Nicolai Baccetii ... Septimianæ historiæ libri 7. Hanc notis, variis observationibus, & præfatione illustravit, necnon à temporis ludibriis vindicavit editor frater Malachias d'Inguimbert ..

발행: 1724년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Ηis To IOAE SEPTIMI Λ Naec qua consurgit, in longum ferme usque ad Tyrrhenum

mare procurrit, coercentibus a laeva , dextraque montibus . Quae quo explicatior ue eo vicis oppidisque fie-quentior est. Accolae urbi propiores, cum urbanitate quadam , rusticitatem admixtam habent: & ideo cum

urbanatim fallunt paganica simplicitate obducunt fallaciam . Fecundiores glebae, quam dici possit. Propius enim inundans flumen Arnus vel ditat, aliunde praepingui advecto limo; vel funditus subrutas miserabiliter secumvehit. Unde fit, ait pluviola hyemes valde sollicitos

accolas habeant. Non diu est, quod Ognanum frequentem sane vicum pene totum diruit: elapsoque anno, is fuit MDCxxi, ita S. Columbano alteri ad Arnum vico, a nobilioribus aedificiis coepta ruina , minitatus est, ut si pergat saevire, inundetque , vix salutis suae reliquum spei faciat. Nec aliquando Septimi Μonasterio aequior fuit. Siquidem labefactatis fundamentis, quo se tota moles

aquarum intenderat, Septentrionem versus minacissimi

muri miserabili sanε ruina cecidere . Nec miretur quisquam, me semel & iterum turritos Septimi appellasse

muros.quod ea aedificii ratio monasticam disciplinam,nio derationemque minus decere videatur. Florentini enim ut rerum in Hetruria potirentur , bella ex bellis serentes ad omnem impetum incurrentium hostium, in partem expensarum vocatis Monachis , locum ita munierant. Videbant enim in eo fornices, fulcientibus ex impolito lapide columnis, sere in immensum excurrere; atrio

rumque insanam laxitatem suspiciebant, firmitatemque murorum suspe stam habebant. inae si quando ex improviso occuparetur ab hostibus, cum integro , latentique prope Florentiae portas exercitu, periculoso, ancipitique marte sibi dimicandum fore arbitrabantur. Ergo anteverterunt quicquid hostiliter potuisset accidere, per antiquo aedificio praealtos, ac bene firmos muros obju

32쪽

LIBER PRIMUS. 3cientes. In quibus exstruendis nil plane omissum est , quod vel ad sustinendum, vel ad arcendum hostium impetum facere posse videretur . Siquidem quatuor murorum anguli , quatuor specularum sedes sunt, a quibus longe lateque in subjectos campos patet prospectus; quas, ut die noctuque advigilanti militi citra omnem coeli injuriam usui essent, obduxere tectis. Eminentiora vero quaeque murorum, praefinitis adamussim spatiis ad bali. narum jactum pervia sunt . Nec ampliora loca desunt

in quibus & majora tormenta collocentur, & inde valentius explodantur. Superne visuntur artificiosi hiatus, e quibus, in subeuntem militem, lapidum imbres emi cantur . AEratae portae angustum praebent ingressum; ad quas iterum haud essiciunt aditum faciliorem intra aggeres altius circumstagnantes aquae. Denique a via mi- Iitari , hoc est, a Μeridie progredientibus praealta, ac minacissima turris fit obviam, quae doceat omnem ho- tilem animum ponere debere, qui eo loci accedat; aut hostiliter excipiendum si pergat minari. Hoc ergo tantum Μonasterium e nomine pagi SEPTIMUM antiqui

dixere

Non constat adhuc scriptoribus temporumque peritis ut in rebus a nostra memoria remotis aestimandis plerumque solet accidere in cujus potissimum munificentiam rejiciant tam operosae molis structuram. Iohamnes Villanus rerum Florentinarum nobilis scriptor, dc ubi prae antiquitate mortalium non vacillet opinio, incorruptae fidei historicus, asserit Hugonem Comitem hanc pietatis tulissὸ laudem: quem sequuntur Andreas publicus Notarius civisque Florentinus , ejusdem imi Italiam cum III. Othone adventum, res gestas, mores s postque castigatam luxuriem pietatem, animique minderationem insigni libello , prout illa rudis aetas ferebat,

