장음표시 사용
1쪽
HABITA IN VETUSTISSIMO AC CELEBERRIMO ARCHIGYMNASIO PATAVINO
MEDICO-CHIRURGICA LAUREA HONESTANDO
3쪽
Cum ita multiplices atque inter se disparatae Vi
deantur auctorum opiniones circa animalis caloris orbginem ac sontem, ut qui eas enumerare singillatim ao simul conferre sibi proposuerit, intricari facili negotio posset non inutile existimo eas, quae majorem admirationem sibi compararunt, exponere breviter ao attente considerare, et, quae minus amplecti potest, determinare. Veritatem tantum sequar, et mihi persuadeo libenter convenire cum firma alicujus sententia potiusquam novum quidpiam nuperrime compertum inventumque, non tamen adhuc observationibus atque experimentis comprobatum, iactare. Atque ut statim deveniam ad opinionum expositionem, veteres censebant calorem animalem genitum esse a sulphurearum partium motu, quas activas ac Vegetativas vocabant Van-Inlmontius ac Sylvius inter ceteros detexisse arbitrabantur caloris sontem in sermentatione, quam ex acido ciborum cum sanguinis eskali simul mixto constare credebant. Fraycrus Vero calorem animalem repetebat a continua mutuaque partium solidarum inter se frictiones, et qui post Bo rhaavii et Halleri tempus mechanicorum doctrinas secuti sunt, ab attritu fluidorum per varios canales ci cumeuntium calorem proficisci putabant. Hinc a sanguinis arteriarumque impetu plus minus concitato,
a vario vasorum dum flectuntur aut curvantur renixu,
densiori sanguinis compositione, a majori globulo-
4쪽
rum rubrorum numero elatiorem caloris animalis temperaturam repetebant. Nonnulli vero Sihallii doctrinam sequentes circa principium peculiaris naturae combustibilibus omnibus commune, putarunt attritum tune tantum calore in producere quando evolvit substantiam peculiaris naturae, a cujus actione libera calor sensibilis aut plioenomena caloris propria producuntur. At Craw- sordius considerandus est primus, qui multis observati nibus ac experimentis innixus non solum substantiam
caloris aut calori sicam distinxit a phlogisto Sihailii, sed
determinavit peculiarem modum, quo calor corporum animalium producitur is nempe evolvi existimavit quodam combustionis modo aerem, qui partim ac alterna limintra pulmones accenditur ita ut dum aer atmosphoericus ingrediens copulatur cum sanguinis phlogisto, caloris materies ab aere separatur, et sanguinem pedi vadit Physico-chymici posteriores, doctrinas sequentes Lavolseri ac Fourcroy in eo convenerunt, quod aer ingressus in tracheam in ronchia ac in vesiculas pulmonum, calori praeuebat occasionem; sed non quia aer ipse nec Oxigenium aeris atmosphoerici copularetur cum phlogisto sanguinis, et constitueret aerom exspiratum, sed quia Oxi genium dum inspirationis lempore copulabatur cum elementis aliis separari debebata materie calorisca, quam caloricum vocabant, quamque libere sanguinem pervadere ac phoenomena caloris producere judicabant. Rigbyus calorem animalem derivandum esse putabat a chymi generatione successivisque chymi assimilationibus, ob quas materies calorifica primo latens est, postea libera sit, et phoenomen propria producit. Demum recentissimi nonnulli.
5쪽
veluti nihili facientes actiones mechanicas aut chymicas in productione caloris animalis, a nervorum imperio ac influxu caloris originem omnino derivarunt. Nunc vero quum de unaquaque ex indicatis opinionibus iudicium aliquod exponere proposuerim, non
multum me detinebo contra veterum sermentationes.
Illi enim destituti principiis ac cognitionibus recentiorum circa processum a causas sermentationum diversarum, recte judicare non poterant de earum in-
1luxu in productione saepius irregulari, aut, ut dicunt, anomala caloris animalis. Aliqua tamen fortasse analogia adesse videtur inter opinionem illorum veterum et recentiorum, qui tribuunt caloris animalis productionem calorificae materie in chymi generatione aliisque successivis assimilationibus separatae ab aliis elementis et libere agenti. raeterea ad Sylvi ac Van-Ηel-nionti opinionem, quod spectat, si de medio tollere velimus errores de sanguinis aikali ac de acido ciborum, ut si dicemus calorem gigni propter illam animalem operationem, qua aliati bilis cum acido chymi commiscetur, propositio ab illis in lucem edita non omnino salsitatis argui potest quemadmodum temporibus nostris nonnulli judicare malunt.
