Insignes curationes variorum morborum, quos medicamentis chymicis iucundissima methodo curavit...

발행: 1627년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

o Curationes

regimine; potabat enim aquam, & ptisana herbis

nonnullis, & radicibus alteratam, vinumque merum consului,sed paucum;& mane, ieiuno stomacho praescripsi ut sumeret 8 j. spiritus vini optimi:

purgaui ipsum antimonio meo ter aut quater diuersis diebus, &vsum aquae cinnamomi, aut Vinum Hippocraticum consului, & praescripsi,& his solis medicamentis curatus est perfecte, & vivit adhuc incolumis ab omni morbo.

ratio quinquagesima , Febris pestilentis

cum nausea perpetua ,-vomitu in muliere praegnante.

RAimunda de Solier, uxor fratris mei Geral-di Fabri, anno millesimo sexcentesimo decimo sexto , aetatis suae 38. & utero gestans, febre maligna, exanthematibus multis rubeis per totum corpus variegata , detenta fuit. Praeter autem varia symptomata quibus febris illa con- comitata erat, nausea erat perpetua, & vomitus

humorum biliosorum: omnes Medici de salute aegrotantis desperabant, & praecipue quod utero gestaret : nihilominus tamen curata perfectisIime fuit, nec abortum fecit; sed & scelus, &utero gestans seruati sunt sequentibus remediis. Imprimis, vomitui succurrimus tu lapiis aceto, sis, succo limonum, & oleo vitrioli alteratis, quibus aliquando guttulas tincturae auri addebamus, dc arcani nostri sanguinis humani guttulas nonnullas, & his solis medicamentis saepissimς iteratis in . iusculis, & aliis poculentis, tandςM

52쪽

anorum morborum. 4O

seruata illa mulier praegnans, nulla facta crysii euidenti & manifetha ; nisi per insensibilem transpirationem,& vomitum, quem compescuimus primis ipsis diebus, oleo nostro vitrioli&tinctura auri.

Curatio quinquagesima primae, Surilitatis io' dis ilis auditus.

DIissimus aliquis Pater, Religionis Capucino

rum , cuius nomen e memoria excidit, aetatis

48. annorum , fuit anno millesimo sexcentesimo vigesimo primo , in Conuentu Castrinouidariensi affectus dissicili auditu, nihil sere audiebat, nisi soni magni essent, &acutissimi: incidit autem in hunc affectum pedetentim, obstru- stione facta neruorum qui inseruiunt auditui: multos consuluit medicos , multaque remedia expertus est per quinque annos, quibus & Tolosae , dc varijs aliis in locis commoratus est, in quibus medicos omnes consultabat. Tandem dum erat in conuentu Castrinouidariensi, consuluit me de surditate sua , quam curaui sequentibus medicamentis. Imprimis purgaui illum sexies, per diuersos dies , porreeiis granis viginti antimonii mei, quibus copiosissime fluxit aluus, ut Hipocrati satisfaceremus , asserenti surditates alui fluxu curari posse : deinde caustica potentialia, applicuimus tibiarum suris , ut reuelleremus humores ab auribus in partes inferiores hisce ulceribus; deinde essentiam

53쪽

4O 6 Curationes

instillauimus, sero & mane, go stipiumque his ensentijs pertinctum assidue ferebat in auribus, vi-etiique semper tenui, & attenuante, vinoque albo usus est.& oleribus omnibus abstinuit, & sic intra mensem curatus est,& perfecte audiuit.

curatio quinquagesima secunda, alterius

Surditatis.

Dominus de Lilaς Vitrarius, ob aetatem, sexagenarius enim erat, & ob vigores frigoris Montium Pyrenaeorum in quibus degebat,incidit in dissicultatem audiendi ex utraque aure; quod autem intimus erat amicus meus , statim me petiit,& communicauit affectum,& similibus remediis , & obseruata eadem methodo curaui ipsum persectissime, & adhuc vivit incolumis, & sanus; utitur autem ut a recidiva praeseruetur gompiis in cauitate aurium delatis, essentia aloes delibutis,ut a frigore praeseraretur hiberno tempore, & a fluxa humorum; caliditas enim illius essentiae cerebrum roborat, humores frigidos discutit, neruiimque auditorium in sua limpiditate & claritate conseruat, sicque facultas animalis absque ullo impedimento facillime in aures desertur.

