Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ARSACES VOLOGESES I. ass

nerem reputantes, obligant vulnus, agrestia medica- Ακs e mina adhibent ue cognitoque nomine &casu, in urbem Artaxata ferunt. Unde publica cura dedueta ad in Tiridatem, comiterque excepta, cultu regio habita est. Id. Tacit. ibid. cap. II. lib. I a. pae. 2O . αCaeterum, quemadmodum ex Tacito quoque dis cimus y fine anni V. C. DCccvIu. nimirum, Imp.

Nerone Claudio Caesare Augusto, & L. Antisti in Vetere Cossi turbidis rumoribus prorupisse rursum Parthos, ct rapi Armeniam, allatum est 3 pulso Rha- ..damisto, qui tape regni ejus potitus , dein profugus, tum quoque bellum deseruerat. Tacit. lib. I . cap. 6. ia

Quin & eodem Tacito referente, Armenii Legatos ad Neronem mittunt, quibus causam gentis Orare Imperator permisit. Igitur in urbe Sermonum avida, quemadmodum is Princeps vix septemdecim annos egressiis, suscipere eam molem aut propulsare posset , anquirentibus iamultis: contra aliis melius evenisse disserentibus, quam si invalidus senecta & ignavia Claudius, mi- litiae ad labores vocaretur , servilibus jussis obtempe-raturus. . . . HaeC atque talia vulgantibus, Nero S ' juventutem proximas per Provincias quaesitam sup-plendis Orientis legionibus admovere, legionesque ipsas propius Armeniam collocari jubet. Duosque Ue- teres Reges, Agrippam Judaeae, & Antiochum Commagenes, eXpedire copias , quis Parthorum snes ultro intrarentet simul pontes per amnem Euphratem is jungi. Domitium vero Corbulonem retinendae Armeniar praeponit. Id. Tacit. ibid. . in

362쪽

ARSACES VOLOGESES I.

,, EXOrtus est hoc tempore aemulus Vologese, filius,, Vardanes,annon potius Bardanis Regis nuper defuncti filius' Cujus nomen ignoratur, ut dc qua in parte se bellum paraverit. Unde abscessere Armenia Parthi, is tanquam disterrent bellum. Tacit. Annal. lib. I 3. cap. 7. Tiridates interea Armeniae regnum occupat. Copiae autem Orientis ita dividuntur, ut pars ,, auxiliarium cum duabus legionibus apud Provinciam Syriam , & Legatum ejus Quadratum Vinidium re-

,, maneret: par Civium sectorumque numerus Corbuloni esset, additis cohortibus, alisque, quae apud ,, Cappadociam hiemabant. Socii Reges, prout bello,, conduceret, parere jussi. Id. Tacit. ibid. 7. cy

Corbulo vere Roma profectus est, Sc itinere pro pere confecto, apud A gas civitatem Ciliciae obvium Quadratum habuit, illuc progressum; ne si ad accipiendas copias Syriae intravisset Corbulo, omnium ora in se verteret, corpore ingens, verbis magnificus, Scsuper experientiam sapientiamque etiam specie in nium vadidus. Caeterum uterque Vologesem Regem nuntiis monebant, pacem quam bellum mallet , dgtis. que obsidibus, solitam prioribus reverentiam in Populum Romanum Continuaret.

Vologeses quo bellum ex aequo modo pararet, an ut aemulationis suspeetos per nomen obsidum amoveret, tradit nobilissimos ex familia Arsacidarum. A cepitque eos Centurio Histeius ab Uinidio missus,'forte prior ea de causa adito Rege. Quod postquam Corbuloni cognitum est 3 ire Praefectum cohortis Aserium Varum , dc reciperare obsideo jubet. Hinc ortum

inter

363쪽

ARSACES VOLOGESES L 1s

inter Praefectum dc Centurionem jurgium, ne diutius AR ες externis spectaculo esset, arbitrium rei obsidibus lega- tisque, qui eos ducebant, permissum. Atque illi ob recentem gloriam, ct inclinatione quadam etiam hos tium, Corbulonem p tulere: unde distordia inter Duces. Quaerente Vinidio pricepta quae suis consiliis

patravisse di testante contra Corbulone, non prius Conversum Regem ad offerendos obsides, quam ipse Dux bello a Nerone ) delectus, spes ejus ad metum mutaret. Id. Tacit. ibid.Εjus anni principio, mollibus adhuc initiis prola- Αxshe tatum inter Parthos Romanosque de obtinenda Arme- 31s. nia bellum, acriter sumitur et quia nec Vologeses sinebat fratrem Tiridatem dati a se regni expertem esse , aut alienae id potentiae donum habere: & Corbulo dignum magnitudine Populi Romani rebatur, parta olim a Lucullo Pompeioque recipere. Ad haec Armenii ambigua fide utraque arma invitabant, situ terrarum, similitudine morum Parthis propiores, Connubiisque permixti, ac libertate ignota illluc magis ad servitium inclinantes. Tacit. Annal. lib. I 3. pag. 226. Verum Corbuloni plus molis adversus ignaviam militum, quam Contra perfidiam hostium erat. Quippe Syria transmotae legiones, pace longa segnes, munia