Frereri opinio, nisi ex toto reiici debeat, aliqua
tamen ejus pars admittenda non est Asseri enim potest eo magis calore abundari animalia, quae ampliori corporis mole antecellunt, et rapidiori saltem motuum successione gaudent; sed addi debet caloris animalis gradum non semper sequi rationem frictionis partium inter se. Neque vero qui mechanicae sectae partes secuti sunt plus, quam Freyerius ad rei veritatem ac-
6쪽
cesserunt, quippe qui sibi persuaserunt caloris sontein circulationis impulsu tam solidas inter ac fluidas partes, quam inter mutuam earu in Commianionem progigni. Et re quidem vera saepius evenit, ut in morbis qua major qua minor caloris copia producatur, quam sane circulationis sanguineae status praeseserre posset. Ita inter marium aquas animalia sanguine rigido praedita vitam degunt, quorum circulationis motus non modo uniformis observatur sed celerior etiam quam in animalibus quibusdam calido sanguine irroralis. Quaenam ranam inter ac bovem disparata caloris proportio intercedat, quis non videt nihilo tamen secius ranarum arteriae pulsationum numerum usque ad octo supra sexaginta plerumque absolvunt interdum etiam usque ad centum cum stimulo aliquo excitantur Exadvorso bovis arteriae pulsationes ultra sexagies emicare numquam solent, imo minus est earum numerus quando febrilibus paroxysmis aggreditur. Sed inficiari non possumus eam de caloris animalis origine doctrinam rationi magis accedere, quae a Crawsordio prius excogitata auxilio observationum ac experimentorum a chymiae instauratoribus praesertim Parisiensibus emendata fuit. Constat profecto ab experimentis iterum iteruinque institutis, quod sub respirationis lanctione, scilicet quando aer ingressus pulmones penetrat, et cum interiore bronchiorum ac vesicularum membrana contactum quemdam contrahit,
mutationem aliquam in sua compositione aer ipse patiatur, qui exspirari exinde debet. At Crawsordii opinio postea emendata dissert a prima in eo, quod in prima aer atmosphoericus ponebatur inter clementa, et puta-
7쪽
batur inservire respirationi uti et combustioni, quia attrahebat ac copulabatur cum lilogisto sanguinis, aut corporum combustibilium in posteriori pars tantum aliqua Oxigeni aerem atmosphoericum una cum nitrogeno componentis amitti dicitur inspirationis tempore, et locum illius occupare in aere exspirato vaporis aquei atque gas acidi carbonici congruam partem. Hinc post multas quaestiones circa modum, quo origenium aeris atmosphoerici in maiori aut minori quantitate ingrederetur etiam intra vasa corporis animalis inspirationis tempore, statutum fuit, calorem ani-u alern esse prorsus repetendum ab origenii illius condensatione et ab ipsius constitutionis mutatione quo fit, ut ab aerisorini statu ad liquidum transeat, atque hoc modo oxida quaedam constituat, indeque in circulationis alveum ingrediatur. Certum indubitatumque est, corpora omnia sub varia constitutione inveniri, nam nunc statu solido, nunc liquido, nunc aerisormi gaudent. Huiusmodi diversilas tribui penitus debet amo.
ii ni uidain inter moleculas earum rue seiunctioni.
v.ae plus minus emineat. Haec vero amotio, sive major sit, sive minor, a calorico provenit, quod simpliciter mixtum atque interpositum inter corporis elementa diffunditur aut rectius cum elementis ipsis copulatur. Corpus igitur fluidum aerisorme uberiori calorici copia prae liquido resertum ob ampliorem molecularum amotionem ad fluidam constitutionem transmigrat, quotiescumque calorici aliquam partem deserit. Εn quomodo caloris generatio explicatur, qui sub respirationis animalis functione enascitur Deinde certumes respirandi necessitatem numquam deficere, quia
8쪽
nova semper caloris copia corpus eget. Propter vero hanc continuam assiduamque operationem satis manifeste comprehenditur cur animalia sanguine calido imis
buta, amplioribus persectioribusque respirationis orga. nis largita calefiant omnia juxta respirationis ipsius vim atque intensi talem, et pro vario aeris inspirati genio. Quod si hujusmodi animal immodicis defatigatur laboribus ita, ut respiratio augeatur donec eliam cum strepitu sat, tune caloris animalis temperatura praeler mindum essertur, ut animal frigidas impressiones a corporibus circumstantibus exercitas minime percipiat Insuper quo purior aer inspiratur, et quo minus inquinatur a nocentibus vaporibus aut ab extraneis aliis aseosis materiebus, eo magis caloris extricabitur. Praeterea si antisma purum gas oxigenium loco aeris almosphoerici in spiratione hauriat, tantum caloris evolvitur, quantum ad majus incitamentum sufficit quo in casu omnea vitae iunctiones alacrius exercentur. Hisce omnibus
addi potest quod Crawsordius et ceteri qui ejus opini
nem emendarunt caloris gradum praefiniverunt quem
sanguis tum per arterias quam per venas circumeundo manifestat et in his imminuitur, in illis augetur. At contra Cra sordii opinionem, etiam a Brandisio aliisqua varie emendata, aliquod semper opponi potest
Ponitur enim cum Cra sordio aerem atmosphoericum ingredi in pulinonum cavitatem atque Oxigenii partem aliquam cum substantia quadam simplici, quae a sanguine circumeunte expellitur, coire, ut acidum carbonicum stirmet, quemadmodum observatur in aere exspirat et aliam partem ejusdem Oxigenii cum liydro. geno sanguinis copulari et aque Os vapores tonstituere.
