장음표시 사용
41쪽
Antiocho tentaretur, & multis alijs in rebus fuit egregius vir.
Non ducimur rerum ordine, neque hic Historiam scribimus, quapropter ne quis me repraehendat,si hoc loco oblitum Pyrrhi elogium ponamus. Dictus est autem Pyrrhus Achillis ex Deidamia filius , quod esset rutila & rufa coma. Alio autem nomine vocatus est Neoptolemus, quod admodum adolestens missus sit ab auo Lycomede ad bellum Troianum. ubi ita se gessiit, ut virtute nemini cederet, &vi Dpe Troianos in urbem compelleret, ut narrat Vlysses patri Manibus apud Inseros imperanti. & apud Virgilium hic adolescens animosus imagine patris sibi vi viam facit ad domu Priami, ubi ipsum cum multis alijs ad aram Iouis Hercaei
ΡVblium Scipionem, eum qui primus Africanus appellatus est, dicere selitu. stripsit Cato qui fuit sere eius aequalis
nunquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus,nec minus solu, quam tam
42쪽
solus eset. Magnifica vero vox, & magno viro, & sapiente digna, quae declarat illum,& in otio de negotijs cogitare,& insolitudine secum loqui selitum, ut neque
cessaret unquam,&interdum colloquio alterius non egeret. Itaque dus res, quae Ianguorem afferunt ceteris, illum acuebant otium & solitudo, ut scribit Cicero pater Eloquetis initio lib. 3. Oificiorum: quod opus est vere aureum Arius asside ciebat milites suos la- boribus, ut cogeret serre humeris omnem supellectilem militarem , & eaque ad victum pertinent, unde aerumns,& muli Mariani . Docebat & intrepide pericula belli adire, nec hostem horrere, nec suta fidere. Ideo victores semper redibant Testes Cimbri, & Teutones,& cum Iugurtha Mauri
Ccero coniurationis Catilinariae oppressior, & reipublicae liberator, gloriatur arma sibi cessisse duci hoc suum tuetur conua invidos suos, xi illum m
43쪽
suis virtutibus temere iactare& praedica redictitabant. Integrum est autem hoc . inuidiosum Ciceronis carmen: Cedanι arma tom. concedat laurea linguae. Vide & orationem in Pisonem foedissi, .mum cbnsulem habitam.
Hoc est dictum Catilinae audacisiimi
Romanorum, cuius impiam coniurationem extinxit Cicero imperator togatus . Et vero aqdacia in bello est instar muri & valli , & multum potest. Porro ij. qui audaccs a scriptoribus vocantur δε- re infelicem vitae exitum habuerunt , ut Pandarus,Sarpedon, Asius, Hector, Pallas, Turnus, & hic nefarius homo Catil, na, & multi alii.
T Vcullus victo Mithridate vitae se a lautae dedit,& magnifice excipiebat hospites, & conuiuas suos, p sertim in Apolline.
T Audatur a Cicerone, Sallustitio, Lu- , cano, Plutarcho, & multis alijs striptoribus
44쪽
ptoribus grauitas, constantia, & sinctimonia Catonis, de. quo etiam Horatius haec cecinisse carmina videtur, Iesum, o tenacem propositi virum Non ciuium ardor prava iubentium, Non vultus instantis 1 ranni a Mente quatit soli ad neque i uster Dux inquieti turbidus i dria,N csu minantis magna Iouis manus, Si fractus illabatur orbis, Tauidum ferient ruinae. Et hic idem poeta alibi vocat animum Catonis atrocem, quod nihil timeret , ut nec Diomedes, cuius est hoc dictu Iliad.
logta me repellit timore, nec sinit trepidare. Ad grauitate Catonis hac tepestate proxime accedit Nicolaus Laborellius decanus sancti Petri Ariensis sinctitate Catonem longe a tergo relinquit.
M Arcus Brutus omni liberali do
ctrina eruditus, & auunculo C tone dignus, ita prouinciam sibi commissam iuste administrauit, ut sel Asiae a cunctis diceretur . nihil est enim
45쪽
iustitia illust ius. nam ea nos Deo similes secit. Vnde filius sororis Latini Drances ita laudat AEneam lib. II. O fama ingens, ingentior armis Vir Troiane, qui v caelo te laudib. aequempis hi eprim mirer, belline laborum'
ΡOllio cum rogaretur ab Augusto,quonam modo aetatem suam magno autem natu erat) tam nitide conseruasset,ut nec fracta ea, nec debilitata videretur. respondit, optimum & lectissimum vinubibendo, quod cum spe diuite manaret in venas: &vngendo corpus oleo purissimo, & nobilissimo. oleum autem vires firmat, & neruos corroborat, ac lassitudinem abigit. Vinum lene & generosum pectus exhilarat, curas & 'llicitudines sepit, & tristitiam, quq exiccat ossa, & a tus tabefacit, longe a nobis repellit.
DO mus Cilnia carmen amauit: de poetas honorauit. Felix Mscenas:
pro munere caduco, aeternam famam reportasti. Et te Virgilius, Horatius, Pr pertius, & caeteri nobilissimi poetς nocti
46쪽
Cimmeriae &Letheae paludi ereptum in illustrissimo Gloris domicilio collocarui.