Curatio quinquagesima tertia, doloris

urium.

Dominus de Coussin, circa annum Isa I. in mense Octobri, grauissimo dolore aviis

54쪽

γdriorum morborum. AOP

dextrae laborabat: itaq; Vocatus,visitaui ipsum, auremque suam externam nulla inflammatione de

tentam inueni,at sanam omnino:intus autem erat

dolor grauissimus: misi itaque sanguinem ex brachio dextro,ex cephalica, ad magnam fatis quantitatem ; robustissimus enim erat,sc in consistenti sua aetate: deinde purgaui ipsum pillulis de agarico admixtis granis decem antimonij mei: in aure autem instillaui oleum vitellorum ouorum saepius distillatum cum sulphure: a prima unctione seu in aurem dolentem stillatione ipsius olei quieuit dolor, & tota ipsa nocte dormiuit, qui septem alias noctes insomnes omnino vigiles transegerat: mane autem per aurem ipsam copiam puris laudati eiecit hinc certi fuimus,dolorem proueniret ex immore quodam phlegmonoso in penitissimis auris partibus generato: continuauimus stillationem olei nostri vitellini & perfecte curatus est, & vivit adhuc incolumis.

Curatio quinquagesima quarta, alterius

doloris . furis.

Ominus Germanus de Vernes , anno I 62 3. - dum Tolosae degeret , ut Senatus Tolosanus ipsum Contiliarium Regium Castrinouidarensem admitteret, probarione facta suae capacitatis, obfecciorem stud ij sui ob vigiles,& insomnes noctes quas transigebat in catarrhum incidit ferocertia quo levicula febris erat, cum grauissimo tamen & acutissimo auris sinistrae dolore : eram tunc temporis Tolosae, vocavit me , & statim per

55쪽

o 8 Curationes

Chirurgum misi sanguinem ex cephalica sint stra, , sequenti die curaui ipsum pillulis de agarico, admixtis granis decem antimonij mei, &in aurem suam instillaui guttulas nonnullas olei mei vitellini sinpradicti , sic perfectissime subleuatus est ab omni febre , catarrho , & dolore, absque suppuratione ulla, quod non ess et tumor ullus intra aurem ; at erat collum , & tota pars illa sinistra capitis inflata, & tumefacta, sed a purgatione, & venae sectione, & unctione olei mei evanuit tumor ille externus. ratio quinquagesima Tussis inueteratae.

Regorius de Polastre , Castrinouidarensis

Consiliarius, circa annum millesimum sexcentesimum vigesimum primum , in mense Decembri detentus fuit tussi vehementissima, qua toto hiberno tempore, & verno vexatus fuerit, cum febre lenta, itaque se phthisicum esse putabat ; quamplurima enim remedia fecerat , ut a tussi illa liberaretur: unico autem remedio curatus est ; usus est tabellis essentiae succini albi, oleoque , seu essentia eiusdem ad quantitatem guttarum decem , in cochleari aquae cinnamomi , & in aures instillabat tempore somni guttulas nonnullas eiusdem essentiae, &sic curatus est intra mensem. Curatio quinquagesimasexta,asterius Tussis inueteratg.

