Clementi 11. P.O.M. Seminarium Romanum ex universa doctrina litterarium obsequium D.D.D

발행: 1702년

분량: 69페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Dignaque pro meritis disponi proemia jussit.

Inde polo residens medio prostrata Tonantis Ante oculos stetit, & tales dedit ore querelas. Summe Parens, poenas a quo sperare Nocentes

Fas est, & dignis impendi proemia factis;

Influxu rediviva tuo gratissima tellus Germinat, & spondet varios in tempore fructus.

Ergo quod in proprio divina potentia Coelo Praestat id ipse suis CLEMENS in sedibus aequo

Ponderet Imperio: liceat nova sydςra Coelo Inserere , & meritis altaribus addere Divos Haec ait: & postquam validas pulcherrima Virgo Esse preces novit; liquido delabitur axe: ocior & jaculis, ventoque fugacior omni Romuleo venit CLEMENS ubi splendidus ostro, Subjectos Latia Populos moderatur ab Urbe . Forte Senex dulci curarum oblivia somno Hauribat placidus: paribus Clementia pennis

Cum subit Augustos non observata penates ruaturque Patrem, noctisque eliminat umbras. O cui de triplici rutilat Diademate vultus, Summe Parens, orbemque data moderaris habena ;Nullane te Coeli tangit pia cura Z Nec unquam Transcribes nostro meritos Heroas Olympo

Ergo Belirandi Cineres, atque Ossa Philippi, Et C etani tenui modo condita busto, Nunquam turba frequens posita Venabitur urna Nec Rosa quam dives Peruvia nutriit, & quem Fortunata dedit Patriis Hispania sceptris

Borgia, Semideum meritis miscebitur aris: Accipietque preces, votisque vocabitur unquam Ergo age & his etian. ν--'altaria Divis. Haec laudis sit summa tuae: post fata sequeris, Quos modo in aethereas Divos praemiseris oras .

Dixit & incussis rediit super aethera pennis. Obstupuit Pater, & somni fugientibus umbris, Ecce sequor, dixit, Divae sequor omina tanta. Salvete o igitur Latii nova sedera Cocli.

Nunc ego vos reliquis animis coelestibus addo.

Ipse prior Cineres supplex venerabor, & ipse Thure pio,& sacris cumulabo altaria donis: Quosque damus Coelo, post ultima fata sequemur. Quod si alius Latio spectandus murice quondam

Romuleum accipiet nostro cum nomine Regnum;

Ille etiam, Odrysiae sed postquam cornua Lunae Fregerit, & stabili sociarit foedere Reges: Threjicium postquam patrii prope Strymonis undas

Froena reluctantem frustra, frustraque cruentum AErea mordentem rabido sua vincula dente Eterno Victor dλ-λrit carcere Martem ;

62쪽

nse Deum Pitam accipiet, si offlare didebit. Eemifui heroas S ipse videiatur nisi Pacatumque reget, Patriis virtutibus Orbcis . Iulius Vitelleschi Sem. Rom. Conv. ει Rhetor Veteranus.

Lacrymae , quas non Vincit Danaeius imber, i , Este precor mxnri Lastalis unda meae . .su sPuri animi testes, vos diva c fronte Volutae ' , Inclita fulgenti lambitis Ora iuga. γ οῦ Neve homines tanto perstringat Numen ab ore iritatis molli lumina sacra gelu . . tParvi orbes; in quos sese tenuasse putanda est, Ut tangat vultum Principis, Athra micans. iExigui latices ; sed quos veneratur , & horret Et Tagus , & totis cernuus liter aquis. Sydera vos dicam; quamVis non alta temtis. Sed liquido potius tenditis ima gradu. Terra refert Superos tanto sub Principe; in illam Par est ut superae desiliatis opes. Sacra per ora vagae decoris , monumentaq; lauduni Pingitis, atque animi scribitis acta pii. . Scribitis , ut placidat Regina modestia mentis Proscribat vestris vota superba Dotis. Credo equidem, tali si se spectaret in unda, Damnaret vultus ambitus ipse suos. O gemmae, foedi quas non aia praemia. luxus Fudit Erithraeo squalida concha sinu. Uerum Semideae domino de sanguine venae Finxit laudata daedalus arte Pudor; Ut decus,& vestro virtus torquata monili Principis augustis splendeat adta genis.

