Clementi 11. P.O.M. Seminarium Romanum ex universa doctrina litterarium obsequium D.D.D

발행: 1702년

분량: 69페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

tendas, ut qui Provinciam hanc humeris multo sortiorem adiecit, sulciat . ipse : futuram nobis laudi & honori, cum illam honestantino adnam stra

verimus .

Ioannes Petrus Arrioabene Sem. Ronu. Cono. In Classe Hamanitatis .

PETRUS GROSSUS NEPOS

Felicitatem .

TAmetsi B. P. hoc enim Te posi hac nomine appellem necesse est ;cum Eligentium consensus, ct virtus Tua dulce quondam mihi Patrui nomen ademerit.) Iametsi, inquam B. P. communis laetitiae , quam orbis universus de Tua dignitate concepit; etiam mihi pars aliqua, nec illa quidem mediocris,contigit: tamen cum in ea tempora incideris, qui bus novus istae dignitatis splendor oneri Tibi potius,quam ornamento futurus est; laetitiam quam nova dignitas excitaverat, dignitatis onus magna ex parte represtit. Caeterum si mihi gratulari non debeo, cum amantissimum mei Patruum amiserim : si Tibi gratulari non pol sum, cui pro curanda dis scultatum plena Provincia contigit; orbi certe Catholico gratulabor , cui pacandis Europae motibus opportunum sydus a .sulsit. Quod si detrimento meo reflorescit Europae Delicitas, & Tuo incommodo Urbi Pax quaeritur; profecto non est in quo mihi placere postim : non est in quo Tibi gratuler,nisi quod Deus communi Nostrum incommodo S Orbis Pacem , & Europae Delicitatem redemerit. Suades mihi multis animum pri- ata sorte contentum, lautioris fortunae odium, S luxus fugam . Scilicet cum magis curae I ibi sit virtus mea, quam sortis favor; repetis Filio nunc omnium Pater , quae quondam Patruus Nepoti repetebas identidem . Et quidem quamvis de mea virtute sperare parum admodum possis, multum ipse tamen a consiliis Tuis sperare debeo: cum enim j is exemplum etiam nuper accesserit; pudebit me semper musteuntem non sequi. Offerebatur tibi Perusiae Ecclesiae regimen : interim ver quod pene miraculo fuit Jtrepidatum vehementer est, ne Eligentium vota, preces, ac lacrymas, imo spem Orbis eluderet modestia Tua,eaque constantia oblatum deprecareris imperium ; qua Tibi a Patribus offerebatur . Vide jam igitur B. P. quam fortasse superfluum sit, ut qui summam dignitatem constanter sepe rejeceris, , qui acceptam patientissime feras, Nepoti suadeas ejus dignitatis contemptum , quae Tibi nondum rediit in gratiam . Ego quidem si in eam me laudem genitum volet Deus, vehementer curabo, ut, seu me Nepotem voces,seu Filium ; nihil unquam sit, in quo Tibi aut Filius displiceat aut Nepos : habeasque semper, quod in Nepote praeter sanguinem ames

orolus Albanus Sem. Rom. Cov. In Classe Humanitatis .

52쪽

Serpentes per Italiam Haereses sub Allegoria Draconis

extinguit.

AUSONIAE resupina jaces infamia terrae,

Seminecesque artus, nigroque madentia tabo Τerga videns, calido lambis fumantia telo Uulnera . Tartaret Uictorem carmina monstri

Pandite Romulidum Tuque o krtissime Vindex . Da, CLEMENS , fausto facilem mihi Numine musam . Qua serit audaci pater Appenninus Olympum Vertice; sylva vetus densis circumdata dumis , Roboribus piceisque nigrans, sub tegmine lenti

Uiminis incurvo tenebrosum protegit antrum, Solis inaccessum radiis. His conditus umbris 'Laethiser anguis erat, squamis metuendus & auro. Fulgurat e maculis rabies, e corpore terror :Stant oculis flammae: liquidum fluit ore venenum: Lingua trisulca micat, crescunt in acumine dentes: Irataeque rubet crudelis gratia cristae.

