장음표시 사용
31쪽
noluissent sinere, tantae est apud omnes infamiae antimonium; sed hac cautela sanitatem ego omnibus restituebam. Purgatus ergo Labia noster antimoniali nostra purgatione, lulapia refrigerantia, oleo vitrioli alterata sumpsit per octo dies, & interim tetigi ulcus suum oleo mercurijsed perpauca admodum quantitate & succo semperuiui maioris siccatum est omnino ulcus, & ad cicatricem laudatam reductum breuissimo tempore: vivit ad . huc incolumis ab omni herpete liber.
Curatio rigesima seeptima , berius
vetis. Ioannes Arnaldus de Capella Regius Consiliarius Castrinouidarensis, amictus di vexatus fuit per multos annos herpetib' in variis corporis partibus, praesertim in metacarpo manuum : ab hisce ulceribus & scabie maligna ipsum liberauimus missis sanguine, & purgato corpore, extracto Rheubarbari, & scammoneae , & perunctis viceribus perpauca quantitate olei mercurij: redibant tamen Vlcera, verno tempore, sed quamprimum tacta erant oleo illo mercurij evanescebant: atta
men evanuerunt omnino iam , nec amplius ve
xatus est illis ulceribus, postquam oleo vitrioli in ivlapijs acetosis usus fuerit.
Curatio Ἐigesima Octava, labenteria.
Dominus Destieu , Mercator turbis Limosi habuit multos filios, quos omnes dysenteria perdidit,
32쪽
perdidit, dum autem unus ex illis iunior & annos quatuor natus superstes esset, & laboraret eadem dysenteria, vocavit me,ut, si Deus annueret, suum filium liberarem a tanto morbo: anno ergo I 62o .peiij locum illum, vidique paruulum illum aegrotantem febre magna, pulsia magno & veloci, siti maxima, lingua nigra, eiectionibus condi 'tis sanguine puro, admixta bile porracea , vigilijs cum maximis ' torminibus ventris, nauseaque &vomitu fere perpetuo: ut ergo eum curarem a tanto morbo , misi sangninem imprimis e basilica dextra,ad quantitatem unciarum trium aut quatuor ; erat enim infantulus ut dixi: misso 1anguine praescripsi ipsi ivlapia refrigerantia ex de cocto acetosae, portulacae, & plantaginis oleo vitrioli alterata , & sero de mane utebatur hisce iu-lai ijs ad quantitatem j v. sero vero,tempore somni sumebat drachmam semis terrae exanimatae Vitrioli calcinati , ad rubedinem; terra autem illa exanimata dicitur, cum per lotiones varias aquae dulcis priuatur ab omni sito sale : postquam autem usus est terra illa tribus vicibus, evanuit omnino fluxus ille sanguinis: permansit autem fluxus biliosus nonnullis adhuc diebus, sed cessauit tandem,& omnia symptomata,& bene valuit,& vivit adhuc magna patris, matrisque iucunditate.
Curatio pigesimanona , alterius Tybenteria.
PStrus Dannette, seruus Domini de Ia Poma-rede, dysenteria laborauit eodem anno, isque
33쪽
curatus est unica dosi antimonij mei, per quam multa eiecit supra & infra,& perfecte curatus est illa sola vice; causam enim dysentetiae foras ednxit purgatione antiimonium meum, sicque morbus &omnia sumptomata : evanuerunt vivit adhuc qui testis tanti effectus e sse potest.
Curatio trigesima alterius labenteriae.
