Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

ARSACES B ARDANES. 23s

junior satis arguit. Adde ad Iaoc , quod oris habitu is ab aliis Parthorum Regibus sit omnino dissimilis. Jam vero longa Parthorum Regum series , solo Arsacis nomine , sicut & aliis 3ufi, Benefici, Illustris , & Amici Graecorum solitis titulis insignita effecerat, ne a diversis Parthicaeditioni subditis nationibus Reges alii ab aliis probe secerni

possent. Eam igitur ob causam , praeter memoratos titulos ,

singularem quempiam , quo se 1 Praedecessoribus Regibus disetinguerent, nonnulli tandem sibi adrogarunt. Ita in hoc nummo Bardanes Πανα ei σον se appellat, id est, longe praesanrijsmum. Quod epitheton bellatoris , fictorisque Regis proprium , Bardani eam ob causam optime convenit. Ille enim a proceribus accitus , fratrem Gotarzen e solio depulerat : Seleuciam post defectionem receperat : Medos Atropate nos in Parthorum ditionem redegerat: plurimas alias gentes suo addiderat Imperio: bellumque Romanis ipsis mi nitatus , Armeniam mox erat recuperaturus 3 nisi Adiabenae Rex Izates auxilium illi denegaffer. Ergo hunc Πανα υσου titulum non immerito adsumptum sibi a Bardane fuisse fatendum est. Rex imberbis sedens , in aversa parte nummorum argenteorum minimae formae tanquam solitus Parthicae monetae

typus semper conspicitur. Eum mitra ornatum esse supra jam viximus: quod capitis tegumen proprium fuisse Regum aiunt. Porro Parthi ipsi aliquo 'etiam capitis tegumento utebantur; ti CC aperto capite incedebant , veluti RomanL Unde Martia- Iis , de Parthis loquens, lib. IO. TI. ait: AEd Parthos procul Ae Piliatos.

Vide pilei illius formam in nummis Imperatoris Augusti,

qui SIGNis REcΕpTis ita scribuntur cum Parthi procumbentis in genua, sigilumque militare gerentis. emgie ' A. Littera in area nummi infra arcum exarata , initialis est nominis urbis, in qua cusus est nummus. At cum in - - Parthicis nummis , tam argenteis quam aereis, haec littera saepissime deinceps est proditura: An urbs illa sit aut Apamea, aut Ar Cia , an Vero alia quaedam, hic non investigabinatis; verum in subsequentibus Regibus quaenam ea esse possit, fusius inquiremus.

342쪽

ITERUM. GOTARZES, Artabani III. filius natu maximus,

ob saevstiam a patre testamento praetermissus fuerat. Uerum regni Primores, more Majorum, Princi patum ei detulerunt. Is autem, ad regale eveetus fast

gium , ingenita sibi crudelitate, passim saevire in omnes coepit. Qua re animadversa, Parthi Bardanem ejus fratrem juniorem , ab Artabano parente Regem renuntiatum, adversias eum acciverunt. Ast hoc quoque a proceribus ob nimiam erga populares Levitiam in venatione occiso , rursus ad Arsacidarum imperium revoCatus est Gotarzes , sperantibus populis quod tanti fortunae casus eum ad mitiorem tandem dominatum

reduxissent..

Attamen vix Regia potitus est Gotarzes, cum in eos omnes, qui Bardanis partibus nimium faverant crudeliter admodum animadvertit. Itaque non multo post, ut notat Tacitus,tper se vitiem ac luxum adegit Parthos mittere ad c. Claudium ) Principem Romanum occultas preces, quis permitti Meherdatem patrium ad fastigium orabant. Tacit. A/in. lib. 3 I. id contigisse na rat, an. V. C. soo. quo Ludi taculares Romae ab Imperatore Tiberio. Claudio editi sunt. Non injucundum erit, quae super hac legatione ad .dit Tacitus, hic referre. D Legati Parthorum cinquit ad expetendum Meherdatem missi, Senatum ingrediuntur, ac mandata in hunc modum incipiunt:

D. Non se foederis ignaros, nec defectione a familia

343쪽

Arsacidarum venire: sed filium Vononis, nepotem. AR C. . Phrahatis, accersere adversus dominationem G

taretis: nobilitati plebique juxta intolerandam. Jam fratres, jam propinquos, jam longius stos, Cardibus exhaustos : adjici conjuges gravidas, liberos parvos , dum secors domi, bellis infaustus, ignaviam saevitia tegat. Veterem sibi ac publice coeptam Cum Romanis amicitiam : dc subveniendum 1bciis

virium aemulis , Cedentibusque per reVeruntiam.