Iamque per innumeras, quibus imperat Ausonis , Urbes, Straverat hic Populos, hic diro funere Reges, Nullaque inexhausto restabat praeda veneno, Humanis sed pasta epulis, di pota cruore , Irritata magis , non est satiata nocendi Ambitiosa fames, magnaeque cupidine praedae Romam orbis Dominam lacerandam clade petebat. At CLEMENS trifidum Tarpeia fulmen ab arce

Librat, & ignito properantem vulnere tardat: Crudelemque animam mortemque in morte minantem Depulit . Ille vomens mistum cum tabe venenum Procubuit, peperitque suo de funere vitam . Plaude tibi, secura metu, communibus expers

Cladibus Italiae , spolioque superba Draconis CLEMENTI solvas, quos debes, Roma, triumphos. Georgias Boseari Sem. Rom. Cons. Ex Classe Humanitatis

Triplex laus, Doctrina, Clementia, G Pacis amor.

SI tua tergemino cinguntur tempora serto 3 Serta triplex virtus nobiliora dedit. Laurigeros primum fronti circumdat honores Q Ingenio Pallas semper amica tuo .

53쪽

sa . Pallas te puerum docuit, te Pallas alumnum Mirata est artes tam cito nosse suas. Quin ubi devictam sensit se Diva, doceri Artes optavit saepe Minerva tuas . Proxima CLEMENTI tradit Clementia sertum, Quae cum CLEMENTIS nomine facta dedit. Haec docuit justis virtutem extollere donis: Haec voluit, meritis ut suus esset honos . Sic tacili imperio tua dum Clementia regnat; Moribus assuevit vivere Roma tuis. Templum Cecropiis habuit Clamentia sylvis: Unde dabat miseris obvia semper opem . Non illi pecudes, raptique ab ovilibus agni, Impositi flammis nec placuere greges . Frustra illi sacris fumasset victima flammis: Arsissent frustra thurea dona focis. Placabant Divam solum pia vota precesque: Mollibat lacilem lacryma sela Deam. Nunc tua majori colitur Clementia templo: Pro sylva Romam , qua veneremur, habes. Hic miseris lacili, iacilisque rogantibus, ultro

Invitas vultu vota precesque tuo.

Romaq; sis quamvis Princeps, vocat illa parentem: Sis quamuis Dominus; te uocat illa patrem . Ultima belligero Pallas tibi tempora serto

Cingit, & emeritas Ornat honore - comas . Nam cum discordes ruerent in pretia Reges: Turbaretque Italos Martius ardor agros Ipse triumphali redimitus tempora oliva Plaeasti audaces in sua damna Duces. Per te Sequanicis cessit discordia campis: Per te pacatis Anglia regnat aquis . Per te Romuleis Mars Thracius exulat arvis,

Et niveo Populos Pax fovet alma sinu. Ut capiunt vires, ventis spirantibus, ignes :Pulchrior a pluviis ut nitet Iris aquis . Sic tua per Martis crevit discrimina virtus:

Uliaque majori est enituisse iace . . iItaliam, CLEMENS , lacerarunt praelia: fama Nunc tibi pacato major ab Orbe venit. Hiemvmur Herbs Sem. Rom. Gmp. Ex Classe Humanitatii. CLE Diuiti su by Corale

54쪽

Sub Nazis Allegoria Pontificatus fui difficultates deplorat.

ELEGI A.

I Ram pone, fretum : venti, mansuescite. Clemens orat, iactatae cui data cura ratis . Quid faciam, infelix Aut qua regione requiram, Quod negat auxilium Pontus, & aura mihi ZPontus, & aura ratem quondam juvere : cucurrit Per medium sospes cum mea cymba salum. Nam mare pacatis aequabat fluctibus undas: Implebat tumidos aura secunda sinus. Ast nunc Pontus iter, placidos negat aura susurros: Aura secat velum, dum ferit unda ratem.

Hei mihil quot fragilis jactatur cymba procellis, Cymba procelloso pene sepulta Marii Hei mihil praecipiti modo pendet ab aequore puppis:

Et modo subductis praecipitatur aquis. Nunc illam rapida cingit vertigine fluctus: Nunc illam dubii vorticis unda rapit. Pellimur hinc Austro; sed & inde repellimur Euro: Unus obest alii ventus, uterque mihi. Carbasa seu tendo , Pelagoque immittor aperto. Seu tutum timidus Navita littus amo :Infidum mediis irascitur aequor in undis rEt reflua infido in litore fervet aqua. Seu mihi tyrrhenum placeat proscindere Pontum: Seu placet Adriacum currere puppe salum; Ecce repentinas insurgit fluctus in iras: Asperat Ausonium saeva procella mare . Mitior in saltem Boreas spiraret ab Arcto: SerVaretque, olim quam dedit ille, fidem lIlle etiam nostrae laceravit vela carinae: Ille etiam obsequium, quod dabat ante, negat. M l saltem Latio liceat succedere portu lTuta sit ah portu prora Latina suo lMe miserum i solito licuit succedere portu, Sed tutum in portu non licet esse meo. Namque etiam hic rapidus motis furit aestus arenis :Hic etiam pictos.verberat unda Deos. Iram pone fretum : venti mansuescite: spernis Vota fretum Z nostras spernis, & aura preces tΤu saltem, iratas sternit cui Nereus undas; Quoque jubente, levi murmurat aura sono. Tu mihi, Numen ades; Latiam tu dirige Puppim . Tu Dominus, Rector sum ratis ipse Tuae . spis Duraret Sem. Rom. Conet. ει Merar πOPus.

55쪽

CLEMENS VIII. P. κ

Nepotem suum cum Pontificiis copiis os bellum contra Turcas mittit.

ELEGI A.

Η Uc ades, o nostrae non ultima gloria Gentis,

Care Nepos, Martis fulmen , & orbis amor. Huc ades, de Latium primo venerare Parentem , Et preme signatos ore tremente pedes. Sed postquam nostris impresseris oscula plantis; Ultima ab Ausonio Principe dicta cape. Bella placent, quondam claros habitura triumphos: Bella placet Getico bella movere Duci. Romula Tyrrheno decurret in aequore clauis: Et Coelo Ionias Auspice scindet aquas.

Ergo meas inscende rates : pelagoque Volantes impleat aspirans ventus, dc Rura . unus. Rumpe moras, generose Nepos, tibi militat aether Et tua coelestis diriget arma manus: Fulgida, quae nostris rutilabunt sydera signis; Illa tibi toto sint cynosura mari. Ingredere ominibus certis, ventisque Vocatis Sithonis a Latiis puppibus unda gemat.

Causa placet superis, iuperisque volentibus ipsis Odrysio placuit cum Duce bella geri. Nec dubites , sortem si bella ferantur in hostem.

Adverso timeat qui movet arma Deo. Hactenus Ausoniis satis insultaverit Aris, Spreverit & Latias barbara Luna manus. Tempus adest, fracta surgant quo compede gentes:

Et vetus excutiant colla sui ha .iugum.

Tempus adest, Getico quo sanguine purpuret, de quo Palleat amissa Thracia Luna face . Ast ego, dum curres remis ferientibus aequor, Dum vehet AEnotrias Tethyos unda rates, Thura dabo pia thura Deo : Populisque vocatis Decludet sacras dextera nostra fores. Romuleam & quisquis peregrinus venerit Urbem ἔAstula a nobis abluet unda Pedes. . A nostra sitiens sumet charchesia dextra, Sumet & a nostra sercula lauta manu. Ipse tamen tenui ducam jejunia victu, Et cinget setis horrida Zona latus. Fors erit, ut nostris numen placabile votis Injiciat Scythico secena Latina Duci. Et me Treyciis rutilent in turribus astra, Detque locvin Stellis Luna superba meis. Amanur Homoroni Sem. Rom. a mnas, G Rhctor novus.

56쪽

CLEMEMS VIII

Sub Daphnidis nomine TDrsis, ta Amnis laudant, quo , recuperata ab ipso Fcrraria, in. munernane fini a Fellaram incommodis.

patet estvsis Relix Insubria terris ,

Et sese major vasto caput erigit alveo in Fluviorum Rex Eridamus, Pelagoque sonanti Arva secat, raditque tuos, Ferraria, campos Curarum immemores liquidi prope fluminis oram Thyrsis oves cantu, calamo mulcebat Amyntas Nam cantu Thyrsis, calamo praestabat Amyntas. Forte , sub herbolae gemerent cum margine ripae Lactentes vitulae, & querulis halatibus agnae Implerent valles, & amicam vallibus Echo; Respicit Eridanum Thyrsis, medioque natantes Amne viros, galeasque videt, clypeosque sonantes, Relliquias Belli, & Scythici sera proemia Martis. Ergo vicini metuens discrimina belli, Flebat, & has mesto tristes dedit ore querelas. T r. En queis nostra suas tellus promittit aristas lEn quibus a stetis teneros educimus Agnos, Inserimusque pyros, & ponimus ordine vites lNunc alios populatur agros Mars Thracius : Urbes Nunc alias, aliumque solum funestat Erymnis. Proxima sed postquam turbaverit arva Gradivus ἔμs eadem fortuna manet: deflebimus ambo Amissio pecus, & dulcis grata otia ruris . Non tuta in stabulis fuerint, non tuta per agros