FRater meus Geraldus Faber, unicum habebat filium eodem anno dysenteria maxima laborantem, praeter comunia & parapneumonica symptomata, erat febris maxima & moeror maximus, ita Vt totus corporis habitus hecticus videretur & marasmosus, quod per tres menses dysenteria illa laborasset,absque ullo remedio adhibito: morosus enim erat maxime ille puer , quod pater in illum nimis esset indulgens , etsi esset puer ille annos octo natus: curauimus tandem illum iusculis alteratis semine portulacae, acetosa & portulaca, & guttulis nonullis olei vitrioli, quo etiam sua ptisana alterabatur : sumpsit etiam tribus vicibus terram nostram exanimatam vitrioli,& sic curatus est & liberatus; cum tamen multi alij pueri eodern morbo laborantes hoc eodem anno extincti sint, quod similibus non usi sint remedijs, sed ab alijs medicis diuersimode tra stabantur.
Curatio tres aprima, febris Hecti .
D Omina de Calli uel, filia nobilissimi viri de
Baraignes, monasticam religionem profitens
34쪽
in Conuentu loci des Casses, annos nata 2 j. circa annum eumdem per totum annum lenta febre vexata fuit, gracilescente totius corporis habitu,
cum exacerbatione illius febris duabus horis post pastum : incidit autem in hanc febrem ob orationes & meditationes continuas, quas per totam
fere diem, noctemque Deo faciebat: itaque εessantibus menstruis purgationibus suis, & melancholica facta incidit in hanc febrem, qua per annum detenta est ,& tandem post multa remedia
dogmaticoru,potiones catharticas,phlebotomias,
balnea , & lactis humani usus, incurabilis & des perata fuit a medicis, & relicta. Vocatus ego visitaui ipsam, fere febre hectica in tertio gradu
laborantem inueni, nares erant acutae , concaua
tempora, facies omnino hippocratica, gr cili admodum totius corporis habitu, sola pelle membra togebantur: desperabam ego etiam de salute illius, remedia tamen sequentia tentaui; praescripsi victus . regimen euchymum calidum & humidum, ut gelatinis ex caponibus , & perdicibus factis & praeparatis uteretur , & in singulis dosibus permiscebatur 3 i. spiritus violarum, cum guttulis dece arcani sanguinis humani, aut ceruini, quod arcanum sanguinis cerui in gratiam illius parauimus: hoc eode anno, & post mensem integrum quieuit aliquatenus febris, & moderata sunt symptomata: sequeti mons e usa est, qui fortior erat aqua distillata ranarum fluviatilium pro ptisana sua, aqua cinnamomi akerata : in fine autem illius umensis robustior adhuc fuit , de carnosiori adhuc habitu,& apparuerunt menses, quos Vt magis Prouocarem usa est copiosiori arcano sanguinis
35쪽
humani in gelativis suis, quas ad quantitatem 3 vj. quater in die sumebat, & in principio alterius mensis in plenilunio copiose fluxerunt menses, albi primo, deinde rubet , & post decem, aut quindecim dies, in sine istius mensis febris euanuit
omnino, & reliqua omnia tua symptomata, recuperato somno, & comedendi appetitu, qui omnino deieci us erat,& sic bene valuit, dc vivit adhuc
superstes di incolumis ab omni morbo.
ratio trigesima secunda, alterius febris
ANtonius de Lorde, anno eodem, ingenuus
iuuenis annos natus 18. incidit in febrem lenta, quae a pastu exacerbabatur , gracilescente totius corporis h.ibitu : itaque vocatus ego, cum
altero medico famoso, consilio inter nos habito, ipsum diiudicauimus hecticum in primo gradu, ingrue te secundo : praescripsimus illi victum humidum, & lac humanum : & ego ut loco ptisanae teretur aqua prima stillatilia vitrioli, quae est phlegma illius , & balnea praescripsimus aqllae dulcis tepidae, & intra paucos menses perfecte curatus est, & tota sequenti aestate bene valuit: ingruEte vero hyeme incidit in tumorem scrophulosum metacarpij pedis sinistri cu carie ossis pha langis primae,digiti magni,quo ulcere adhuc laborat rediitque febris hectica, quam curare cum suo ulcere dissicillimum iudica sunt omnes Medici &Clairurgi ego quoque de salute illius maxime dubito , quod scrophulas intornas salsicor ; 'cura-
36쪽
pucriorum morborum. 389tionem tamen aggrediar & reponam, si si accedat:
Curatio trigesima tertia, vulneris ab ictu ensis in cubito dextro recepti.