33쪽

4 His To Ri AE SEPTIMI AN EFlorentiae. Viguitque ea de Comite Hugone sententia usque ad Danthis Aligherii, immortalis nominis poetae tempora: cujus in Paradisi Cant. 16. illud perhonorificum de Hugone exstat encomtum

Ciaschun che delia bella insigna porta Dei Pan Barone , it mi nome, ii cui pretio La festa di Tommas riconforta:

Quem locum enarrans Christophorus Landinus summae gravitatis philosophus, ac in historia tum veteri, cum recenti bene versatus ; Heroem, cujus supra meminit Danthes, illum ipsum esse Hugonem affirmat, qui vel ad expianda peccata, vel ob singularem pietatem in Deum, septem Μonasteria regio plane sumtu aedificanda mamdavit. Septimi autem aedificatione, tantam a Pulciorum gente memorat collegisse gratiam, cujus proxima Ioco ditionis oppida erant, ut contracta utrinque amicitia, ad communicanda cum Pulciis gentilitia insignia Hugonem compulerit. Juvat item hanc, quae circumfertur, opinionem , pro seribus rempli Septimiani marmoreum immane sepulchrum in quo Calaiam, IIuillamque, hanc Hugonis matrem I illam uxorem tumulari arbitrantur plerique. Tum quasi per manus ad nostra haec usque tempora celebrior fama perducta. Inseriae praeterea a non insulsis hominibus memori mente, gratoque animo, in iis templis arisque quae ab eo constructae dicuntur, quotannis solitae celebrari. Denique ejus rei pictura vetustior, Hugonis Comitis iisdem in locis animi memoris ergo gentiliva insignia pendentia: inscripti lapides: atque

ad aeternitatem aera loquetitia. Haec, inquam, omnia

adeo sententiae Villanii suffragari videntur, ut olim secus sensisse, mihi plane religio esset. Donec a Vincentio Borghinio in suis posthumis, quos de civitatis Florentiae origine accurate inscripsit libris: atque a Scipione Ammirato rerum Florentinarum tero Livio, qui vivem

34쪽

LIBER PRIMUs. siem Borghinium consuluerat, ut in ferenda ea de re in suis historiis sententia quasi latentes dubiae narrationis raenias devitaret ; omnis mihi tandem error discussus est.

Siquidem gratiosis diplomatibus plane convicti , quae

adhuc apud Septimianos eXstant, ejurato vulgi errore, Lothario Comiti ejus fundationis gloriam , munificentiaeque laudem ex fide scribendo restituere ue haud temere, timideque affirmantes,eam de Hugone fundatore opini nem hactenus vulgi errore in animis hominum tam altas

radices egisse. Et Borghinius quidem haec sententiae suae munimenta quaesivit. Asserit enim primum in privilegiis , quae dum Hetruriae praefuit, diversis Ecclesis quam amplissima dilargitus ost Ηugo, ne verbum quidem reperiri quo argui possit, septem ab illo exaedificata Μon

steria . Secundo, eas beneficio amicorum se vidisse scripturas, quae & Lotharium Comitem Septimi autorem faciant, ct Florentinae Abbatiae Isuillam matrem Hugonis. Porro amici, quorum inscribendo beneficio usus Borghinius est, Monachi Cistercienses fuere, apud quos adhuc munificentissimae donationis olim a Comite Lotha

rio , ejusque succestaribus, Cassinensibus sectae, gratiosa diplomata leguntur, in quibus princeps clarissimae gentis

Lotharius Septimi fundator arguitur: ab eoque Comes

Guillelmus filius, qui Alpes Stalis, Septimi Monasterio singulari liberalitate adjunxit. Post hunc Bulgarus Co

mes , cujus tanta pietas fuit, tantaque a suis majoribus fundati Coenobii cura, ut prolapsis in Septimo Cassinensibus, Iohannem Gualbertum per ea tempora eximiae

sanctitatis laude florentem, correct orem, moderatorem

que adhibuerit: Hujus denique filius Hugo, sive Huguc

cio, ut alii vocant, illustris tum munificentiae, tum pietatis erga Μonachos fama fuit, qui, patentibus datis literis quae sui Μajores Μonachis dilargiti fuerant, non modorata habuit, sed etiam mirabiliter auxit, cavitque deinceps

Lotharius come . Septimi landator munificent ιnus. Sanctus ohannellGnalbertus Remi ris diseiplinae inra nastello septimi stitutor.

