장음표시 사용
11쪽
'declaraveris, non hominem, sed Deum id solvere, quod Summus Pontifex non humana, Jed Divina autoritate dissolveret. in modum, evanescem falsitate, luce veritatis oborta, extremis
Lyce Reipublicae Christianae temporibus
mirabiliter renovatam perspeximus ,
Epist. is. quae quam celebrabat Bernardus, rem pi
Αibestiti. α tute, ta laude dignam, ut Tie ii T de mendacio nemo lucretur, praesertim
Nescis , an mirum, est in mtum id iis acciderit, qui Ecasiam 'manam vigorem suum tam profana facilitate dimittere, ta nervos severit iis, eversa fit majenate, . dissolvere voluissent. At tibi promitto, in meque
recipio, BEATISSIME PATER, O, ris recte sentientibus, ta semel super Petram solida flabilitate Jundatis sa de probatam Iuisse summae sapientia,
ac gravitatis pleni mam agendi rationem , qua luculentit e demon m
12쪽
bas , te perspexisse , ta penitus introspexisse Divinae veritatis altitudinem,
quam prianus ad unum e potissimis Ma..dition.
ME PATER : quam mihi suisse mem
tem ex limas, quem omnia tua delo
ctant' Utpote cui perspe m erat, U
explorarum, te nec degenerem, nec mu
norem esse posse, quem domesticis exemplis virtutis, eruditionis, ac fisi provocabat Familia dignitas, ta genero a nobilitas ' u mquam in cur intemperiise Familia dignitatem, ac g
nem fam nobilitatem commemorem Viro Summo , qui, pro nai a morum mom
pientia secutus es, qui 1 a bona, Helvidio PM- honesta, mala tantum , quae turpia ἰpotentiam, nobilitatem, ceteraque extra animum neque bonis, neque malis am
13쪽
Idem lib. hist. loquens de Blesb.
me Ur seque semper placidum, in
turbidum, nullius repentini honoris , adeo . non supremi Principatus appotentem exhibuit: ut parum e geret, ne dignus crederetur J Hinc vel etiam necessaris praedicanda , quia 'o nium sermonibus celebrata . alto involvam, obruamque silentio: ne sorte importuna narrare contingat tibi, aeui egregiis fi
cinoribus sueto, inania foetent verba cui unci in Onrtute laude posita, satis est
Eminere inter illustres Viros, . Consulere Patriae; parcere afflictis: sera, Caede abstinere; tempus atque irae dare, orbi quietem, seculo pacem tuo.
Praeclare quidem. Verumeni πὸ , ut
Haec summa virtus est; petitur hac Coelum via.
14쪽
TiLUM non sumere, & nullum plane librum posthac divulgare jam olim statueram; consiliique mei rationem omnibus aequis rerum aestimatoribus probandam iri confidebam, iis praesertim, qui quidvis perpeti mallenti quam aequo animo in dies ingrave, de quo rectimi me dica um est :tenet insanabile multos Sat. Scribendi Cacoethes. In ea mente pertinacissime diu perstiti. Ex eo enim tempore , quo Romae, & Parisis lucubratiunculas quasdam meas edidi; eam, quam in scribendo nonnulli gloriam aucupantur, ego in non scribendo studiosissime quaesivi: ac diutius in eadem perstitissem. Non jam quod vel minimum quidem caperata fronte Catones timeam, qui meb altum Disitir Coo le
15쪽
altum stertere , cucurbitasve pingere mallent, quam exilis ingenii angustam mediocritatem ad utilitatem, quandam adducere; aut quod me terreant vitilitigatores, quorum seges in hoc seculo densa est, homines, ut Pli. nius ait, ad venena nati, qui nullum aliud abominati spiritus praemium noverunt, quam odisse omnia. Sed quod, praeter allatam initio causam , mihi metuendum semper Mattriai 'D arbitratus fuerim , quod sibi quondam metuebat Vir eruditus, nimirum , ne juventutem abstraherem a lectione graviorum autorum , quos per Dei gratiam habemus :& ne miseris typographis imponeretur, qui saepe magnos sumtus impendunt libris nunquam , vel tarde admodum distrahendis. Quae cum ita essent f Viris mihi multo honore colendis, ac suspiciendis, quorum vel imperia detrectare , vel postulata denegare nec possum, nec debeo ; quibusque Praesectorum meorum mens perspecta erat, visum est, me ab officio discessurum , si ab alienis, aut propriis scriptis emittendis obstinatius abstinerem.