CLEMENTI Coelo tandem venientia saecla Auspicium Delix sumite J gemma pluit. Dum signat gemmis Regni primordia CLEMENS,

Aurea queis cedant, gemmea saecla facit. Tuque Pater, quem cuncta regant cum supplice fato, Terna velis domina stringere sceptra manu : Per lacrymas consume hominem, terrenaque jura Nam manet humana te vice major apex .

Teque probent posthac tua gesta ingentia Numen; Et clament populi: credimus esse Deos; Iacobus Maria AEroli Sem. Rom Gno. G Rhetor novus P CLE-Dihil iros by Corale

63쪽

CLEMENTUM P. Μά

NA Μ cur inertem plenius obsidet

Visum papapaver Fessa domesticas Nox densat umbras , & jubentem Luce sequor fugiente λmnum. At quae se in umbras insinuat dies 3 Proh quam decoro lumine nobilis Coruscat intus Diva iVincit ore novum radiante solem. , Demissa tergo plurima plumeo Perrumpit acres ala Favonios , Vehitque conscensura secum Aerium super astra callem. Fatigat omnem stridula spiritum Foecunda dignis huccina laudibus, , Et facta diffundit per Urbes Emeritam subitura musam. Discedit imo viscere perviis Calcanda Tellus gressibus, & viam Utrinque suspendente vallum Imperio) penitus remoto Maritat antro; non aliter metum Texente jussa Doride vitreum Moses Idumeis catervis Ambiguas reseravit undas. trum superbas ad Capitolii

Spectare rum ἀε rituae abditum ;Proh qualis exercer mori

Praxitelis, Phidiaeque scalprum Imago ficto Principe nobilis Sudatur actis pervigil ictibus

Vel ipse Naturae timentis Sudor, & imperium refundit Scalprum in superbam Regis imaginem orti in coronatum imperii metum: Se plena Majestas in almum Induit ossiciosa vultum. Inertiori sedera lampade, Si utrumque lumen fulguret, emicant, tumque consumpsisse credas Praxitelem, artificemque dextram. Sed quae stuporem pompa rapit noVum Subit relictum Praxitelis locum Chorus Deaxum, subditaeque

64쪽

Emgies leviore saXΟ, Et tenuiori dispositae loco ,

Circum coronant ordine imaginem; Quae clara fulgescit, minores Luna velut prior inter ignes. o quae timentes tuta Regis gradus ;Quis ille, tota qui supereminet Cervice sublimis ξ Minor quid ordo sibi, famulusque poscit

Chorus Dearum Τ Dic age: Principi Novum merenti nam decus additur ;Si fama vulgarit per orbem Artifices meruisse Divas . Viden, nefandae quae prior imminet Regalis Hydrae: Quae fera Principem Formidat Augustum ; Deorum est Vana superstitio: catenas Illi retortis nexibus iniicit Certa triumphans Relligio manu lQuae jura dispensat colenda Effigies , tua Magne CLEMENS,

Qui primus almo nomine inutilem Cultum infulato pectore deprimis,

Deosque mendaces timendus Ueridica premis usque poena. En ut sonantes sacrilega manu obscaena nummeros altera praeferat, Auroque venalis mitratam

Occupat imperiosa Sedem. Tibi seeundo nomine Pontifex Coacta servit; non pretio subest In orbe discissis emorit H, Cui pretio m Deus ipse venis. At non medullis spiritus exilit ;Dum viva sacram luce Tyrannidem Spirat, trahens cornu minorem Barbaricam generosa Lunam tIsthaec duorum Numine Praeside Fervere jussis edocuit vadis

Tonantis ob victum sepulcrum, Et Rodanum, Adriacainque Tethyn . Uerum remissis utraque vultibus, Quae Diva Sedem nobilis occupat, Utramque tutatur sequentum Pontificum obsequiosus ardor. Praeclara caetus altera Praesulum Cogit verendos: Altera supplicem, Sibique districto parantem Italiam quater ense cladem

65쪽

MFrustra cruentas exeutiusat minas Mavorsque,Germanumque sinus , Et nocuos sera vincla nexus

Iniecta Divae: Corde ruentibus Major minarum jussibus, obvios Nescit labores, si colenda

Mediceo famaeatur Ostro . At non cruentus carcer obambulat Utrumque aduncus cui latus, & sibi Cladem minatur fune, nostrum Effugiet Melantea visum.