35쪽

ceps ne quis profanus usus distraheret, divenderetque. Igitur omnes ii, sive jacerent fundamenta, sive dono darent, donataque rata esse decernerent, ne de Hugone quidem , tanquam de Ioci autore , vel suboscuro illato ver-bulo, Septimum sui juris esse depraedicant. Ac ne quis Comitem Lotharium putet ex illo Hugone, quem Germanum faciunt, duxisse originem, ac proinde non absurdum videri, si cum hic celeberrimi Μonasterii fundamenta jecisset ; illud, haereditario jure , suae ditionis appellaverit; quod nos aliquando effugium commenti sumus , ut sua Villanio fides illibata maneret : nondum, ut ipsi comminiscuntur,Comes ille jus dicturus Hetruriae fuerat in Italiam a Caesare missus, cum Lotharii pietas,

munificentiaque, qua Hetruscum patebat imperium, jampridem clarebat, Septimumque exstabat. Ceterum haud sane vulgarem gratiam Borghinius, atque Ammiratus eo nomine a me iniissent, si vel indicassent obscure, qui fieri potuerit, ut priscae aetati, nec omnino somniculosae,iam densae tenebrae offunderentur, offenderetque propemodum in meridie. At quando illis verum indicare contentis, atque in majoribus occupatis haud vacavit ; nobis, qui ex prosesso Septimianam historiam scribere aggressi sumus, videtur incumbere, ut id utcumque praestemus. Inde enim prodita errandi causa, redux veritas laetiori acclamatione legentium triumphabit. Igitur haud dubium est Comitem Hugonem extitisse, non Germanum, sed nobilem Italum filium Huberti, sive Alberti, filii quondam Italiae Regis, Hetruriam ut a vitam propriamque ditionem frenasse, per summam luxuriem aliquando fuisse prolapsum: coelitus admonitum demutasse vitam: pietatemque profusis opibus, si Petro Damiano credimus, arisque positis excoluisse . Dum igitur hic Hugo mores castigando ad amussim diu, nae legis vitam exigeret ; erigeretque aliquot visenda

36쪽

LIBER PRIMUS. 7 templa , quae numen propitiarent; ita terim rumor increbuit, septem exaedificasse Coenobia, ut septem letiferis scelerum fontibus, in quorum coeno perditissime haeserat, totidem amplissima munera responderent , absoluti. que operis Septimianam molem lineam extremam filisse. Aluit vero errorem, ipsum nomen Hugonis. Siquidem, aut sub idem sere tempus, aut certe non multo post,Hugo Comes e Contalbertia gente Bulgari filius, ac nepos Lotharii Septimum amplissimis opibus ornaverat, auxerat que privilegiis, itaut inde facile fuerit vulgo, ex anxia plerumque curiositate, incogitantia laboranti,Ηetruscum Hugonem illum, in regium hunc transfundere, splendidiorique autori, utpote Hetruriae Domino regiam munificentiam ascribere. Minime tamen Danthis aetati h

jusmodi vulgi erratum imposuisse credendum est. Saltem ex supra adduistis senariolis quidvis potius colligi posse ubdetur , quam quod vulgaris opinio vanissime circumferebat. Voluit autem Danthes ibi summa cum laude commemorare Hugonem , quod perillustres aliquot Ηetruscas familias,suis gentilitiis collatis insignibus,equestris ordinis fecerit. In iis autem suere praeeipui Pulcit, Ner. Iii, cum Comitibus Galgalandis, videlia Belia vocantur. Cujus occasione loci Landinus, Villanii autorita- . tem sequutus, quae in ore jam vulgi erat, retulit fabel. lam : neque tamen mirum videri debet, ut Iohannes Villanus falsus est; sic Danthis commentatorem decipi potuisse. Accidit enim plerunque, ut quod vulgus d praedicaverit, ide ue sensim invaluerit apud omnes , quantumvis accurati, diligentisque scriptoris enerveti dustriam , adeo ut saepius malint mortales placentia Vulgo afferre, quam in veritate quaerenda nimis superstitiosos Videri. Iam quod attinet,ad sepulchrum, in eo non

Huilla mater Hugonis; sed Cilla,Galataque tumulantur; quarum illam suspicor Bulgari uxorem, ac matrem Thu-

37쪽

Unde septimi splendor Lxtisundia .