Ego , cujus haec optio erat, utram harum conditionen vellem accipere ; non equidem potiorem , sed minus molestam elegi. : videlicet, in alienis operibus edendis qua
Vix fidem obstrinxeram ; cum audiens, mihi primo loco emendandam , ac vulgandam propositam fuisse Reverendissimi Patris Domni Nicolai Baccetii Cister- ciensis Ordinis nostri Abbatis Historiam Septimianam :parum abfuit, quin liberarem. Enim vero non me fuisgiebat , sere seculum effluxisse, quod reiste intelligitur ex iis, quae operis initia ponens Autor resert) ex quo Septimianorum res gestas mandavit scriptis, quibus ex
tremam admovere manum non solum non valuit; quin potius tot mendis infuscatam, tot ornamentis, &adnOtationibus spoliatam Historiam reliquit: ut, cum tantum intercesserit temporis intervallum, nullus ex quamplurimis, qui illam expoliendam, ac vulgandam susceperunt,
16쪽
animis non conciderit. Praeterea una operis lectione compertum mihi fuerat, quod alienis & propriis expu-rimentis Nicolaum Baccetium prae senectute gravissimo oneri imparem didicisse perspicuum est, nempe remis miniarduam vetustis novitatem dare , novis autoritatem, obsoletis nitorem, obscuris lucem, fastiditis gratiam , dubiis fidem: & cito lutum contrahere amnem exundan. tem. Hinc, ut me imminenti periculo stiga substraheP. rem, demandatae provinciae immunitatem semel, &iterum petii ; quam cum obtinere non valuissem; juvante Deo optimo Μaximo, in cujus manu sumus nos &sermones nostri, ad nodum expediendum me celerius
Rei multiplicem asperitatem non mediocris voluptas condivit. Utpote cum inter hirtas sepes, plurimasque spinas, quas Variis operis partibus intextas oculis, & manibus deprehendi, S interdum revellere non dubitavi , elegantissimas ac suaviter fragrantes rosas passim enasci nonis semel observaverim. inod quidem mihi rationes dispum genti, ad opus, a quo longe disjuncta mens erat, eXplem dum , animos, alioquin despondendos addidit. Siquidem aestimabilia quaedam, S quammaxime expurgata sese pluries exhibent in ipsis etiam naevis egregio operi interdum inspersis, quos facilius culparet asperrimus Censor,
quam quidquid minimi est in lepore sermonis imitaretur; qui facillimὸ possunt ignosci Baccetio, cum nihil sit omni ex parte beatum et Cumque in opere, quod avida temporis edacitas difficillimum fecit, raro peccasse felicissimum
fuerit. Primum ergo cum non ostentationi, sed fidei, veri- LM. . O .iν.
tatique, teste Plinio, componatur historia, non solum Baccetius veritatem, cujus perpetuus in scribendo re studiosissimus cultor est, majorum potissimum autoritate suadet: sed etiam scribendi modum simplicem, speciem falsitatis obscurantem, vas is non egentem ambagibus,
17쪽
mar.M. ,h, . I 'ri congruentem religiosissime consectatur. Deindἡ cum omnium adulator, omnium hostis esse soleat, veri. tatisque ministros vera deceat proferre ; non sollim in sententia de rebus, aut personis ferenda ad assentationem eruditum se non exhibet I verum etiam eo modo se gerit, quo palam, & aperte demonstretur .