Dominus de Sainct Estienne, Dominus de laPomarede, vulneratus fuit eodem anno a
Domino de las Touseilles, id uensis in ipsam et articulatione ossis radii cum osse brachij & qua- primum vulneratus suit, intumuit valde brachiis,& dolor acutissimus subsequutus fuit: vocatus ego ut dolori & vulneri medelam afferrem, per chirurgum sanguinem misi ex basilica brachij sinistri, vulnerato oppositi, ut revulsionem facerem humorum, ne confluerent ad brachium vulneratum: misso sanguine ad quantitatem j viiij. robusti stimus enim erat, & annos 2j. natus, & sanguineo temperamento: post sanguinis missionem vulnus aqua sciopetaria lauauimus, & tinctura aristologiae rotundae , & ssorum hypericonis spiritu thereberit inae extracta perunximus,&a perunctione quieuit dolor, erat enim perpunctus neruus quidam unde dolor maximus ortus erat, & hisce solis medicamelis curatum est vulnus intra quindecim dies, absque ullo sympto mate.
Curatio trigesima quarta, cholerae Morbi.
RAimundus de Monaid, aquarum,nemorumq; magisterianino, natus septuaginta, Venerabilis adnaodu senex, in quo prudentia, omnes ani-
37쪽
mi dotes, quam plurimum tinac temporis vigebant,aetatisque labetis nesciebant declinationem:
at annorum n ultor tum rnole pressus animus veluti palma florebat: decubuit eodem anno I seto. circa mensem Iulii cum vomitu atrabitario crudelissimo , perquam foetida enim & nigra ei j- ciebat, e que multa , & maxima quantitate ; intra enim duos dies , quibus vexatus est aequale pondus sui ipsius horum humorum euomuit. Conuocatis ergo Medicis ut consilium internos haberemus de praeseruando tanto sene,
conclamatum fuit intcr nos, ut una voce desia
peratum de salute eius, tum ob magnitudinem morbi & symptomatum violentiam & malignitatem, & aegrotantis labilem admodum aetatem &corporis imbecillitatem ; nihilominus ego cum medicus suu) chymicus & ordinarius essem, mihique maxime fideret, non omnino det perabam de eius salute. Rogauit ergo ispemet aegrotus, una
cum uxore sina , ut opem afferrem neue despondere,vllo modo,quoil vires adhuc valeret & animus aegrotantis. Itaque hisce verbis audacior factus etsi
pulsus suus esset fere moribundus,iulapium prae Dcripsi ex decocto aceto is,& pentaphylli & berbetis: addidi succium depuratum & coctum Cytonioru, &tinctura coralli rubet,cum guttulis nonnullis liquoris aerei, & olei vitrioli tinctura auri
impregnati: sumpsit huiusce ivlaph j vj. tempore; soni eum j ij. syrupi violacet, quo per quatuoraa oras aut quinque placide admodum se tranquille dormittit : a somno expergefactus rO- bustior fuit admodum, a vomitu illo liber; at fluxit aluus copiose per totum diem sequen-
38쪽
variorum morborum. 39 Item , & per tres dies subsequentes , nigiaque multa & foetida eiecit. Continuatis autem ivlapijs quibus tanquille admodum dormiebat, tandem quieuit aluus, de intra mensem redijt ad pristinum
statum, fici inque valetudine noster senex, quem medici omnes moriturum indicauerant.