Errabunt armenta : manu ferus Omnia miles

Auferet: intonsas sonipes pede proteret herbas, Vicinaeque hostiles sylvae flectentur in hastas. A n. Quas ripis errare boves, errare capellas, Thyrii vides, siccoque in littore ludere saltu, Candentes vitulae , & foetis cum matribus agni, In stabulis tuti semper, tutique per agros Tondebunt virides, nullis prohibentibus, herbas, Ne dubites , nobis campus servabit aristas: Turgida spumabunt nostro multralia lacte: Noster erit, nostroque lacu calcabitur, omnis, Incustodita prudet qui Vite racemus. Aspera vicinos quae mistent praelia campos, Hinc aberunt: nostrasque reget Pax aurea sylvas . Dispersas quondam pecudes, de diruta vidit Pastorum tecta, & quercus innare revulsas Turbatis caput attollens hoc flumen ab undis: Sed postquam hos colles, has sylvas Daphnis amavit, , Atque Diuitigod by Cooste

57쪽

Atque suum Delix novit Ferraria Dapimiit;

Mutavit fortuna vices: Clementia coepit, Et secura quies nostris assuescere sylvis, Daphnin Pastor amat: volucres, armentaque Daphnin Si possent: Daphnin volucres, armentaque Aniarent, Ut rident violae, vel purpureus hyacintus, Ut sylvis modulantur aves, cum pulcher Eoo Sol redit, & nitida densas face discutit umbras; In nostra haud aliter cum venit ovilia Daphnis, Idaliae rubuere rosae : cecinere volucres: Fronde nova, pomisque novis se vestiit arbos:

Et pecudes saliere : haedi saliere petulci. T r. Sed si Parca ferox invidit Daphnida nobis ;Dic mihi, quis posthac pecudes defendet, Amynta Daphnis abest: aliasque alio sub sydere sylvas Nunc habitat, nostri forsan gregis immemor: & fors Immemor Eridani majores quaesiit amnes. Dπ. Quin potius licet ille alio sub sydere sylvas Majores habitet, majoraque flumina nostris; Is tamen in alio redivivus Daphnide, nostras Curat oves, tutosque jubet per pascua tauros,

Et tutos errare greges, errare capellas.

Ir. Cur igitur quoniam consedimus ambo periti Tu calamos inflare leves, ego dicere versus)Non canimus Daphnin 8 Nobis si haec otia Daphnis, Daphnis & a nostris prohibet praesepibus arma Amn. Thyrsi, vides quantae veniant de montibus umbrae Nox ruit: & nigro jam surgit vesper olympo: Et Daphnis vetat, di surgentia sydera cantum. Comes Camillus Mararzani Sem. Rom. Conis. ει Rhetor Veteranus.

CLEMENS VUL Ρω Μά

μmes am disrahit suppellitalem, ut pauperum

calamitatibus consulat.

PAuperis in speciem Numen delabitur astris,

Divitiae ut vena de meliore fluant. Hinc hominum pietas reddit sua munera Templis , Cultaque votivas ara flagellat opes. Auspice te, CLEMENS , repetit jam Numen egestas, Plus tamen in cultu paupere Numen habet. Instar habes Regum, Tyrio dum murice fulges, Dum contemnis opes, Numinis instar habes.

58쪽

AEno Iubilaei multa pietatis opera in Pauperes exhibet.

REgnante CLEMENTIS VIII. munificentia

Romam conflue, Ubi te non invenias amplius Peregrina Pauperies. Supremam Regnantium Maiestatem Amabili pietatis metamorphosi Plebi famulantem

Mirare. ε

Quem Reges adorant, orbis colit, tremunt Inferi, Sordidis advolutum pedibus

Intuere. Iam sela thesaurorum effusio, :Quem famulantem vides, Testatur Principem, - . - :

Nisi quod ipsa Maiestas in demissione sublimior, Aut CLEMENTEM probat, aut facit . At quem in seculi cunis, miraris Principem, Diligis Patrem,

Diste 1perare, i . Abeunte saeculo eum usura redivivum.

Sic quae saeculi infantiam inter pietatis ubera excepit. P Tandem , Benignitatis, munificentiae, demissionis, s s Prodigia geminans, ' D- Rediviva Clementia

, Saeculum coronabit.