Idque optime quidem . Ut enim gravissime, ac sapientissime pronunciavit vir de toto, quam late patet, orbe literario optime meritus, mihique in primis suspiciendus Reverendissimus Abbas Domnus Guido Grandus Di Dsertationum Camaldulensiuna dissert. I. Scriptori, nihil timendum in assertione veritatis quibusvis imaginationibus praeferendae. Accedit, quod summa est & miranda hominis senio plane consecti in historia texenda diligentia, magnus omnino labor, varia , & pene incredibilis lectio, ac grave prorsus in lectionis varietate judicium. Nec scio, an si per tempus, Vel per gravem aetateni Baccetio licuisset eximium,ac luculentum praeceptum illud exsequi: Nun. quam tentabis, ut non perficias; quisquam alius inter coaevos ipsi, nobisve scriptores, quamvis summa vi, ope, atque opera eniteretur, praestantiora nobis ingenii & historiae monimenta relinquere potuisset. Tandem qualibet data occasione, modestia pene immodica, moribusque plane niveis, & ab omni suco prorsus abhorrentibus propria,vel domesticorum infirmitates & errata Autor sincerissime pandit: nedum tumenti animo ad propriam, vel alienam tenuitatem celebrandam orationem inflat. Qiyam fine scribendi rationem multos mirari, paucos admodum imitari valde doleo; cum tamen extra imitationem non sit posita: eaque vulgus scriptorum ambitionis, ac supe biae condemnetur, qui fere in id solum scribere videntur, ut nomen suum posteritati commendent, ct saepissime, etiam in mustaceo laureolam quaerunt.
18쪽
Ut ut haec sunt; quamvis ab aliorum scriptis edendis vehementer abhorrerem ; in speeta tamen multiformi Septimianae Historiae venustate, quae summa profectὁ esset, si cum nonnullis operibus conferretur , quae in dies ab ineptis scriptoribus emittuntur ,
tit sint thuris , piperisque cucullus tFixum tandem immotumque sedit animo, eam divulgare, adhibita primum ultima lima , quae potissimis operis capitibus deerat: ac postquam eam luxuriem, quae in summa ubertate inest, stylo depascendam partim tradidissem. Μinime tamen spondeo, me in hisce omnibus prae standis ita serviliter addictum, ut non aliqua praeterierim, quae cum prima fronte dubia viderentur, accurate tamen ponderatis rectissima notio subsista esse poterat: aut minora erant, quam ut Lectori moram, aut negotium facesserent. Nec dissimulare ausim, in tam perplexo opere
plurima, quibus spongia deletilis adhibenda forte fuisset, Oculorum, animique aciem fugisse. Id unum sancte profiteor , me nihiI partium studio, aut suppressisse, aut permutasse. Peritiam, aut diligentiam meam subinde sertassis desiderabit Lector interim spero, fidem, & volun
talem eum nunquam requisiturum. Ubicunque a recto tramite deviare contigerit; Dei, atque hominum veniam obnixe peto, paratus meliora monentibus non tantunia
obsequium praestare, sed etiam gratias referre Si cui Autoris nostri placitis addictior serian aequo videar; cogitet, me pro saccetio, non in Baccetium calamum arripuisse. Verum enim vero, ut egregie ob servavit vir scientissimus; tutelae quoddam genus suscipit Editor: nec propriam liberat fidem, nisi Autoris sui tueatur . Μinime mihi placet illorum industria, qui in naevis eorum, quibus multorum dierum, & vigiliarum opera celebritatem pepererunt, ostentandis operam collocant, non sine insigni pietatis damno nimiam in aliorum scriptis nasute distringendis religionem ostentantes. Rectius illi
19쪽
pietatem colunt, qui verendae gravissimorum scriptot una nuditati non tantum tergum obvertunt ; sed etiam pallium injiciunt: & errores humanitus admissos, benigna