Virtus sub umbris nata petit diem, Sibique falso nomine durior CLEMENS Jubetur ferre Solem ;Ιmmeritis rapiendus umbris, Hujus superbam noscis Imaginem λManuque circum permeat Ordinem Novisse credana, nempe Vestrae Parrhasias imitatus umbras Adhaeret aulae nobilis . Illius

Ab ore pendet candida Gallicis Subvecta pennis Pax , Ibcra

Tuta viae super arce pendens. Regnata sensit Creta Leonibus In imminentes Adriacis opem, Lunas, diu cogens repulsas Ambiguum reparare cornu. Claudit decorum nobilis ordinem Themis sacrorum lance pericula Sudata perpendit virorum, Et meritis pia donat aris . Vix haec; eunt 'sponte sua Deae Visae moveri, motibus Gulos Spondent gradus , atque impetrato

Nutibus a Dominis recessu ;Excellioris mox & Imaginis Dein advolutae suppliciter pedi,

Sceptrum recusantem fatigant Pontificem . Diadema pendet Regale, quaerens ambiguum caput.

Tandem, Latini qui decus impedSceptrumque triplex qui recusat,

Ausonio radiavit Ostro. Comes Iulius a Vulpe Sem. Rom. Conp. G Rhetor Veteranus. CLE Diuitigod by c

66쪽

CLEMENTIS XL

LAUS

ORATIO

Uinam aetati B. P. non visa mirabilis, mysterioque plena via illa a Pythagoricis inita, ut arcanam, ct imperscrutabilem Dei naturam ob oculos nostros exponerent, ac fluctuantem intellectum manu quodammodo ad ejus contemplationem deducerent non alia quippe definitione usi sapientes viri , quam numerorum adminiculo conflata ,& interroganti quid esset Deus Monas, & Decas illico reponebant, veluti in enigmate signiscantes,incircumscriptum perfectionum pelagum sub denario numcro adumbratum in eum unice confluere , cujus summa simplicitas sub numerica figurata unitate exhibebatur. Qua de requis Divino factum consilio non dixerit , ut tu Princeps , ac Pater CLEMENTIS XI. nomen in tuum malles adoptare , cui cum Monas, &Decas adnectantur facillima datur conjectura depraehendere virtutum omnium multiplicitatem , quas in decem mirati sumus divisas Clementibus in Te uno mira convenisse concordia, ut ex illis Mundo suspiciendus, Superisque simillimus Princeps coalesceres. Cum itaque decem in Clementibus tanquam in nube Te suboscure simus intuiti, reliquum modo foret, ut in Te uno decem contemplaremur CLEMENTES, sed cum severe nimis Tua nobiscum agat modestia,ut, licet tam ampla dicendi sese offerat seges, nihilo tamen minus cogat vel invitos sterilescere, & tacere ; pare-himus . Scilicet in hoc alii Te vincent: erravi, in hoc etiam alios excedes, ut illi laudari possint cum debeant, Tu nequeas, cum maxime merearis.

Esto igitur summa CLEMENTIS XI. Laus Clementem mirari nos posse , qui de Clemente non possc.Ηabes,o Princeps,quod jubes orationis scilicet nostrae materiem, SILENTIUM.

Et fine cum Vires, atque dicendi artem materies exuperat, quem lateat eloquentissimam Oratoris linguam tunc esse, si taceat. Qua de re nullam institutam de Deo orationem censuerim , quae propius argumentum

attigerit, dignius pertractaverit, amplificaverit elegantius, quam quae habita olim a Simonide Philosopho , justus nimirum a Rege Hyerone aliquid de Deo pro dignitate profari, advocato semper ad diem die , ct extorta ad moram mora, nihil prolixum post temporis dispendium in Divi- - ae disquisitione naturae assequius est, quod verbis posset exponere , sed in

'ν τ BOUD ac geminato mentis conatu stupore tandem oppressus succubuit, &laudationis suae venerabile compendium habuit obmutescendo . Divinitatis imagines esse atque vicariam ejusdem gerere potestatem Nemo,nisi qui