Romanorum aegerrime tolerabant. Satis constitit fuisse in eo exercitu Veteranos qui non stationem, non Vi-

gilias inissent: vallum fossamque quasi nova dc mira Viserent. Sine galeis, sine loricis, nitidi dc quaestuosi, militia per oppida expleta. Igitur dimissis, quibus senecta, aut valetudo adversa erat, supplementum perivit. Et habiti per Galatiam ac Cappadociam dilectus.

364쪽

ARSACES VOLOGESES L

Adjei laque ex Germania legio cum equitibus alariis, ct peditatu cohortium, retentus me omnis exercitus sub pellibus, quamvis hieme saeva adeo, ut obducta glacie, nisi effossa humus, tentoriis locum non praebe ret. Ambusti multorum artus, frigoris , ct quidam inter excubias exanimati sunt. Id. Tacit. ibid. Interim Corbulo , legionibus intra castra habitis , donec ver adolesteret, dispositisque per idoneos locos Cohortibus auxiliariis, ne pugnam priores auderent, edicit. Id ibid. Tiridates sum, proprias clientelas, ope Vologe-ss fratris adjutus, non furtim jam, sed palam bello infensare Armeniam, quosque fidos Romanis rebatur depopulari, &, si copiae contra ducerentur, eluderes. huc quoque S illuc volitans , plura fama quam pugna eXtrahere. Id ibid. Igitur Corbulo, quaesito diu praelio, frustra habitus,& exemplo hostium circumferre bellum coactus, dispariit vires, ut Legati Praeseditque diversos locos pariter invaderent. Simul Antiochum Commagenae Regem monet ,. proximas sibi Praefecturas petere. Nam Pharasmanes Iberiae Rex , intersedio silio Rhadamisto, quasi proditore suos quo fidem in Romanos

testaretur, vetus adversus Armenios odium promptius

exercebat. Tunc quoque primum ille sti Isichi, gens

ante alias socia Romanis, arva Armeniae incursavita Id. Tacit. ibid. lib. I 3 . Amal. pag. 22. . Ita consilia Tiridati in contrarium vertebanturi Mittebatque Oratores, qui suo Parthorumque nomine expostularent, cur datis nuper obsidibus, . redmtegrataque amicitia, qua novis quoque beneficiis locum

365쪽

ARSACES VOLOGESES I. ass

aperiret, vetere Armeniae possessione depelleretur Ideo nondum ipsum Vologesem Commotum , quia Causa, quam vi agere mallet. Sin perstaretur in bello, non defore Arsacidis virtutem fortunamque , saepius jam clade Romana expertam. Id Aiae pag. 227.

Ad ea Corbulo, satis comperto, Vologesem de- Etione Hircaniae attineri, filiaet Tiridati, precibus Caesarem aggredi: posse illi regnum stabile, & res incruentas contingere, si, omissa spe longinqua &sera, praesentem potioremque sequeretur. Laetabiae Placitum dehinc, quia commeantibus invicem numtiis, nihil in silmina pacis proficiebatur, colloquio. ipserum tempus locumque destinari. Mille equitum praesidium Tiridates affore sibi dicebat: quantum Combuloni cujusque generis militum assisteret, non statuere, dum positis loricis galeis, in faciem pacis veniretur. Cuicumque mortalium, nedum veteri & provido Duci, barbarae astutiae patuissent. Ideo artum inde numerum finiri, hinc majorem afferri, ut d lus patraretur. Nam equiti sagittarum usu exercito, si detecta corpora objicerentur , nihil profuturam multitudinem. Dissimulato tamen intellediu, rectius de his quae in publicum consulerentur, totis exercitibus coram dissertaturos respondit. Locumque delegit,

Cujus pars altera Colles erant clementer assurgentes ,

aCCipiendis peditum ordinibus , pars in planitiem po rigebatur , ad explicandas equitum turmas. L. Tacit.ibid. Die pacto, prior Corbulo socias cohortes & auxilia Regum pro cornibus , medio sextam legionem consu-Κ k ij

