장음표시 사용
31쪽
mei subsistentia , & undequaque dissula stillantis roris guttae abunde testantur. Situla vero quam manu dextra gero, aquarum in omnes terraquci globi,quem
sinistra gero, semitas distissionem noto e sub pueri Vero forma, quia aqua quam exprimo , semper &perpetuo nasci & renasti videtur, continuo puerilis, viata dicam , aetatis laetitia gestiens. Nunc itaqu i perge, ea quae animum tuum circa occultam mea naturam cruciabant, dubia proponere, & ego fido responso , omnia me tibi seluturum polliceor . TD Adactus. Nae , nimium vereor ne sersan unus ex eo- rum numero Daemonum sis, quas Nymphas veteres vocabant , & sacrilego cultu ceu Deas adorabant, quem ego cultum veluti Cacodaemonum dolum &pessimam imposturam omni qua possum animi pro testatione execror & abominor. 'Diel. Ne turbe
ris Theodidacte, neque animum tuum ulla sermidos . percellat, talis enim minime sum, quem tu falsa illusione persuasus tibi imaginaris . Neque enim exl sabulosis Nympharum sum choro, neque Lalith aut
Lamia quaepiam , neque quem Poetae Neptunum vocant, sed purum putum elementum sum, cui Musi l nomen est, di tametsi vita caream, conditorem tamen meum eo quo licet meae conditioni congruo modo audo & benedico, etiam ad nutum eius uniuersas telluris semitas indefessus percurro, tum ad O bis conseruationem, tum ad humani generis Vsumo,
ob quem potissimum conditus sui , neque aliud tibi quam quod dixi persuadeas velim, quare audacter
32쪽
tantummodo quaecunque circa naturam meam desiderat anima tua , minutim examines. Theod. Cum itaque nescio qua interna animi dulcedine induetiis, vocis tuae oracula verisIima comperiam , faciam quod iubes, & inuocato Dei Tri-unius nomine, te mi Hydriel obtestor, ut asseras mihi tuas quas tendis semiatas. Imdriel. Faciam id quod petis perlubenter, a rectis itaque auribus quae narraturus sum percipo. Videsne montem hunc tibi contra positum Z Theod. s.mha aquae Video. HID. Ex eo hodierno die primum profluxi.
pi ς 'xμ quidnam rogo eo in monte est, quod tan-
in aquarum diluuia profundere possit Z H D. Scias
in monte hoc ingens mei elementi conceptaculum, este , seu reconditorium aquaticum, quod ex omni parte indeficiente distusione in bonum agrorum camporumque hanc quam miraris copiam evomit; deficere itaque non potest, quod fluxus sui terminum . . - non trabet. Theod. Sed undenam aqueum illud reconditorium originem suam trahit cum in altissimo loco.constitutum sit nec video quomodo aqua contra naturam illuc ascendere possit , aut sine nouo semper atiiuxta cursum suum continuare valeat
mis. Ex mari originem meam traho , Theod. Quomodo hoc fieri potest , cum mare remotis limum sit, etiam multo hoc monte humilius Η r. Scias The didacte , influxu syderum perpetuo me fluxu refluxu.que in late patente Oceani superficie agitari, unde ni ve violentia undarum fiuiniumque ponden presses per occultos meatus, quibus Oceani iundus haud
33쪽
Cur aqua mari, sala, in montibiis dialeis.