9쪽
Omni prorsus diligentia computatum est, duas supra triginta Oxigenii uncias per nycthemeri spatium hauri. ri, et maxima certe pars requiritur, ut acidum carbonicum jam exhalatum componatur. Hinc argumen tandum est, illam Oxigenii partem, quae sive directe sive non, cum sanguine copulatur mitioris immo minimae portionis esse. Nunc quomodo conjici potest ita minimam xigenii copiam, etiamsi ejus constitutionem permutet, tantae tamque extensae caloris ube
tati originem atque evolutionem praebere, et uniformem assiduumque hujus principii sontei constituere, unde so lida omnia ac fluida constanti ac perenni lege calefiant, tamque elatam ac ordine quodam distributam temperaturam manifestent Praeterea contra hanc opinionem pugnat uberioris perspirationis utaneae atque pulmonaris opus. Quis tantum rerum inscius ita est, ut non videat aquam in vapores mutatam atque ad illum caliditatis gradum perventam, quemadmodum sub pulmonum perspirationem evenire solet, multum caloris desectum praeseserro intra intimiorem uim
num contextum, cui non satis est incrementum a parva oxigenii portione sanguini haerente productum ΘΕn itaque potiora de iis opinionibus argumenta quae vetant iis assentiri. Necesse igitur est ad alias coniugere. Da inrus, cum objecisset Oxigenii decompositionem ad caloris animalis originem immediatam minime facere, autumavit humanum corpus nonnullis exornari glandulis satis exiguis, quae ad secemendum caloricum fluidum a natura essent comparatae, ac sibi tali pacto persuadebat eo iaciliori negotio dis caloris phoenomenis rationem reddere posse, ac praucipue de
10쪽
celerrimo illo ruboris essectu genas exornantis, quod
est signum pudoris, deque alacri et quasi igne rub
ris eventu quo hominis irati sacies instammatur. ΕΗ- stentia illarum glandularum ita hypothetica est, ut opinio Daminii non meretur considerationem nostram. Verum priusquam deveniamus ad opinionem quae caloris originem a nervorum insuxu desumit, oportet breviter considerare eorum opiniones, qui sentiunt calorem progigni ex alimentorum in stomacho mixtione Bigbyus,munierus, Ile staditus in hanc sentenistiam convenire videntur ex eo praesertim, quia observabant calorem animalem post sum augeri, maximeque augeri postquam aromata ac spirituosa alia assumpta fuerint. At satis est objicere exhilarationem illam, quae aromatuin spirituosorumque aliorum assumptionem consequitur, attribuendam non esse hujusmodi substantiarum mixtioni aut inter se aut cum alimentis intercedenti, sed proprie repetendam esse a peculiarie et quasi specifica incitandi facultate, quae agit in
nervos Evenit enim sere semper, ut sub ciborum coctione quodam rigoris genere totum corpus pervaditur, atque hoc coctionis tempore quidquid ciborum lipiorumque stomachus capit, intimius commiscetur eoqUe aptius claboratur, vin bymus perficitur. Igitur confitendum est, illum caliditatis gradum spiritu
sorum est aut liquorum incitantium haustu incipientem in i ncitanti harum rerum facultate in nervos agente, consit tere itaque caloris origo a nervorum influxu
Sed nunc ad facultatem istam nervorum considerandam le3ce damus. Certum indubitatumque est, in