humanitate dissimulant, simul & amoliuntur. Quibus addidisse non pigebit mihi semper arrisisse sapientissimum illud Quintiliani consilium aptissime in rem nostram quadrans: modeste & circumspeeto judicio de tantis Viris pronunciandum est ; ne quod plerisque accidit damnent, quae non intelligunt. Ac si necesse est in alteram errare partem; omnia eorum legentibus placere, quam multa displicere maluerim . Sed haec haetenus. Extremum illud est, ut cunctis exhibeam attentius inspicie sdam imaginem Abbatis Nicolai Baccetii Historiae Septi, mianae Autoris, quam cum peritissime jam pridem expresserit eruditus Cisterciensis Abbas Eusebius Sarrinus Baccetio coaevus; dum ab aliis ejus aetati supparibus scriptoribus leviora, a Sarrino praecipua lineamenta mutuari non dabitabo. Nicolaus Baccetius Florentiae piis admodum, Shonestis parentibus ortus Vix annum attingens aetatis dum decimum , contemtis rebus omnibus fluxis, & caducis, religiosam Cisterciensium Disciplinam amplexus est. In tyrocinio tum ponendo, cum explendo omnibus se commendandum , & amandum exhibuit. Erat in eo animi lenitas mira, naturaeque bonitas quaedam, ut vix irasci posset etiam irritatus. A teneris annis Latii, Hetruscique soli musas religiosissime, ac diligentissime coluit, quibus maturitatem quandam assecutus, posthabitis; Philosophi. cis, ac Theologicis studiis Romae operam unice navavit. Cum vero iis satis superque imbutus esset I ad humaniorestiteras, dum per otium licebat, animum appellere Consiluit: in quibus quantum ipse profecerit , excultissimi, atque ad persectam eloquentiam efflorescentis ingenii literaria monimenta continuo testata sunt, ac etiamununc testantur. Improbi, assiduique laboris amantissi-
20쪽
nium, inanisque otii impatientissimum ad extremam usque senectutem se prodere non destitit. Cum nemine unquam simultatem gessit I rerum alienarum minime curiosus , minime suspicax: sed antiqua , non tame stulta simplicitate praeditus.. Sub provectam aetatem ob eximia in totum, quam late patet, orbem literarium, ordinemque Cisterciensem merita , in Abbatum numerum Cooptatus est. Dignitatis autem non quaesitae, sed spontε a Superioribus. collatae insignia, honores, munia, omniaquα praeter nudum nomen generosissime floccipendit. Haec autem religiosa operandi ratio pauciores sorsan imitatores inveniet, quam singularis in scribendo moderatio, cujus supra mentio. nem habui. Cum eo pacto curarum omnium expers esset;. variis, iisque reconditiorigeruditionis luculentissimisque posteritatem lucubrationibus ditavit. Libriς septenta.
quos emittimus, omnem Septimianarum rerum memoriam complexus est. Concinne, & eleganter scripsit de jure historico, necnon de bello Semisontano . Censuras literarias, & elogia decem potissimorum scriptorum, qui in Italia centum annorum spatio latinae eloquentiae laude
floruerunt, mirum in modum adornavit. Paraenesim
ad pristinum decorem mnasticum composuit. Severum Μonachum adversus Τhomam Porrachium defendie. Orationes, Academicasque lectiones plurimas, aliasque
lucubratiunculas tum sacra, Cum profana eruditione refertissimas divulgavit . Iohannis Barciali Argenidem primus omnium Hetrusce reddidit. Universam Histo. riam Florentinam decem libris absolvere meditabatur; sed multorum dierum, maximique laboris opus, quod vehementer eruditi omnes expetebant, politius limare non potuit, nimia praepeditus importunitate amicorum, quibus in diversis operibus edendis se praebuit adjutorem . Et quidem ab eo quamplurimi orationes, nuncupatorias epistolas, praefationes, aliaque propriis operibus