Ideo Regum obsides liberos dari , ut , si domestici Imperii taedeat, sit regressias ad Principem

Patresque , quorum moribus assuefactus Rex melior adscisceretur. Tacitus lib. I a. Annal. pam

Ubi haec , atque talia Legati Parthorum disse tavere, incipit orationem Claudius Caesar de fastiagio Romano , Parthorumque obsequiis: seque Divo Augusto adaequabat, petitum ab eo Regem referens, omissa Tiberii memoria, quanquam is quoque miserat. Addiditque praecepta, etenim aderat Meherdates) ut non dominationem i& servos, sed rectorem & cives cogitaret s clementiamque ac justitiam, quanto magis ignota barbaris, tanto toleratiora capesseret. Hinc versus ad Legatos, extollit laudibus alumnum urbis, spectatae ad id modestiae:

aC tamen ferenda Regum ingenia , neque novi crebras mutationes. Rem Romanam huc satietate gloriae prove stam , ut eliternis quoquo gentibus quietem velit datam. Id. ibid. GPost haec Claudius C. Cassio, qui Syriae prFerat, deduCere juvenem ripam ad Euphratis jubet. Cassius iste successer datus fuerat Vibio Marso, anno V. C.

344쪽

798. ut Confirmat Imperatoris Claudii nummus,quem

Antiochensum anno sq. Epocha Antiochena coepit ab Autumno anni U. C os. Quare annus eiusdem sq. incipit ab Autumno anni V. Romae 798. Arsacidarum Uero 3o I. Nummus alter vulgatus est ab Em. Cardinale Norisio , in lib. is os b. Syromirc . Dis . I M.

ET. 1ub Cassio Antiochensium, anno qui quidem

annus respondet anno Arsacidarum sot. - Ea autem tempestate C. Cassius Caeteros praee mi- nebat peritia Legum. Nam militares artes per otium is ignotae , industriosque ae ignavos pax in aequo tenet.' Attamen quantum sine bello dabatur , revocare pristis Cum morem eXCercitare legiones, Cura, provisu ,- agere perinde ac si hostis ingrueret. Ita dignum ma- joribus suis, Et familia Cassia ratus, per illas quoque rigentes Celebrata. Igitur excitis quorum de sententia' petitus Rex, positisque castris apud Zeugma, undiis maxime pervius amnis , postquam illustres Parthi, Rexque Arabum Abgarus advenerat , monet Melie datem , Parthorum impetus acres contatione lanis is guescere, aut in perfidiam mutari. Itaque urgeret Coepta. Id. ibid. is Hoc tam prudens Consilium nihilominus spretum - est fraude Abgari , qui juvenem ignarum , oc sum' mam fortunam in luxu ratum, multos per dies atti-- nuit apud oppidum Edessam Regiam suam ). Et vo . cante Carrhene, promptasque res ostentante, si citiis advenissent', non cominus Mesopotamiam, sed fluxu

345쪽

Armeniam petunt. , id temporis importunam , quia hiems occipiebat. Iae ibid. '

Exin nivibus S montibus fessi, postquam ' campis iapropinquabant, copiis Carrhenis adjunguntur. Transi missisque amne Tigri, permeant Adiabenos, quorum Rex Izates societatem Meherdatis palam. induerat, Min Gotarzen per occulta & magis fida inclinabat. Sed oapta in transitu urbs Ninos vetustissima sedesia Assyriae, castellum insigne fama, quod postremo inter Darium atque Alexandrum praelio Persarum

illic opes conciderant. Iai I i Interea Gotarzes apud montem , Cui nomen Sam

bulos, vota Diis loci suscipiebat. praecipua religione-Ηerculis qui tempore stato per quietem monet 'Sacerdotes, ut templum juxta, equos venatui ador-- natos sistant. Equi, ubi pharetras telis ohustas acce- pere, per saltus vagi, nocte demum Vacuis pharetris, multo cum anhelitu redeunt. RursuS. Deus.,. quas Vas pererraverint, nocturno visu demonstrat: repe- riunturque fusis passim ferat. Id. ibid. MCaeterum Gotarzes, nondum satis aucto exerci- tu, flumine Corma pro munimento uti. Et quanquam ..per insedliones δc nuntios ad praelium voCaretur ,

nectere moras, locos mutare missis Corrupto-ribus , exuendam ad fidem. hostes emercari. Ex quis Izates Adiabenus, mox Abgarus Arabum, cum exer- eitu abscedunt , levitate gentili , ct quia experimen-tis Cognitum est, barbaros malle Roma petere Reges, quam habere. Id ibid. At Meherdates validis auxiliis nudatus ,. CaeterΟrum proditione suspeet quod unum reliquum , rem is

346쪽

1 6 ARSACES GOTARZES Iter n.

ARsAc. Min Casum dare, praelioque experiri statuit. Nec de-3Qλ trectavit pugnam Gotarzes, diminutis hostibus ferox. ,. Concursumque magia caede , & ambiguo eventu: donec Carrhenem, profligatis obversis , longius eve is tum integer a tergo globus CirCumveniret. Tum, Ona--ni spe perdita, Meherdates promisia Parrhacis p tertii clientis secutus, dolo ejus vincitur, traditurquem victori. Atque ille non propinquum , neque Arsacis, ' de gente , sed alienigenam ct Romanum increpans , ., auribus decisis vivere jubet, ostentui clementiae suae & in Romanos dehonestamento. Id ibid. Tacitus lib.

Dein , Tacito teste, Gotarzes morbo obiit 3 quem tamen Iosephus paulo post sublatum per insidias fuisse

narrat, Antus. Hae lib. ao. cap. a. Postquam primo annum unum & aliquot menses 3 iterumque tres annos

atque aliquot adhuc menses, id est, quinque omnino

annos regnavisset. .. i.

