulari

humanitate tua non denegabis ; ego autem. fidem tibi facio sinceram, me eandem ita Culturum, ut contractae mecum amicitiae- nunquam poeniteat. Nullum erit officii genus , quo benivolentiam tuam conciliare atque serVare non satagam. De quo ne clunites, en rariorum nonnullorum,tum

manu , tum typis exscriptorum librorum meorum indicem , e quibus , quae modo arrident , tibi seliges. Omnes cum Caeteris universis , quae libraria mea qualiscunque supellex suppeditare poterit, tuis usibus omnino patebunt, si modo tuorum, quod minime detrectabis, copiam vicissimconcedere Volueris. Nullus sane dubito, quin honestam hanc permutationem sis ra-tthabiturus, cum probe mecum agnoscas, liberali ejusmodi commercio reciproco facilius scripta rariora comparari posse , quam aere, etsi Croesi, divitias impendere atque profundere velimus. Libri sane rariores frustra in officinis quaeruntur , ac nonnisi forte fortuna in doctorum viro

rum , qui haud ignorant, quid distent aera lupinis , 'primis manus incidunt , et ab his copiae petendae , quae aliunde sperare nota licet. Nunquam sane qualemcunque adparatum illum, quo gaudeo , adornare valuissem, nisi hoc praeprimis consilio ac

, - mutuo

345쪽

PETRO FRID. ARPE. 439

mutuo amicorum adiumento fuissem usius. Neque tu aliter senties, parique una me eum horrore abominaberis Bibliotaphos illos, qui sibi solis sapere, ac quae fortuna indignis ipsorum manibus offert, sibi vel

blattis potius ac tineis in esicam servare malunt, e Coetu eorum , qui humaniora studia tractant , plane eliminandi. Hac fiducia fretus , eo usque audaciae progredior , ut te statim rogem , velis sequentium, quae' in jucundissimis Feriis tuis aestivalibus inter alia , quibus tua superbit Bibliotheca, animadVerti , Copiam Concedere. Pagina nimirum la4. mentionem et

facis libelli istius famosi Godose. VALLAE,

quem Artem nihil credendi seu beatitude desChrhiens inscripsit I pag. Vero Iar. duplicem STOSSI apologiam memoras. Hanc Ver temeritatem meam vitio minime Vertes , nec repulsam, confido, dabis. Ego vero, quaecunque ex meis jusseris, me tibi concessurum sancte spondeo. Cum Vero me non fugiat, quam facilis talium scriptorum abusus sit, rogandus es, ne, quod me attinet , ullum ejus metum Capias , quemadmodum nulla mihi in te sinistra erit unquam suspicio. Probe enim noVi, heterodoxa talia in ornatum Bibliothecaestium servanda, ac nonnisi prudentiori bus, et a quibus nullus plane abusus me tuendus, concedenda esse. Pluribus tibi

molestus hac vice haud forem, nisi amici Ee 4 cujus-

346쪽

MO PETRO FRID. ARPE.

Cuiusdam narratiis aliquam adhuc quaestionem, paCe, ut spero, tua, tibi propo-inendam suggereret. Is nimirum persuadere mihi voluit , latere in quadam Ducum Holsatiae Bibliotheca integrum de Tribus Impostoribus opus famosillimum , e quo compendium desumtum sit illud de impo- stura rellionum, quod Vir CL MAYΕ-RUS ponedit , quodve IlIustr. Princep&Sabaudia: ELIGENIUS magno satis pretio redemit. Hujus ipse quoque, ut in schedula notatum Videbis, apographum teneo. Etsi igitur, quod MAVERUS ac alii per- u. suasum sibi habuerunt, . ac aliis etiam i epte Voluerunt , minime Credam , Opu&hoc esse librum illum famosissimum de Tribus Impostoribus, sed Cl. Viri de tu MOMNOra sententiae subscribam, talem Iibrum, qui scit. Friderici II. Imp. tempore Conscriptus , ac statim post artis typographia Cae inventae primordia typis etiam exscriptus sit, merum figmentum esse Q, addu- . ctis s) Ego in eadem me cum b. VFFENBACHIO meo haeresi versiari ingenue fateor. Quae ab aliis de libro hoc famosissimo dicta sunt, diligenter collegit, et con-' . cinne digessit literatissimus Vir W. V. sub quibus literis Clar. Woldebrandum