secus, ac cribrum pertustis est, qua data porta cedere cogor , ac sic per tortuoses an fluctuososque telluris maeandros viam mihi aperio , donec elapsus per eam, tandem senti unde dimanavi per exteriorem terrae superficiem vagabundus restituar. TMod. Si tu ex
mari originem tuam trahis, mare autem natura sua
siue dini imbutum sit, quomodo tu salsedinem deseruisti, cum dulcissimi saporis sis mis. Nosse de bes Theodida te meam deponi salsedinem parti
per terrestrium portionum, quas transeo dulcis sipo. ris glebas, partim per subterranei aestus calorem, , qui in gurgustijs montium subinde tantus est, ut prorsus ibidem veluti in cacabis quibusdam suppositis ignibus ebulliam, qua ebullitione peracta, veluti coctus & digestus, omnem depono natiuae salsedinis acrimoniam, atque hac operatione duplicem mundo praebeo usum , de aquae dulcis in exteriori telluris iuperficie scaturiginem, & interiorem Oeconomiam in incredibile terrestrium glebarum bonum hospitij praestiti remuneratione relinquo sidem, sine quo telluris corpus consistere minime posset, uti po- terram aqua stea fissus a me intelliges. Scire vero debes, me non unum tantum huiusmodi habere canalem, quo me ex Oceano, & maribus in intima terrae viscera insinuo, sed innumeros prorsus in uniuersi Oceani tellurem ambientis sundo, quibus non secus, ac sanguis inis humano corpore venarum ductibus uniuerse Microcos , & singulis membris communicatur in vitapse imum , ita & ego per uniuersas semitas meostendo
34쪽
tendo aquaeductus usque ad ipsum pene terrae cen- trum, ne ulli desim loco, ubi mea praesentia , & b neficia tantopere necessaria sint. Theod. Sed hoc mihi exponas velim , quomodo tu cum natura grauis sis, ex infimis terrae partibus in altissimorum mor . sistollere possita ; res enim harx mihi vi- montium ele detur Drorsus inconceptibilis, cum natura tibi insi- . tum sit, decliuia & humiliora loca semper stet iri. ' δε. Ne mireris Theodidaete, siquidem industri mea tanta est , ut nulla sit tam cella montium altitudo , quam non ingeni j mei virtute transcendanu . eod. Sed hoc est quod quaero ; modum de rationem qua id praestas, unice a te cognoscere desidero : hac enim cognita, mihi in multis difficultatibus dissetuendis plane satisfactum esse libens fatebor: haec enim unica Physicorum crux est & tormentum, . Anne Brsan ut Aristoteles volebat, in vaporem res, lutus, etiam in cauernis montium condensatus gutta. tim deinde in sontes prorumpis inis. O quantum erras Theodi dacte, quomodo enim fieri posset, ut tot guttae statim ingens & quod amplius perennis cursus flumen , quod subinde e cauernis euomo, constituant aut quomodo fieri posset, ut me in ingentes in praecelsis montium iugis lacus subinde estundam, ubi nullum tamen guttarum casum tibi imaginari possis, cum libero aeri expositus sim ; in sinorum vero re lutione subterraneus tornix necessario pro supponendus sit, ut guttationes subiecto lebeti committantur, & ex eo tandem in exteriora eruptio fiat. Theo .
35쪽
cod. Hoc ipsam est quod nullo unquam tempor capere valui: dic ergo tuam in tam ingenioso naturae lusu industriam . mdr. Dixi tibi 1upra sendum maris innumeris perfossum canalibus, quibus in uniuersa telluris interioris receptacula oceanus meus sese diffindit, diffusionem vero hac potissimum indu stria & ingenio fieri tibi persuadeas velim. Nosti ca- simamidis . naliculos illos quos syringas chirurgi appellant, quae humore expletae, mox ubi pistillum ei intriiseris, humor ibidem stabulatus , statim in summam autitudinem eiaculetur Ex hac similitudi uaria negotiationis meae umbra facile ni fallor intelliges mihi usitatam in me ipse super omnia extollendo industriam . Nosti praeterea Oceanum regnum mpunias in arati eue perpetua aestus reciprocatione agitari , cumque pro Ma με
diuerse syderum positu in uno loco plus, in alio mi.