BErtrandus Compte , Doctor Medicus, Ciuicatis de Lauaur, intimus amicus meus, post-qy m per tres annos integros dolore summo capitis & tussicula , divexatus fuerit: tandem incidit in febrem lentam :& tunc temporis circa annum tussi vehementinima cruciabarur cum ex

56쪽

'variorum morborum. 4O9puitione foetida, viridi, ἐκ crassa. Dedi illi conasilium vis cepissime purgaretur extracto Agarici,& antimonio meo, quibus adderet grana non ullamoschi, ut virtute illius efficacius virtus medicamentorum do erretur ad caput, quod actum est:

melius se habuit a purgatione illa: deinde usus est tabellis essentiae succini albi, & essentia eiusdem succini albi cum syrupo liquiritiae, ho-Tum medicamentorum usu , cur ptimo victus regimine & arcano sanguinis nostro, Deo annuente curatus est perfectissime intra quatuor menses, & vivit adhuc saluus de incolumis ab omni morbo, quamuis omnium medicorum sententia desperatae esset salutis : redijt tandem affectus, anno I 626. de mortuus est.

Curatio quinquagesima septima dissicultatis Anholitus. ANtonius Caluayrac, dictus te Canou, villanus & rusticus, sexagenari' circa annu I 6 17.

in me se Decembri incidit in dissicultate anhelitus, ob frigus perpessum, & in niue ipsa deabulatione, defluxione facta e capite in thoracem pituitosi humoris viscosi & glutinos , laborauit toto illo hy-berno tempore, absque ullo intermedio. Verno tempore deinde sequeti vocavit me,du magis pre meret affectus. Itaque eum purgaui pillulis meis cephalicis, ex extrηcto agarici&antimonio meo, demoscho compositis: applicui causticum potentiale secundae colli vertebrae , & tabellas praescripsi florum sulphutis, cum essentia succini albi: & sic frequenti harum tabellarum usu tandem curatus est. Curatio quinquagesima o laua, Mina. . V Xor Domini de Lamoureux, mercatoris Ca strinouidariensis , fuit eodem anno superiori

57쪽

io Curationes

vexata in fiammatione summa faucium laryngis cum tumore phlegmonoso, ex quo deglutiendi difficultas quammaxima, & respirandi, & Ω-bris maxima orta est : vocatus ego statim eiectoenemate emollienti & refrigeranti, misi sanguinem ex utraque cephalica, robustissima enim erat mulier, S: in florenti sua aetate, annos nata 2 S. &cucurbitulas applicui scapulis cum multa flamma,& profunda scarificatione,& guttur exterius perunxi oleo vitellino rectificato nostro, cum sulphure , imo & internas partes eodem oleo , cum penna tetigimus & quarto die ruptus est tumor, & magnam copiam eiecit puris & sanguinis, & sic curata fuit: oborto deinde sudore septimo die per totum corpus , a quo curata est omnino, & a febre libera fuit.

ratio quinquagesima nona , *lcerata ulturis oe Laongis.

EAdem uxor Domini de Lamoureux, incidit

post multum tempus a curatione angina , in defluxionem acrem & mordacem quae amygda

las seu partes illas Laryngis quae osculum La-ryngis claudunt, inflammabat , & excoriabat, summo cum dolore, tussi maxima, de deglutiendi& bibendi impotentia, quod musculi os orphagi etiam affligerentur illa ipsa distillatione : ad cu randam hanc affectionem purgauimus aegrotatem nostram pillulis nostris cephalicis saepissi ine, &caustico in collo applicato humorem fluentem diuertimus, oleo mellis & sacchari ulcus cura' uimus, dc ad cicatricem laudatam conduximus

58쪽

variorum morborum. 4 II

breuissimo tempore: vivit adhuc ab omni morbo libera & incolumis.

Curatio Sexagesima, pleuritidis.

PEtrus Scaraguel, villanus & rusticus, in mense

Maio, circa annum Icai. incidit in grauissimum dolorem utriusque lateris, cum maxima respirandi difficultate,& sputo sanguineo secundo die ; tertio vero die vocatus inueni aegrotantem febre cum maxima, & fere delirantem: itaque vrgente ipsa necessitate sanguinem misi ex utraque basilica ad j vii. ex utraque; erat erit robustus vir aetatis 3I . & quarta die contra communem medendi in pleuritide methodum , antimonium meum propinandum dedi ad granorum quindecim quantitatem , quo multa eiecit supra dc infra, maxima cum incommoditate propter dolorem lateris ni robustus fuisset dolori ni fallor succubuisset: cauendum quapropter est maxime a vomitu excitando in pleuritide, nec hac in parte sequendus sum: nihilominus tamen curatus est hac methodo aegrotus, quia ruptus est tumor,& vOmuit tussi, multa sanguinea, purulenta, & eiecit: & leuatus a dolore, sequenti die , quo antimonium nostrum sudorificum dedimus, quo copiose toto