I Dem Rai mundus de Monard, post tres,aut qua's, tuor menses a curatione praecedentis morbi, incidit in famem caninam,quam Graeci βουλιμον dicunt, & κυν Θύλν ορεξην : humor enim melancholicus acidi saporis, ut plurimum e liene in riculum confluebat, ibique excedentem illi in aprilitum sua acrimonia ventriculum vellicante excitabat: fames erat ingens, nullis cibis poterat repleri & satiari; etsi enim ad guttur u Gque repleretur, nihiloininus tamen adhuc samem Vellic*ntem persentiebat, & comedendi summa cupiditate tenebatur. Vogatus ego, dedi pillulaxum aggregatiuarum draci hau semis , granis duodecim antimonil eis admi tis : quibus pillulis summo mane propinatis , multa eiecit supra & infra , nulla violentia, nec ullo aegrotantis tormine. Praescripsi deinde syrupum delimonibus, guttis nonnullis olei vitrioli tinctura auri impregnatis delibutum , quo Vsius . est per quindecim dies, sero & mane longo tem
PQ Q pastu ad quantitatem 5 ij. sngulis dos bus,
39쪽
& hoc ut acrimonia olei vitrioli acrimonia humoris melancholici retunderetur, & dulcesceret: oleum enim vitrioli si admisceatur oleo tartari, quod humori melancholico respondet,dulcescunt ambo, acrimoniam perdunt, quod cuilibet experienti obviam erit: itaque usu illius syrupi &pulgatione praedicta perfecte liberatus est ab illo
morbo, de per duos annos integros incolumis seruatus est, & liber ab omni morbo; at anno I 622. circa mensem septembris incidit iterum in coleram morbu a quo curatus etiam est,sed hectica senectutis senio , conuolauit in numerum bea
FRanciscus de Prais, circa annum I 62 o. incidit in somnum profundum, a quo excitari non poterat ρ, respirabat tamen nec sebris vlla pulsus admodum tranquillus & aequalisci recatus ego caroticum iudicaui homine hisce symptomatis affectum ; non enim erat apoplecticus, nec lethargicus , epilepticus , quod non mouere' ur, nec spumam in ore haberet, at iacebat sine motu, sine sensu, oculis semper clausis, sorido colore,pulsu magno de aequali, & bona respiratione: curaui ipsum caroticum,data ipsi drachma unica
salis vitrioli mei, in j j. aquae salutae dissisluta, qua
votione multa & qua maxima vomuit pituitosa &r quosa; solet enim is effect' ex his solis causis euenire. Deinde post purgatione illam superna, a qua statim loquutus est,cinouit omnes,dedi illi aquam
40쪽
cinnamomi stillatitiam, dc consului ut uteretur vino puro, at pauco, ne quantitate vini vapores multiplicaremur, & ad caput ascenderent, ite riimque carum facerent, & sic curatus est: perfe-ectissime.
Curatio trigesima septima, Lethargi
ANtonius Colom, baiulus, fortissimus, & robustus , Castriliouidarensis, circa annum I 6i . in febrem continuam 8c ardentem incidit, ad quam curandam multi fuerunt conuocati Me dici, quia pauperrimus erat aegrotus: peractis ergo imperfecte critibus , circa decimum quartium diem incidit in lethargum somnum inexpugnabilem : uxor sua cum desperaret de salu re mariti sui, & morti proximum iudicaret ; venit tandem eiulando,potius quam lachrymando circa aedes meas, εc vocavit Ime in auxilium 1ellituendae sanitatis suo maesto : statimque petii domum suam. N inueni aegrotantem vultu luteo, ta liui-do,cum auditu infirmo, clamantem enim me non audiebat, cum laesa ratione & memoria, cum oscitatione frequenti, de oculis conniventibus, &lingua alba& saliuosa , profundissimo sepultum , a quo excitari non poterati; & si tandem excitaretur, statim redibat in pr4hihi in sta
tum : febris autem erat magna , & corpus sutra nonnullis exanthematibus rubeis variegatum : ut ipsum a tanto morbo liberarem, vomitum prolum
caui, sale meo vitrioli, in aqua salutae distbluto, quo Vomuit multa & copiosa, pituitosa dc biliosi; Valebant autem vires ipsius aegrotantis adhuc,