nus aquarum tumor crescat aut decrescat. Fit consequenter, ut a fluxu Oceani aquarum moles ad instar montium excrescat, quae coaceruati humoris moles,
dum pondere suo humorem in subiectis sibi canalibus ter aperta sundi orificia premit, aqua inter canales subterraneos coarstata, de superueniente nouo semper & nouo aquarum aluxu pressa, tandem intra montium hydrophylacia a natura mihi constituta, exonerata, per alios canales ijs inserta in exterio rem superficiem in sontes, flumina, lacus emergant, donec immensis gyrorum ambagibus, meo tandem restituar Oceanio regno I asiluxus itaque immensi citra su- aquarum mole aggravatus, uti canalium orificiae si- hii tu
36쪽
bi ad perpendiculum posita summa vi premit, ita
instar pistilli summa vehementia aquas intra canales in exonerationem sellicitat; in refluxu vero aquarum induciae mecum nonnullae constituuntur , vsque dum ego per innumeros telluris Syphones , in. officinas meas, in abdita , inquam , hydrophylacia . in multiplices naturae fines me exonerem, & hoc pa- cto redeunte aluxu , noua semper & noua agitati ne , ulterius mea itinera ad incaepti moliminis metam promoueam, atque adeo idem mihi in perenni Expe ἰεhi. hac negotiatione contingit, quod tu Theodidae cum orbi . in Anthleis fieri vides, quarum Vnum crus dunta aquas intra canalem coaritatas premit , violenta inde aquarum eruptionem efficit , altero interi crure nouas attractou suo ad expulsionem aquas sibi parat, atque adeo haec mea operatio semper in comtinuo &: incessabili, ita disponente Conditoris prouidentia, motu sit. Deod. O quam ingeniose tuo ratiocinio me rapis, sed unum mihi adhuc exponas ve-C,hiltis, & hoc dubium meum est . Si cessauerit alu
di gni nuu- xus tuus superueniente refluxu , an non canales hy-
destruualui dragogi humore debito destituuntur & si aquis de stituunturhquomodo non paritet sontes & fluminata a suo fluxu deficere videamus 'D. Scias camies meos subterraneos perpetuo aquis repleri , ita ut amaris sendo usque ad ipses fontes, & flumina perpetuam cum mari habeam continuationem , innuxul, intra canales & asiluxus intra eos sit perennis, di imcessabilis . haud siaus ac si quis ex lacu quopia
37쪽
a quam per plumbeos canales intra Vrbem aliquam diduxerit, certum est aquam uti in lacu nunquam deficit, ita effluxu sio continuato, intra Urbis receptacula hinc inde arte disposita nunquam deficero . Neque tamen putare debes , canales meos ad instar plumbeorum canalium esse dispositos ; minime: sed per anfractuosas & salebrosas semitas in ingentes intra montium viseera reconditos lebetes, immenta capacitatis finiri, qui cum semper immensam aquarum ubertatem contineant, fit ut per inducias aqua inter canales non sollicitata , lebetes interim pleni, cursum & fontium & fluminum, per exoneratorios
suos canales continuent, donec paulo post nouo aqua- Intra ranili, rum affluxu repleantur; accedit, quod aqua inter canales constituta, ne alicubi vacuum interueniat, una pars alteram trahat, necessitate quadam naturae ad unionem de continuationem fluxus conseruandam .
Geod. Omnia rite cepi, & omnia supra quam dici potest mihi placent; quare iam mihi explices velim, quomodo & quibus modis Oceanus haec omnia prae. stare possit. Hydr. Oceanus uti nosti primum spatio fere viginti quatuor horarum quater nuit&refluit, . beneficae lunae efficacia, cuius veluti benignae nutricis meae aspectu longe iucundissimo, mox veluti tripudians ac superbiens, ingenti tumore extollor, ea ni in natura vero abeunte, deposito sessu deprimore tumore meo
uti canales ad concreditae sibi prolis meae eiaculati nem pariter sollicitantur, ita depressione veluti inducijs iactis, a violentia sua cessant, donec denuo B L luna
38쪽
luna exoriente in noua erumpam tumoris tripudiata. Alterum est ignis subterranei essectus, qui impetuo-E,lisi, ἔ.hes exhalattollibus regni mei portas clandestinata submarinata machinatione perrumpens, mirum in modum me causavi. ' exacerbat, ingentia tempestatum praelia α conflictita commouet, quarum violento motia prellius, non aliud