pronepotis Lotharii. Et Andreas quidem,cujus supra meminimus , nusquam memorat in vita Hugonis ejusdem uxorem Casdiam vocatam esse I quam alii, non temnendae aues oritatis scriptores Iuditham appellarum fuisse asi firmant : tametsi adeo minuta quaeque in ea narratione religiose persequatur , ut anilibus sabulis haud multum videatur absimilis. Nec vero in Septimo ullum aes, marmor ullum incisum, aut vetustior pictura cernitur, quae seculo integro parem aetatem ferat. Quicquid autem ibi aut pietum, aut insculptum Hugonem proloquitur, pro piores nostrae aetati Cistercienses, qui ex eodem cum vulgo biberant amphithaeto , ut beneficiorum memores, posuere. Constet igitur, clarissimum virum Lotharium

Comitem, Septimum constituisse; deinde filios, illiusque

nepotes tum opum , cum illius virtutum haeredes peramplis fortunis auxisse, atque ad invidiam provexisse. Cujus jam, si Cantalberti, ut vir verecundae probitatis, atque canitiei, cum ec nostra scriptio spectaret ad finem, no.

bis probare conabatur, erosapia supx; illustri per se Coenobio magnum decus accesserit, ut & magnitudinis suae Hetruscos cognoscat autores, ct adhuc honestissimi cives supersint, quibus non ingrati Cistercienses ingentes habere gratias possint, ac debeant. Et iis quidem autoribus Septimi initia nobilitata sunt. Cujus etiam magnitudinem opum, arguunt eidem attributa splendida latifundia , quae opulentum Dynastam decere posse videantur. Certe post diram illam eluvionem bellorum a Romano Imperio ad Cisrmanos translato, quae totam Italiam devastarunt; post diversorum ordinum, ac praepotentium in eo sibi succedentium vices; post tot hominum tum bonorum, Cum malorum, ut tulere secula, administratio. nem; post avaritiam, ac potentium rapacitatem, iis prae

diis, ac jurisdictionibus nobilitatur adhuc, quas non nisi

aegris Diuitiam by Goral

38쪽

l iLta ER UIUIMUS. 9:egris oculis, quaestui ac avaritiae dediti homines cogam aur intueri . In quo quidem immortalis memoriae staminae Alalasiae conjugis Lotharii, ac Guillelmi Comitis filii liberalitas plane enituit, qui Comitatu Stalis, ut si pra leviter attigi, Septimi Μonasterium splendide ada xere. Cujus latitudo praediorum ab ea Hetruriae parte, eui imminent Alpes usque ad Bononiensium fines protenditur; itaui cum inter Bononienses, ac Florentinos de confiniis aliquando implicata ancepsque contracta lis esset, ut jam nil minus abesse videretur, quam ut iretur ad arma, ut parti utrique jus suum constaret ; donationis Guillelmi Comitis scrutinio res omnis detecta est, lisque diremta. Etsi autem Cisterciensibus non omnes, quibus antea Monasterium illud abundabat, fortunae constiterint; quae tamen illis obtigerunt ita tutati sunt, ac diligenti parcimonia amplificarunt, ut 8c nil illis per tot annos perierit, & siquid aliquando intercidere visum se rit, aliorum culpa idtercidisse credatur . Ipsi vidimus Portus Signiae a nautis qui a Lyburno Florentiam advehunt mercos Abbati Septimi portoria pendi. Sed instinctu postea delatorum, quos lucelli spes perfidiose commiserat, ac publicae rei reclamantibus administris,res tandem ea lege ad Principem rediit, ut specioso titulo condu- stionis ea summa pecuniae Μonachis quotannis solvere-

Lur, quantam ex locatione a ceteris conductoribus sol rent accipere.

Tum ad amplitudinem Ioci ostendendam non parum etiam lacere videntur gratiosa, ut vocant, amplissimaque tum Imperatorum, cum summorum Pontiscum diplomata, eidem Μonasterio munificentissime indulta. Otho enim III. Imperator, adeo Μonasterio Septimi f Vit, ut ea omnia,quae quoquo modo ejus juris esse viderentur,a quavis potestate exemta esse voluerit: inhibuitque nequis in ejus Monasterii bona, Ecclesias, loca aliquando B in

stit ladiplomat .