366쪽

tuit: cui accita per noctem aliis ex castris , tria millia Tertianorum permiscuerat, unae cum aquila, quasi eadem legio spe staretur. Tiridates vergente jam die procul astitit, unde videri, magis quam audiri posset. ita sine congressu Dux Romanus abscedere militem sua quemque in castra jubet. Rex sive fraudem sus pectans , quia plura simul in loca ibatur , sive ut Commeatus Romanorum Pontico mari, & Trapezunte oppido adventantes interciperet, propere discedit. Sed neque Commeatibus. Vim facere potuit , quia per montes ducebantur praesidiis Romanis insesses. Idem Tacitus ibidem.. Corbulo, ne irritum bellum traheretur , utque Armenios, ad sua defendenda cogeret, exscindere parat cas,

tella. Sibique quod validissimum in ea praefectura Cognomento Volandum sumit. Minora Cornelio Flacco Legato, i Fonteio Capitoni castrorum praefecto mandat. Tum circumspectis munimentis, S quae expugnationἱ idonea, provisis , hortatur milites , ud hostem Vagum , neque paci aut praelio paratum , sed pers diam & ignaviam fuga confitentem, exuerent sedi bus, gloriaeque pariter &. praedae Consulerent. Id. IN.

ibid. pag. 228. .

Tum quadripartito exercitu, hos in testudihem conglobatos , subruendo vallo inducit , alios scalas mo .nibus admovere , multos tormentis faces dc hastas im cutere jubet. Libratoribus funditoribusque attributus . locus unde eminus gland P torquerent : ne qua pars subsidium laborantibus ferret, pari undique metu. Tantus inde ardor Certantis exercitus fuit, ut intra tertiam diei partem, n ali propugnatoribus muri,

367쪽

obices portarum subversi, capta astensu munimenta, Ansa c. omnesque puberes trucidati sint , nullo milite amisse, 313. paucis admodum vulneratis. Et imbelle vulgus sub c Tona venundatum, reliqua praeda victoribus cessit. Id ibid. Pari fortuna Legatus ac praefectus usi sunt 3 tribus que una die castellis expugnatis, Caetera terrore , &alia sponte incoharum, in deditionem veniebant. Unde orta fiducia caput gentis Artaxata aggrediendi. Nec tamen proximo itinere ductae legiones quasi amnem Araxem , qui moenia alluit, ponte transgrederentur,

sub ictum dabantur: procul es latioribus vadis transiere. Id. ibid. Tiridates, pudore Sc metu , ne si concessisset obis dioni, nihil opis in ipso videretur: si prohiberet, impeditis locis seque dc equestres copias illigaret : latula , postremὀ ostendere aciem, te dato die praelium incipere vel simulatione fugae, locum fraudi parare. Igiatur repente agmen Romanum circumfundit, non ignaro Duce Romano, qui viae pariter & pugnae composuerat exercitum. Latere dextro tertia legio, sinistro sexta incedebat s Mediis Decumanorum desediis 3 r cepta inter ordines impedimenta , . & tergum mille equites tuebantur. Quibus jusserat, ut instantibus coinminus resisterent, refugos non sequerentur: In Cornibus pedes figittarius, oc Caetera manus equitum ibat; productiore cornuum sinistro per ima collium, ut, si hostis intravisset, fronte simul & sinu exciperetur. Id. . biae. Interea assultare ex diverse Tiridates', non usque

ad jactum teli, sed cum minitans, tum specie trepis:

368쪽

rca ARSACES VOLOGESES L

Aας Ae. dantis; si laxare ordines, dc diversos consectari posset.

3is. Ubi nihil temeritate solutum, nec amplius quam Decurio equitum audentius progressiis, & sagittis confi-Xus, caeteros ad obsequium exemplo firmaverat, pr pinquis jam tenebris abscessit. Il. Tacit. ibid. pag. 229. Corbulo caltra in loco metatus, an expeditis legioni s nocte Artaxata pergeret, obsidioneque Circumdaret , agitavit , concessisse illuc Tiridatem ratus. Dein postquam exploratores attulere longinquum Regis iter, Medi an Albani peterentur, incertum, IuCem opperitur : praernisiaque levis armatura , quae muros interim ambiret , oppugnationemque eminus inciperet. Sed

cppidani, portis sponte patefaetis, se suaque Romanis permisere. Quod salutem ipsis tulit. Id. ibi Artaxatis ignis irrimissus, deletaque & solo aequatasant. Quia nec teneri sine valido privsidio, ob magnitudinem moenium , nec id Romanis virium erat,