nisi per canales mihi selitos effugium datur: est au tem naec lucta ita pertetua, ita continuata , ut vix sit minimum temporis spatium, quo non alicubi in regno meo Oceaneo ad similes angustias redigar, tanta tumultuantium undarum serocia pressus , ut nulla maiori vi eiaculatio inter canales fieri selita perag . tur: ut vel ex hoc capite quoque fluxus mei inter c, nates perennitatem agnoscas. Tertio sunt venti fluo et ab extrinsecis aeris dispositionibus , siue ab eme gentibus extra regnum meum exhalationibias, siuα, stet . a spiritibus subterraneis causati, perinde est: hoc unicum dico , plurimum illos immensa fluctuum coaceruatione posse, ad sellicitandas aquas intra ca
nates constitutas ; subinde quoque in altum ex naturae meae lebetibus per occultos canales a natura ingeniose constitutos, attractu quodam ex metu vacui interueniente extollor , elatus qua data porta ruo insontes & flumina: atque hisce tribus aduersarijs intanaturae tamen bonum ordinatiS noctu diuque exagi- tatus, perpetuo in subterrestrium meatuum canaliabus motu verser . Habes itaque hic paucis desider, tam causam , quomodo cx Oceaneo meo regno aquae egrediantur, abditorumque tram tum amba
39쪽
gibus peractis, perenni fluxu, in idem reuertantur. Theod. Constat mihi ex principijs hydrostaticis, &cx anthlearum structura, aquas intra canales conclusas
premi minime posse , nisi potentia siue pondus pre
mens maius sit, grauiusque aquarum mole , quam premit. Dubium iam non paruum occurrit, Vtrum imminens in Oceano eiusque maribus annexis aquarum pondus sufficiens sit ad tantam aquarum inter canales conclusam molem superandam , cum canales subinde per immensa terrarum interualla porrigantur .s'. . Recte iudicalli Theodidacte , & ita est hinc prouida mater mea natura rerum , cana lium orificia in fiundo Oceani latissima, reliquos vero canalium ductus strictiores esse voluit, in formam fere ductilis iubae, ut immensi aquarum agitatarum ijssiperincumbentium moles, intra canales conclusis aquis , vehementiorem impetum imprimeret , secus enim si fieret, natura frustra laboraret, si aquas quas propellere debet, pondere non superaret: sunt enim omnia Dei opera in numero, pondere & men
sura , ineflabili quadam prouidentia ita dis, ta , ut
uno posito, alterum necessario essectum suum consequatur. Si tibi Theodidacte datum esset videre vastitatem voraginum in fundo maris, aut etiam meatuum , qui lateralem intra terrestrium regionum, continentiumque subaqueos parietes ingressum habent , granditatem, totiusque maris intra eos im. pulsi impetum , uti & ponderis aquarum prosun- dissimarum incumbentis vim S: efficaciam, qua sub
40쪽
vadetis .coloris seporis, &odotuin aqua varie.
subterraneas aquas premit, nihil sersan de tantorum mirabilium magnitudine , & multitudine dubij Ea
res . Uti enim naturae meae arcana abstondita sunt,& inaccessae mortalibus semitae, ita non facile humano captui patent, & ne vix quidem etiam a quantum
uis magni ingenii physiologis penetrantur , adeo
paucorum est ad tantum naturae Sacramentum pertingere , eorumque farsan selum modo quos Deus psculiari praerogatiua , huiusmodi rerum notitia dignos secerit. Theod. Sat superque percepi quae sapienter retulisti, & iam de rei veritate amplius nonia dubito , quare ad alia progrediamur - Dic rogo unde prouenit tanta colorum, saporum odorumque, quibus sensus nostros assicis, varietas aquae modo enim salsam, iam dulcem, nunc calidam, ut plurimum frigidam , subinde austeram, nonnunquam odore diLrente imbutam , interdum salutiferam & variis infirmitatibus medendis aptam sendis, nec desunt, quae pestifera quadam & venenosa qualitate polleant, quae differentiae qualitatum, non in exiguam
admirationem rapiunt omnes naturae scrutatores .mis. Scire debes Theodidacte, haec omnia pendere a naturali constitutione terrestrium partium, per quas canales mei porriguntur, neque enim putare debes telluris interioris corpus homogeneum essO , hoc enim sentire , praeterquam quod insensiti & imperiti Philosephastri seret, vel ipsa exterior telluris tanta varietate rerum praegnantis constitutio, heterogeneam terrestrium partium naturam sat assatimque