39쪽

lio His To Ri E SEPTIMI AN Einquireret, doloque malo lite contracta in anceps jus ullo modo traheret. Itidem Henricus II. & III. Cesares , multis aliis adjectis privilegiis, Septimianis Μonachis indulserunt. Iam Pontifices Μaximi haud dispari in eosdem liberalitate fuerant , ut siquis hic velit indulta

omnia recensere, quantumvis a profluenti loquacitate bene paratus, imparem tamen suis humeris materiem diiscendi desumat . Extant apud nos adhuc Paschalis II.

Leonis IX. Urbani II. Calixti item II. VIL Gregorii , Clementis III. III. item Alexandri adeo ampla, plen

que amoris Septimo concessa diplomata, ut admirati nem legentibus Commoveant haud sane mediocrem

Quorum exemplum imitatus postea IX. Gregorius adeo Cistercienses suos, quos inire Septimi Μonasterium jusserat, ita illustii beneficiorum genere ornavit & coluit, ut propemodum ambitiose, nedum libenter Septimiani Abbatis ad se consecrationem trahat, declaretque Ciste cienses nullis diplomatibus Pontificiis, quibus praecipuὰ Ecclesiasticae poenae, diraque inseruntur , contineri involuique debere intelligi, nisi conceptis expressisque verbis designarentur. Quae omnia, cum nonnisi amplissimis dbtionibus tum honoris, cum conservationis causa adhiberi solerent, ut de Μonte Cassino, Coenobioque Nonant Iano praeclarissimis, atque opulentissimis ditionibus, saepius cautum esse, de Regno Italiae memorat Sigonius; hinc recte colligere est, tanti nominis, tantarumque divitiarum per ea tempora fuisse Septimum, ut parum iis, quae modo dixi Μonasteriis de dignitate, ac opulentia

concedere videretur.

Iam splandidae Bibliothecae quae exstant adhuc reliquiae, argumento sunt, celeberrimum per totam Italiam fuisse Coenobium. Continebat enim omnium sere disciplinarum innumerabilia manu exarata volumina ἱ ut jam

satis sit semel dixisse, ex illius ruinis vel auctas, vel dira

40쪽

LI BIR PRIMOs . : l: IItas sitisse aliquot illustres Bibliothecas. Μ Inἱ ego cum

adhuc adolescens eo Ioci animi gratia degerem aliquam do, mirarerque quamplura volumina oblita limo, quo-

.rum essent adeo contractae membranae, adebque deletae

.literae ut vix , aut nullatenus legi possent; gravissimum enem narrasse, a priscis se patribus accepita, militum Florentinorum cum hoste conflictum tantae jacturae cavisam fuisse. Cum enim , aiebat ille, egressi de Monast

rio, ubi excubabant, urgentes hostes a muris repellerent, vix ultra vallum , fossamque progressos thmultuarib e citata repente defecere sublicia. Itaque ut pugnantibus , qui remanserant, reditum quam tutum possent, pararenu, ne si ex pugna fessos regredi contigisset, aquis obruerentur , vel limo infixi ad unum omnes trucidarentur; jactis ingentibus librorum corporibus, pontem utcumque eXci rarunt ad reditum. Unde videre licet, quam copiosa librorum ea Bibliotheca fuerit, quorum vel minima pars

ad construendum pontem, quo regredientes militares Cois Piae exciperentur, abunde suffecerit. Nec d vero abest

illic aliquando vel consedisse , vel conflixisse acies. Hoc enim ibidem delassae, repertaeque galeae adstruere Videntur , cum, adhibitis sessoribus , sumtuoso plane opeaeeaquosum murorum vallum altius excavari jussissent Μωnachi , ne solito alveo prohibitae aquae ad pavimenta domorum, magno Incolarum incommodo subsilirent. Ex quibus sano crediderim posse deduci tam opulentum Coenobium vel ad septuaginta, ves etiam ad centum aliquam do aIuisse Μonachos. Id ct laxa structura domorum, ac divitiarum opulentia praedicat; & in primis D. Ben dicti institutum ejus naturae est, ut si rite obeundum sit innumerabiles Μonachos pene deposcat, paucos Veroranquam oneri impares haud patiatur. Sed de hoc dabitur infra commodior dicendi ocι o. Nec minus splendoris loco adjecit miraculum om-B a nium

Institutdin ἰ

SEARCH

MENU NAVIGATION