67쪽

dieturi nol, absimile nobis orationis genus sui toplis suscipere, atque de CLEMENTE non aliter eloqui, quam Sapiens ille eloquius de Deo. Postulabat jamdiu ab hac Donao nec immeritob & Roma,& Italia universa sub initium auspicatissimi Prinzipatus, ut tota in novi Principis plausus effunderetur, tota in laudes abiret, facemque omnibus ad CLEMENTIS Elomia praeferret. Itane vero undique inclamabaturo vel tenuissimum illud Academiae vestrae tributum, quod nulli ex Pontificibus, qui vcstrosollan incoluere parietes, detractum est, inique adeo negabitur Principi, qui

cum adhuc Purpuratos inter Patres tam frequens vos invisebat, ut pene Hospes, S Incola videretur : qui sese huic Aulae grande ad studia ac virtutes omnes incitamentum tam liberaliter commodabat: qui in Pontificem renunciatus custodiendum vobis reliquit Magnum illud totius Christiani orbis depositum , totidemque sut vicarias, splendidasque imagines, quot consanguineos 3 At nos diem semper ad diem, ad mensem postulavimus mensem, ac tandem argumenti magnitudine oppressis , opportunior nullade CLEMENTE pro dignitate dicendi sese obtulit via, quam de CLEMENTE lacere. Ο promptum, nobile , ac necessarium perfugium, taciturnitas, cum in sermone periclitaris, S a nimia dicendorum ubertate gloriosam induceris in pauperiem, ac desperationem : novi in dies stimuli nostris addebantur lateribus, callunt stimulo obduximus ; proponebatur sepissime ab aliis idonea laudationi nostrae materies, propositam semper reiecimus; obstinato identidem succensebant silentio, nostris oculis objicientes CLEMENTIS XI praeconia ab aliorum ingeniis diuturno studio ac labore confecta : Illum non sibi sed toti Mundo natum regendo alius celebrabat ; non hominum sed Magistra Dei manu elaboratum nobis in Principem praedicabat alius; quot fumosa Familiae decora,quot elatae mentis amplitudinem , quot prudentiam e canitie suffragium non emendicantem nec expectantem, quot prope Divinam Indolis suavitatem exornandam susceperanti Nec defuere qui, ut illum licet laudari severissime renuentem, laudarent, proditoriam induti accusatoris personam: damnarunt Imperii capacem, sed non sine maximo Christiani orbis dispendio aspernantem: qui fecere sed laudabiliter ovium, quia Principatu in communem Populorum non privatam sui isticitatem uti nono, scri proprium mallet abuti in incommodum : qui in illum irrevocabili pronunciarunt suffragio eo quod omnes etiam remotissimae Terrarum orbis Plagae animo magis ac Religione a nobis divisiae,quam loco CLEMENTIS beneficia sentirent, & qui ipsi

propiores, sanguineque conjuivcii ne minimum quidem commodum ex hoc fonte publicae isticitatis haurirent; sed minus proximo Principe fruerentur, quam illae remoto. Haec & plura vel audivimus, vel legimus, sed omnia damnavimus B. P. scita in Tui laudatores objurgatione usi , qua usus olim Diogenes in Philosophum multa de Deorum natura Populo venditantem : vah miser, inquit, qui quod optimum est in Philosopho totum corrumpis , videlicet Silentium : haud iecus, pace dixerim vestra, quod optimum , quod necessarium est in CLEMENTIS Iaudatore miserrime violastis; de CLEMENTE videlicet nihil loqui. Iniqui tamen erga vos nimium essemuς, si maximum quod a laudatione vestra beneficium suscepimus, Vel R n is non agnosceretur, vel cognitum occuleretur, ex illius scilicet umbri , PQ ius quam luce, in CLEMENTEM refusis datum est cum obscuritate tamin, di sine dii in tione dignoscere, quis, icquam ιβ sit iste Princeps : fecimus quemadmodum sapientes Mathematici solent, qui

68쪽

ut immensum, ac velocissimum planetarum Principis iter, effusamque per publicas mundi utilitates amplitudinem lucis aliqua ratione com- praehendant , & distinguant exiguae cuspidis opacitate umbram sui pro-aicientis utuntur, atque ita non nisi tenebris debent, quod solem agno-icant. Quamquam consultius . ac laudabilius statuisse semper censuimus AEgyptiorum sapientissimos , qui cum immortales animos, & caduca omnia corpora radiis illustrata solaribus multiplici essingerent pigmento, & simulacro repraesentarent ; ipsum tamen omnia illuminantem Solem, coloribus vel simulacro exprimendum severissime vetuerunt , ne majestate tantae lucis oppressum humanum ingenium luminum omnium Authorem obscuraret. potius inficeretque quam referret. CLEMENTIS Animus tot virtutum luminibus efflorestens, heneficia CLEMENTIS longe, lateque per totum terrarum orbem dissi seminata, ita humanae mentis oculos perstringunt, & obruunt, ut licet ista mirari, ac commendare possimus, consultius tamen sit, & sapientius factum de CLEMENTE lacere, ne indecore loquamur, & obscuremus potius, quam illustremus tot virtutum, & beneficiorum Authorem , nec minus tacendo, quam loquendo laudabitur, quemadmodum non minus sacro silentio , quam vocibus Divina celebratur Sapientia , Bonitas, ac Potentia . Auditis quid ad psalterii pulsum Regius Fidicen moduletur Volucres, inquit , CoeIi , & Pisces Maris: ad quid excitantur tam disparis indolis animantia Z Ad laudem Deo praestandam, & qua pollent lingua canendum, Domine, quam admirabile est nomen tuum in universa terrai Quod quae aerem alis metiuntur, franguntque canoro gutture, invitentur aViculae I non est profecto mirandum : sed qui per immensas Oceani aquas muti gregis exercitus divagatur, & fluctuat; ad armonicum hunc concentum advocetur, difficillimum videtur mysterium involvere . Accedit quod ipsemet Vates non illarum, sed hujus visus est institisse vestigiis, nonne Deo silebit anima mea stupore defixus dicebat Scilicet vel aeque laudabile, vel