Dium

347쪽

PETRO FRID. ARPE. 44Ictis ab eo in dissertatione, quam Menagianis subJunxit, rationibus firmissimis, remE e s ta-Cathedralis Bremensis, latitare arbitror in singulari de hoc argumento dissertatione, cui eximium sipicilegium adiecit Summe Venerabilis Ecclesiarum et Scholarum in Ducatibus Bremensi ac Verdenssi superintendens Generalis, D. Jo.Henricus PRATJE. Vid. Brem -und Verdisches fre)miliges Heb-infer, Tom. I. p. 869. sqq. et p. 'ii. sqq. Unicum mihi liceat addere testimonium Viri non incelebris, nostris autem iniquissimi, Wilhelmi Dam si LINDANI, Epi opi quondam Ruraemondensis, cui, si credere fas foret, reapse aliquando librum hujus furfuris abominabilem saeculo XVI. typis fuisse exscriptum , dubitandum non esset. Ita autem ille in Christomachia Calvinistica, Coloniae A. is84. in 8. edita, p. I 61. sq. Irin desunt , hoc infelici simo tempore, qui omnem superantes non modo impudentia , sed, et blasphemia modum audent scribere contra tres Nostores, Mosen, Mahumetu et quem mihi religio es hoc loco pra blasphemia horrore quia contremisco referens nominare. Haec s. non est Sathanica in Deum et ebristum ejus busephemia , nescio quid sit blasphemia, a qua Dominus Deus totum tandem repurget orbem. Impiuo scripti

348쪽

tamen faceres gratissimam, si me edocere velles , num de hoc opere , in Bibliotheea Ilol salica existente , quidpiam cognoVeris. Ut vero impudentiae meae , quod primis , quas ad te exaro, litteris tantum negotii tibi facessam , condones , etiam atque elu

scripti exemplaria ex Franssordia evocavi. hil autem aliud retuli respons : nullum illic exusere amplius , quod universa essent in Galliam avecta,ubi ejus Iectione nobiles feruntur miroce oblectari. Si Postellano illi auditorio , isti potis- um Veneto,non probantur , equidem satis δε- , mirari non possum cum istius atheimi praeludia, et tam bellas ante annos fere notem in Veneto Arsenali jecerit Magogas , ex professe Christomachas, et verissimo Luciam dignas. Ex quo venenato omo jam pridem Genemae ab aliquot Balis phiIosephis posito sicut videre es apud B eam in Cita mendacii ima sui Calvini quid rati orbi expectandum, ni Deus amerterit propitius,

diminatu non es piis di*cile. Facile , haec in Reformatorum odium vel a LlNDANO, ipsis infensissimo , vel ab aliis ossi-cta esse , videmus.

349쪽

PETRUS FRIDERICUS ARPΕ.

Ex itinere Holsatico reduci, literae Tua

humanissimae mihi redditae sunt; quae ininsignis amoris et benevolentiae erga me maximae testes, jucundissima animum imo Eleverunt Voluptate. Quis enim ignorat 1llustris nominis Tui decus, avitam nobi litatem , heroico animi cultu splendidiorem , virtutem singularem , summa in Rempublicam merita, et, ut paucis Complectar , Te in inculi nostri decus et literarum emolumentum factum natumque videri Tanti ingenii dotes tacitus hacterius Venerabar, dum occurris modeste hae stanti, et, cui voto teneor, eo damnas, antequam profari necesse sit. Te igitur duce Hesperios silbeo hortos , et thesau- Tos, animis medicinam allaturos, inspicio, cujus lenitatis ne Te unquam Ueniteat, - Curae mihi erit. Lustrabam hactenus i dices exquisitissimae bibliothecae Tuae,quos publico usui consecrasti indigne ferens , ' quum plerasque partes cultae Europae per- Currerim , mihi non contigisse , operta adyta adire, unde haurire licuerit , quae frustra in principum g ophylaciis nostra quaerit dilisentia. Mirabar opes , num rum, Conditionem, cultum, conjiciebam,

350쪽

Te animo consilioque ad optima quaeque esse paratum, cujus conjecturae veritatem dum literis melle dulcioribus ConfirmaS,et amica mente, conjunctius ut porro tecum agam, concedis , lubentissimo conditiisonem accipio animo, et partes meaS quOCunque Omciorum genere ut impleam , si deerunt vires , non deerit animus. Qua Praeterea de literarum et eruditorum fatis prudentissime monuisti, sagacis mentis Confirmo oracula; non omnes Omnia posse, nisi communi ope et auxilio , studii literarii amplificandi docet experientia, dum saepe in angulo latent, quae curiosam sitim moVere possint. animo dum humiles meos attingis lares , et parvam supellectilem excutis, quam Curiola Conm asiavit juventus , singula ex voluntate a pendent , modo aliquid obveniat , quod studio Tuo non indignum Videatur. Ferias meas aestivo tempore conscripsi ante biennium , quum me vitae Academicae satietas cepisset , et Musis et patriae valedi-Cens , consignavi opusculum , ut aliquid

egisse Videremur. Cuius laboris fructum iam percipio uberrimum , dum Tibi placuit , ut egregium est probari probato vi-TO. Quae exinde ut transmitterem , Vir Magnifice, postulasti, en adsunt, praecur-sbres reliquorum , si verbulo indicare dignaberis , nec mora ulla fuisset , nisi epi- uola vestrae Dignitatis Κilonium esset des

SEARCH

MENU NAVIGATION