illo die sudauit, do fuit a febre omni liber die sep

timo; oborto etiam sudore aliquo, quo perfe4ς Curatus est, de vivit adhuc incolumis. Curatio sexagesima prima, Per neumonia. Dominus de Vernes Regius Consiliarius Castrinouidarensis anno circa mensem

59쪽

Curationes

Iuli j incidit in febrem magna cum dolore capitis

grauis imo, anhelitus dissicultate maxima, dolore lateris utriusque ad scapulas Vergente , rubore genatu maxima, & dormiendi summo desiderio iliare grauissima symptomata, una cum febre primo ipso die aegrotantem nostrum invasere: itaque me vocarunt primis ipsis diebus , cui statim sanguinem mittere iussi ex basilica brachii dextri ad quantitatem J viij. & oleo cerae partes dolentes

perunximus , die vero tertio misimus iterum sanguinem ex alio brachio ad quantitatem octo unciarum serat enim robustus & annos natus 3 s θ& partes dolentes perunximus balsamo sulphuris& oleo cerae simul mixtis: quarto vero die dedimus illi sulphuris nostri antimonialis rubet drachmam una, cum guttulis nonullis olei cinnanaomi, cum sortice citri conditis simul mixtis & incorporatis, in formam Soli, quo copiose sudauit toto illo die, & nocte sequenti ; nec propterea remissa est febris, & symptomata, imo eodem tenore & typo permanserunt , quam ob rem sequentia ivlapia praescripsimus: decoctum pectorale dedimus sero & mane, ad quantitatem j vj. cum j ij. syrupi de tussilagine, & drachma unica salis prunellae &-syrupi papaueris reas , & dra

Clima unica aquae cinnamomi stillatiiij, ex quibus omnibus parabatur haustus unus pro una doli, idque usque ad septimum diem & undecimum, in quo curatus est persectissime, cris e facta per sudo-tas copiosos septimo Ac undecimo die : in quibus diebus ad sudores copiosius eliciendos, & ituran dam hac in parte naturam, deglutiendam dedimus drachmam unicam antimonij nostri sudori-

60쪽

γariorum morborum. 413

fici rubet, ut antea die quarto fecimus, sicque curatus est perfecte,& a magno illo morbo liberatus , tutissime & iucudissime: multosque deinde ego obseruata eadem prorsus methodo curaui, pleuriticos &peripneundonicos,quos praetermitto; non enim in voris est omnes numerare aegrotos, quos salvos fecit alchymia; at ex genere omnium morborum aliquos , ut percipiant mistochymici, facili negotio morbos omnes chymica methodo, curari posse, a me ipso curatos esse.

Curatio siexagesima secunda , deprauaes

HIc affectus frequentissimus & comunis praegnantibus & virginibus viripotentibus, quibus menstrua non fluunt; pallidos enim colores statim incurrunt, & picam ob prauos Vapores qui ab utero male affecto in ventriculum ascendundi viri autem rarissime tentantur hocce affectu;pueri vero frequentius, ob cruditates ingetiates , quas colligunt ex victus prauo regimine : ego ipse puerum imis infantulum habui, qui annos natus tres tan um hoc affect u laborauit , cineres δύterram magno appetitu efflagitabat, & comedebat; edulia autem euehyma respuebat, md ipsum lac nutricis fugere aliquando recusabat. Itaque

liberauimus ipsum a praesenti morbo sequenti &unico remedio: dedimus illi grana quatuor an monij praeparati, & deglutili cum iusculo , eoque remedio assumpto duabus aut tribus horis post, multa biliosa, viridia omnino euomuit, & eiecit

SEARCH

MENU NAVIGATION