Aurelii Augustini Milliarii ... Ad leges libri primi pandectarum notae, seu Breves commentarii

발행: 1697년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

omissa feris et u tuis actio in adrogatorem datur. ia Λ D quos ea res pertinet. Videsvia in penula. not. pro ut, ced. legis. h In adrogatorem. Et etiam in ipsius haeredem. I. Si a

rogatur za.1. h. t.

Lex XX. Marcellus lib. a 6. Digestorum. Hae autemsati actio locum balet, si impubes sa) decessit. Sed etsi de pupillo loquitur: tamen hoc etiam in pupilla b) o

servandum est. a I impubes decessi . Haec satisdatio ultra pubertatem non fuit producta, nam pubertate finitur substiti tio pupillaris. F. ua ratione, Ins. de pupili. βω. Et si impubes non fuisset adrogatus, potuisset pubes jam factus, facto testamento , venientes ab intestato excludere . g. . Cum ergo , Insiit. aut O qui. ex caus manumitt. non

b Etiam in pupilla. Nam masculinum, foemininum continet . l. aut duor 62. in s. de legat. 3.

Lex XXL Gajus lib. singulari regularum.

Nam ct foemina a ex rescripto Principis adrogari posa ct feminae , cte. Per Populum Romanum,

L l foeminae non adrogabantur, Ulp. infrag. tit. 8. F. per ratorem . Causa illa erat,quia nulla cum foeminis commmorum communio erat. Gell. lib. s. cap. I9.

Lex XXII. Ulpianus lib. 26. ad Sabinum.

adrogator decesserit, impubere relicto Alio adstivo ,

142쪽

mox impubes deredat : an haeredes adrogatoris teneantur

Et dicendum es, haeredes quoque restituturos O bona a)adrogati, O praeterea b) quartam partem. a ta bona adrogati . Ex satisdactione ab adrogatore

a praestita, haeredes adrogatoris tenentur restituere bona adrogati impuberis postea decedentis, illis, ad quos perventura erant, si adoptio facta non fuisset. Est enim regulare in obligationibus ex contractu venientibus, quod in haeredes dantur. I. Ex contractibus 48. . de act. ct oblig. b Et praeterea quartam partem . Bonorum adrogatoris in Constitutione Divi Pii. l. Papinianus S. g. Si quis impubes F. de in c. res. l. a. C. de ado

Ad s. Sed an impuberi. Sed, an impuberi μ) adrogator substituere possit, quaeritur:

Et puto non admitti sub lautionem, ni forte ad quartam b) folam, quam ex bonis ejus consequitur: ct hactenus, ut ei usque ad pubertatem sub ruat. Caeterum si et D

ejus committat, ut quandoque rintvat: non oportet admitti

eicommissum: quia hoc non judicio ejus ad eum pervenerit, sed Principali providentia. a an impuleri adrogator, e e. In adrogato impu-o bere dicimus , ad pupillariter substitutum ejus ab adrogatore datum, non debere pertinere ea , quae haberet, si adrogatus non effet: sed ea sola, quae ipse ei dedit adrogator . Quartam tamen , quam 'omnimodo ex rescripto Divi Pii debuit ei relinquere, substitutus habere potest:& etiam id , quod beneficio adrogatoris adquisivit adro tus: ut puta sit adrogatoris amicus, vel cognatus ei aliquid reliquit. l. Sed F plures Io. g. In adrogato f. de Vulg O

pucs N. M Ob Νή forte ad quartam solam . Verba haec excludunt bona propria adrogati, in quibus adrogator substituere

a non

143쪽

non potest: non excludunt autem alia bona, quae adros tor reliquit pupillo: quia in his quoque bonis constat in stituere eum posse ex citctis in praecedenti nota. c Caeterumst et ejus committat, cto. Si adrogator fidei impuberis adrogati committat , ut quandoque restituat Quaream ei debitam ex Rescripto Divi Pii: non oportet admitti fideicommissum : quia hoc non judicio aarog,

toris ad arrogatum Pervenerit , sed Principali providentia.. Ad s. Haec omnia'.

Haec omnia dicendasunt, sive in locum filii O, Me in locum

nepotis aliquis impuberem adrogaυerit. a CPIve in locum Glii, Me in locum nepotis . Eadem enimo ratio est succurrendi ei, qui in locum nepotis adrogatur, ac ei, qui adrogatur in locum filii, quia uterque eorum aeque amittit familiam & bona sua omnia in favorem adrogatoris.

Lex XXIII. Paulus lib. 33. ad Edictum.