347쪽

Caput Regis barbati & diademate cincti r ex aversa parte Rex imberbis sedens dextra arcum gerens,

ΚΟΥ voce insigniuntur, suum unicuique Regi nummum non admodum facile est adsignare. Cuinam igitur ex iis Regibus hoc numisma adjudicaremus , aliquandiu dubii haesimus. Media tamen aetas hujus Regis, eademque prosesus oris lineamenta, quae in Bardanis nummis, mirum in modum nos impulerunt, ut hunc Gotarzi nummum attribuem remus : cum praesertim in tota hac Arsacidarum Regum serie,

pauci supersint, qui non peculiari quodam cognomine alii ab aliis distinguantur. Ex Mus Eo Nos isto

348쪽

In superioribus nummis exponendis singulare aliquod ac novum epithetum, ad singulos Arsacidas Reges dignoscendos plurimum lucis afferre supra jam observavimus. Quippe ex uniuscujusque historia facta quaedam eliciuntur, quae hujus aut illius denominationis causas reddant. In Gotarze vero vox illa METΛΛ ΟΥ prae caeteris, & quidem loco superbae appellationis ΒΑΣΙΛΕΩ N, quae in titulis ejus deest,

arrogantiae potius, quam rerum. gestarum claritudinis verisimilitudinem praeferre videretur; nisi tamen parile nobis in Mnaskire exemplum sese offerret.

ME Γ ΑΛ O C cognomen Mithridati II. ob res bello prae-

elare gestas a Parthis inditum est. Qui huic in regnum succese sit Mnaskires , MAONI quoque nomen accepir, ob victoriam quam de Competitore suo retulerat. Gotarzes vero , quamvis a Tacito dicatur socors domi, bellis infaustus, ignaviamque saevitia tegens, quia tamen a quibusdam proceribus petitum Roma Regem Meherdatem ingenti praelio superaverat ;Mnaskiris exemplo, MAGNUM se itidem appellavit, ea Praesertim de causa, quod in sua potestate Meherdatem haheret auribus detruncatum, in odium ac ludibrium Roma

norum. .

In omnibus argenteis Parthorum Regum nummis drachmalibus idem Rex imberbis cum arcu , ut saepius jam dictum est, observatur. Quo armorum genere Parthi Imperii sui fines dilatarunt , seseque contra omnes suos hotas strenuo defenderunt. De iis ait Lucanus tib. I.

Et missa Parthi pos terga sagisti.

Tantum autem terrarum possidebant, tantarumque gentium

dominabantur Parthi, ut ob imperii sui magnitudinem Romanorum quodammodo potentiam adaequarent. Quod innuit Strabo lib. II. ' Siquidem duodeviginti regna habebant suae ditioni subjecta ut discimus ex Plinio, lib. 6. cap. II.

349쪽

ARSACES XXII.

REX PARTHORUM. Mn.

' o N O N E S hujus nominis secundus

ad Parthorum Imperium post mortem Gotarzis accitus est. An vero filios reliquerit Gotarzes, prorsus ignoratur: &, si qui fuerint, ii certe ad Regale fastigium aud pervenere. Licet enim regnum apud Parthos

350쪽

proculdubio hereditarium fuerit, observandum est.t meh eos Populos Regum suorum silios in puerili aetate constitutos ad solium numquam fere evexisse , sed ad prove niores artate Arsacidas nimirum; ad. Patruos , si modo proximiores nulli essent, Regiam dignitatem ut plurimum transtulisse. Quod Vononi huic nostro accidisse quoque verisimile est.

Gotarzis frater Bardanes, quem, primam intra juventam. Obiisse refert Tacitus, filios etiam . habuisse nobis videtur, qui , cum pueri adhuc essent, gubernando regno parum. idonei sent existimati. eam sane Caiisam: Parthi patruum eorum. Gotarzem , quem tamen , ob crudelitatem regno, jam spoliaverant, revocare iterum, maluerunt, in eana spem adinducti , fore ut tanti Drtunae casusi eum. ad mitiorem tandem dominatum reducerent.

Quin Arsacida fuerit Vonones ,. haudquaquam revocandum est in dubium. Nullus est enim in Parin rum Historia tam parum versatus , qui hesciat ad Parthicum Regnum, nisi Arsicicium neminem unquam accersiri. Verum, quo consanguinixatis gradu cum Gotarze ac Bard he fuerit conjunctus nunc nobis est

inquirendum. . . .

De Vonone haec Tacitus lib. ra. Annal. Dein Gotarzes morbo obiit, accitusque in Regnum Vonones

, Medis tum praesidens. Quo in loco intelligendi sunt Medi Atropatii, seu Atropatent , ita dicti ab Atropato Darii Satrapa, ab Alexandri Ducibus non superato. Hi Populi proprios ejusdem stirpis Reges, usque ad Basedanem habuerant 3 a quo, ut supra diximus , com Imperio Parthico novissime iubjecti fuissent ante annos

SEARCH

MENU NAVIGATION