sapientius est, cum Deo laus tribuenda, cum Piscibus obmutescere, quam garrire cum avibus. Davidicam hanc imitari placuit taciturnitatem cum CLEMENTIS XI. nomen per universum terrarum orbem

fuit celebrandum, ut periculum non digne de CLEMENTE loquendi eluderemus. Prudentissimum amplexi sumus silentium, sed pace dixerim Tua, non quia jubebas o Princeps, nam cum Tuus jam non sis, sed populorum; publici juris evadunt Tua gesta, Tuaeque virtutes: sed quia periculosum nimis , & plenum opus aleae de Te digne, ac laudabiliter loqui. Nonne ergo CLEMENTI tacebit lingua nostra tAbbas Lazarus Pallapicini Sem. Rom. Condi. G Rhetor Veteranus.

Qui Litterarios hujus anni in superioribus facultatibus labores publice jam exhibitos

NUNC CONSECRANT.

Laurea Neologiae, Philosophiae, ει utriusque Puris Pontificii, M Cur

. a uasto donatur

'ALLA UICINUS.

sarei in Romano Archivmnasio donatur

ABBAS LAZARUS PA

aurea

69쪽

Laurea utriusque Iurit Pontificii, ac Carsarei in Romano Arabicinnam donatus

Laurea Theologiae. ac Philosophic in Romano GHegio donati posemensitim in eodem Collegio Theologicum quadriennium

ABBAS CORRADUS ORSINI PABBAS ADRIANUS SERMAT ITHOMAS PHILIPPUS AB ALSATIA Comes Bouiluvii S. R. I. Princepa Cimacen. Cathedralis Eccl. Gandaven. Praepositui. stiatuor Theologiae Tractatur , De Beatitudine, ει Actibus Humanis; se Divina Gratia; De Sacrosancto a serio Incarnationis, ta De Sacramentis data omnibur argumentandi facultate propugsa it JOANNES BAPTISTA SPIN A. Duos Theologiae Tractatus, De Divina Gratia, G De Sacramentis data omnibus arσumentandi facultate propugnapiti D. CAROLUS GESUALDI. iversam Philose iam data omnibus argumentandi facultate in Se

minario Romano propugnarrent , . . i I

CAROLUS COLLICOLACOSIMUS IMPERIALI 3l , DOMINICUS LUPI ejusdem Seminarii Alumnus . Phasica cinclusioner in Seminario Romano prostrararunt

STEPHANUS DE MARI VICECOMES IUSTINIANI ABBAS IULIUS VITELLESCIII.

Logicae Conclusioner in Seminario Romano propinnarunI ABBAS POMPEJUS AMMEI t . CAROLUS IMPERIALI.raeses PoLmicas in Romana Poπtifice in Seminario Romano propugnavit THOMAs PHILIPPUS AB ALSATIA Comes Bous vii S. R. I. Princeps Cimacen. Cathedralis Eccl. Gandaven. Praepositus Ex utroque Pare Pontificio , M Caesareo Theses propugnavit in Sem nario Romano data omnibus argumentandi facultate

D. JOACHIΜ DE MELU BAZAN. Eae Pure Pontificio Thesei propugnavit in Seminario Romano ABBAS LAZARUS PALLAVICINUS. Iure caesareo Theses propugnavit in Seminario Romana STEPHANUS DE MRI.

SEARCH

MENU NAVIGATION