quod firmando praesidio, & capessendo, bello divideretur. Vel si integra Et incustodita relinquerentur, nulla in eo utilitas aut gloria , quod capta essent. Ad- .jicitur miraculum velut numine oblatum. Nam cuncta extra, tecta tenus Sole illustria fuere: quod moenibus Cingebatur, ita tepente atra nube Coopertum, fulguribusque discretum est, ut quasi infensantibus Deis exitio tradi crederetur. Ob haec Consalutatus Imperator Nero, & Senatusconssilio sepplicationes habitae sunt. Id Tacit. ibid. cap. 3 . Interim Corbulo, post deleta Artaxata , utendum recenti terrore ratus, ad occupanda Tigranocerta; quibus excisis, metum hostium intenderet vel, si

pepercisiet, elementiae famam adipisteretur ue illuc

369쪽

ARSACES VOLOGESES L

pergit non infenso exercitu, n* spem veniae auferret, neque tamen remissa cura , gnarus facilem mutatu 31s.

gentem, ut segnem ad pericula, ita insidam ad ioceasiones. Barbari pro ingenio quisque, alii preces offerre , quidam deserere vico , dc in avia digredi. Aefuere, qui se speluncis a C Carilsima secum abderent. Igitur Dux Romanus diversis artibus, misericordia adversus supplices, celeritate pdversus profugos , immitis iis qui latebras insederant, ora & exitus specuum sarmentis virgultisque Completos, igni exurit. Atque illum fines suos praetergrediente i incursavere Mardi,.

latrociniis exerciti , Contraque irrumpentem montibus

defensi. Quos Corbulo, immissis Hiberis, vastavit Phostilemque audaciam externo sanguine ultus est. Lae- Tacit. lib. IAE. Annal. pag. a ' a s. o

Ventum dehinc in locos cultos: demessaeque Segetes , & ex duobus castellis, in quae confugerant Armenii, alterum impetu captum. Qui primam vim depulerant, obsidione coguntur. V nde in regionen, Taurantium transgressus Corbulo improvisum periculum vitavit. Nam haud procul . tentorio non ignobilis Barbarus cum telo repertus , ordinem insidiarum, seque audiorem & socios per tormenva edidit: con

victique & puniti sunt, qui specie amicitiae dolum

parabant. Nec multo post Legati Tigranocerta missi, patere moenia afferunt, intentos populares ad jusssa, simul hospitale donum, Coronam Ruream tradebant. Accepitque cum honore , nec quidquam urbi detra num quo promptius obsequium integri retinerent. At praesidium regium , quod ferox juventus clauserat, non sine certamine expugnatum .est. Nam & praelium pro

370쪽

ARsAc. muris ausi erant, & pulsi intra munimenta aggeris demum irrumpentium armis Cessere. Id ibid. Haec facilius proveniebant, quia Parthi Hircano bello distinebantur. Miserantque Hircani ad Principem Romanum societatem oratum, attineri a se Vologesem pro pignore amicitiae ostentantes. Eos regredientes Corbulo, ne Euphratem transgressi, hostium custodiis circumvenirentur, dato praesidio, ad littora Ma , sis rubri deduxit. Unde vitatis Parthorum finibus, patrias in sedes remeavere. Id. ibid. Quin Sc Tiridatem per Medos extrema Armeniae intrantem, praemista cum auxiliis Verulano Legato, atque ipse legionibus citis, abire procul, ac spem belli amittere subegit , quosque Romanis ob Regem aversos animi cognoverat , Cardibus & incendiis perpopulatus, postessionem Armeniae usurpabat. Cum advenit Tigranes, a Nerone ad capessendum Imperium de

lectus, Cappadocum ex nobilitate , Regis Archelai nepos 3 Alexandri Herodis Magni & Glaphirae nepos:)sed quod diu' obses Romae fuerat, usque ad servilem

patientiam detnissus. Nec consensit acceptus, durante apud quosdam favore Arsacidarum. At plerique superbiam Parthorum perosi , datum a Romanis Regem malebant.' Additum etiam praesidium, mille legionarii,

Ges sociorum cohortes, duaeque equitun, alae. Et quo facilius novum regnum tueretur, pars Armeniae, ut

cuique finitima, Rhascipolique & Aristobulo atque Antiocho parere jussis sunt. Corbulo in Syriam abisscessit, morte Vinidii Legati vacuam ac sibi permisi

Interea com Vologeses audiisset, ut aliis Nero diς

tribuisset

SEARCH

MENU NAVIGATION