Es consecutus Etrusce eques, genus alto a sanguine regum , quod benignitas tua quae rat, testimonium virtutis tuae ex Helicone ductum. Gaudet enim virtus testes sibi iungere Musas, Carme amat,quissuis crarmine dignascis. Hodie vero Maecenatem passibus aequis sequuntur,& felicissime imitantur Michael Esneus Episcopus Tornacensis,VGdastus Grenetius abbas Bertinianus, &
l Philippus Cauerellus, abbas Vedamus,l prς sules benignissimi & lBeralissimi,ut &l multi alij.
TErminus ne Ioui quidem cedere voluit. Ideo a Virgilio Capitoli immobile saxum vocatur. Vsurpauit hoc elogium confidentiae plenum superiori s culo Roterodamus, quam bene, ipse ubderit, & Critici iudicent. .
FLumina ad mare, unde emanarunt,reuertuntur. Corpora ad terram, unde formata sunt, reditum parantinnimi coe- . lum,
47쪽
lum, unde prodierunt, spectant,& Deo
redduntur. Lucretius lib. a. rerum n turai. cael smin omnes simine oriundi, Omnibus ille idem pater es, unde alma liquentes Humorum guttas mater cum terra recepistiaria parit nitidas fruges, arbosque iata, Et genus humanum , paris omnia fico fe
Pabula cum praebet, qui ι omnes corrora passunt, Et dulcem ducunt vitam, prolemque
petant. propter merito maternum nomen ad
pta est. Cedit item retro, de terra quod fuit ante, In terras: er quod missum est ex aetheris oris, Idrursum caeli resistam templa receptant. Lccretium etiam sequitur Virgilius lib. q. Georgicon, cuius hi sunt verius in eadem sententiam, His quidam signis, atque hac exempla secuti Esse apibus partem diuinae mentis, o hausis AEthereos dixere: Deum namque ire per
48쪽
Bim pecudes, amenta, viros,gem onme sera rum,
.mque sibi tenues nasientem arcessere '
Stilicet huc reddi deinde, ae resoluta referri omniar nec morti esse locumsedulua volare Sideris in numerum, an e alio succedere
Nil est pretiosius tempore: & dum
per tempus vacat, vinuti est vacandum.Ideo Plinius,cum inij ceretur sermo de rebus futilibus,& ineptis, nec qui quam ad Musas facientibus dicebat, omne perire tempus quod studijs non impertiretur . Quapropter semper l, bris incumbebat, chm ei per negotia liceret, &Reipublicae cura permitteret.
81. N O N D v M OMNI UM DIE. rum sol occidit. .
DIJilippus rex Macedoniae pater Persei,1 qui a Romanis victus est, & in triumphum ductus, clim videret sibi qusdam
stiperbe imperata, crebro hoc dictum . usurpabat, minitans bellum, quod modite praeuentus filio gerendum reliquit. Hoc
49쪽
SCilicet M c ιν i. Ex Odysseae θ, ubi Vulcanus tardipes Veneris Maritus Martem velocissi mram deoru assequitur,& technis suis implicat, & vinctum curivxore deis ridendum propinat. Diligentia quiduis assequimur. Sic testudo tardigrada celerrimum leporem,sed semno, lentum,apud 2Esepum,nusquam cessans, neque somno, neque inertiae se dedens seperat. 87 MArs ita vocatur ab Homero, id est, pernicies hominum nam multos haurit gladius, & infiniti interficiuntur in bello. Ideo nonne stulti homines,q ui ad vocem & cantum asini,& vituli ad bellu proficiscutitur,& in caedes mutuas ruunt Tympana in Italia ex corio asiisino, in Gallia ex vitulino conficiuntur.
DVx debet superare milites sim &labore & prouidentia, quod praestat . egregie
50쪽
egregie Clearchus lib. a. Anatas. Et ginbernator Reipublicae multitudinem labore & consilio praeueniat necesse est, si recth velit ossicio fungi suo laudem & gloriam a populo, & posteritate expetit. Talis fuit consul Cicero. '
MVlti imperatores oppressa Re blica , ab adulatoribus patres patris appellati sunt, at
Roma patrempatria Ciceronem libera dixit. Recte. Verum hoc nomen maxime conis
uenit Pontifici Romano, qui vulgo Papa vocatur. Papa Grscis patrem significat:&hoc nomine compellat Alcinoum filia libro 6. Odyss. & infantes suos passim ita . :st patres appellant, est haec prima vox puerorum a natura formata. Et Papa est vox inserioris ad superiorem . Et Papa est pater patriae. Nam pater patriae olimc5pendij causa ita scribebatur pa. pa. post alterum pa. puncto adposito, quod est i pater patris. Verum vulgus hoc ignorans
pro patre patriae legit Papa. nec repWhen- 'dendus est a quo urbis Romanae Episcopus Papa, id est pater vocatur, ut nec repraehendendus, a quo pater patriae voca. tus Nas