CLEMENTIS IX. P. Mi

Auxilium Creta is Turcis capta implorat.

GNossiaci Regina Maris ; cui littora centum, Centum Urbes Populos, lataque Roma dabant; Infelix Getico jubeor servire Tyranno, Et dare barbarico regia colla jugo .

Illa graves patitur cervix onerata catenas, fornatum gemmis quae diadema tulit. Illa coercetur vinclis, & ferrea sentit Pondera, quae gessit splendida steptra, manus. Hostis in excelsa, nullis prohibentibus, aula Regnat: me rigidi carceris umbrδ ιζος di

59쪽

ossa Ducum campis semi sepulta jacent. Qua steterant Urbes, colles feriuntur aratro. - . . Surgit ab eversis sedibus alta seges. Templa ruunt: alio surgunt staria cultur Mentito fumant impia thura Deo. o utinam subito terrae conmmar hiatu : Mergar & in medici contumulata Mari; I. Ne sacris videam contraria surgere sacra: Ne videam ritus, impia turba, tuos.

Perdita, sed nondum pereo, sed perdita vivo: Ah , CLEMENS , facilem tu mihi tende manum . Quam Superi servant; ne tu servare recusa: In me cum Superis est tibi juris idem.

Auxilium nuper, complentibus aequora velis, Ne caderem, tuleras: hoc ego lapsa rogo. Ah veniat Ligurum, veniat Tyrrhena juventus, Et Romana meas classis obumbret aquas .

Nave super celsa nomen CLEMENTIS in auro Fulgeat, & tremulum verberet astra jubar. Ille nitor Geticos rutila face fulminet Hostes e Ille mihi clari syderis instar erit. Ra age, rumpe moras: tumidis da carbasa ventis; Et premat Ionias Roinula elassis aquas. Unum oro, quodque ipsi etiam coacesseris Hosti, Hostis si peteret: scilicet esse tuam.

Georgius Bo ari Sem. Rom. Cων. ex Classe Humanitotil.

Tumulum sum Heri hae Epigra M inscribi iubet:

Quae dum litteris vetat inscribi Sepulcrum, Prodit facta, non celat. Augusto Cineri Tuo Nihil tam nocet ad Iaudem, Quam vita CLEMENTIS. Exiguus, quem imperas , lapis Teget ossa, non famam; Et accedens Tumulo Roma Perget dicere, quod invita non legit. Ut vel mortuus Iaudem declinares.

Alio vitae genere utendum erat, Non Testamento.

Accipe igitur

Quod

60쪽

39Quod paucis fama subscribit. CLEMENT1S IX CINERES,

Oui extinctis Principum odiis, Sublata Populorum inopia, Partaque Urbi univeris scelicitate, Nihil habuit commune cum coeterIS, Nisi Mortem. fpb Roperus Sem. Rom. Conv. ει metor novus.

Cretam pecunia , ει milite juvat, ne is Turcis occupetur .

CReta jaces, frustra puero reptata Tonante: Lunaque centenis Urbibus alta sedet. Quid faceret CLEMENS Iuvit te milite : Classe Te iuvit; Scythicum ne paterere jugum . Tu tamen alii pateris Scythicas invita catenas :I lectis & Odrysio Regia colla jugo . Solamen vicina tamen tibi, Creta , ruinae Troia det: excidio Troia superba suo. Post duo nam flammis victricibus Ilion arsit: Creta, tamen solum post tria lustra cadis. schalis Galeant Sem. Rom. Cons. G Rhetor novu1.

Ludovicum Belirandum, Cfetanum Thieneum, Philippum denitium, Rofam Remanam, G Franciscum Forgiam Sanctis annumerat.

ADdita sederibus nova sydera, grandia nostro,

Exiguo quamvis, sint argumenta labori. Huc ades, Aoniis cui Pindus murmurat undis, Phaebe Pater, foelixque meis allabere coeptis. Dum pia coeruleo residens Clementia Coelo Humanas spectare.vices, & ab axe sereno i Terrarum molem, medioque sub aethere mundi Gaudebat lustrare globos, calcataque circum Imperia ; occurrit Princeps , molimina rerum Qui volvit, sceptroque sibi subjecta ministrat Regna , datumque Petro certo regit ordine mundum. Hunc Dea prospiciens, aequantem nomina factis

SEARCH

MENU NAVIGATION