ἄui in adoptionem a datur, his, quibus a nascitur, O cognatus fit b) i quibus vero non a nascitur, nec cognatus si ad ptio enim , non jus sanguinis c) oedius adgnationis adfert tre ideos silium adoptaverim, uxor mea illi matris loco non

es: neque enim a nascitur ei, propter quod nec cognata eius sit . Item nec mater mea aviae loco illi es : quoniam his, qui . extrafamiliam meam sunt, non a nascitur . Sed fluae meaeis, quem adoptavi inratersit: quoniam infamilia mea es Ita : nuptiis tamen d) etiam eorum prohibitis. a in adoptionem, cte. Quando & quibus hodie ad gn scatur qui in adoptionem datur. Vide in s. Sed hodie, Insiit. de ad L UNatus M . l. i. s. Cognationem Τυnde eo . Et fit co gnatu legitimus,seu Iure Civili, Nofacile .f. assis μαψ e Non

144쪽

e Non iussuuinis. Ius sanguinis , ius cognationis naturalis significat. d Nuptiis tamen etiam eorum probibitis. Inter filium meum adoptivum, dc eam, quae mihi fuit uxor, nuptiae Prohibentur, etiam per emancipationem dissoluta adoptione, l. adoptivus I . prisc. J. de ritu nup. Sed inter eum, α matrem meam prohibentur dumtaxat, si in familia mea sit: alioquin si emancipatus fuerit a me sine dubio nihil impedit nuptias, l. βuin etiam s s. F.patris F. de ritu nup. Et similiter inter eum, de filiam meam prohibentur duint xat constante adoptione s. Inter eas, Insit. de Nuptiis .

Lex XXIV. Ulpianus lib. I. Disputationum.

Neque absens, ca neque dirantiens adrogari b potes.

a Eque ahfens . Nam in adrogatione adrogati volun- L l tas exploranda est, LIn adoptionibus s. h. t. Et adrogatio est actus solemnis, quem per alium per agere quis non potest, i. Pos mortem et . s. ult Τ. eod.b Adrogari. Neque adrogare, d. l. po mortem a s. s ut '

Lex XXV. Idem lib. 3. opinionum.

Pos mortem a filiae suae, quae ut materfamilias, quasi jure

emancipata, vixerat, ct testamentoscriptis haeredibus d cessi: adversu actum um, quasi non jure eam, nec praesentibus tesibus emancipasset, pater movere controversiam prohibetur.

a si morte si M, ctc. Emancipatio filiorum potest x quidem impugnari etiam a patre ipso, La. C. Si advers rem jud. sed non post mortem taliae, quam passus est Vivere , & mori quasi Iure emancipatam: quia sibi debet

imputare, cur non moverit eam quaestionem filiae viventi, quae causam suam tueri potuisset melius. Faber adnosram legem in rationibus.

145쪽

Ad A. Neque adoptare.

atium cc Unudi solemnitatem peragere pote

N et re . Nec adrogari. I. Neque absens a

b auri ab rex. Is, qui adoptat, rostatur. idest inter

Lex XXVI. Iulianus lib. 7. Digestorum. a m Uem ut meui, Adoptatus a filio mera

, non est nepos meus h.d. Nam filius meus

Lex XXVII. Idem lib. 83. Digestorum.

i. P0 doptionem.

146쪽

Lex XXVIII. Gajus lib. 1. Institutionum.

Aberum arbitrium a) es ei, qui Aium, O ex eo nepotem in potestate habebit, silium quidem b) potestate demittere , nepotem vero inpotesatem retinere ; vel ex diverse , fluum

quidem in potesate retinere, nepotem vero manu mittere:

cc9 vel omnes fui juris e cere. Eadem O de pronepote diacta esse intelligemus. a T Iberum arbitrium s ei, quisitium, cto. Non tamen ι permissium est parentibus liberos invitos de potestate demittere. Novella So. cap. 3. A. Generaliter . Ex causis

tamen, propter quas possunt liberi a parentibus exhaeredari, poterunt etiam inviti emancipari. Mysi. ad A.ult. In- sit. βαψ. moae juvot so M. num. 4. Quae cauta numerantur in A. Ut cum de appell. cet. cap. 3. Et etiam poterit filius invitus emancipari, si agnoverit legatum contemplatione emancipationis sibi relictum, ut not. in addit. ado. ult. d. g. ult. Ins. βuib. moae Jusρα .so b Filium quidem potestate demittere, O c. Si pater , filium, ex quo nepos illi est in potestate, emancipaverit, & postea eum adoptaverit: mortuo eo, nepos in patris potestatem non revertitur, L Si patresilium I .ssis ad .c Nepotem vero manu mittere. Quare parentes, qui Iiberos de potestate dimittunt dicantur eos manu mittere, vide in meis Commenς.IU.ad F.Praeterea, vib.mod.Jusssol.

Lex XXIX. Calistratus lib. 2. Institutionum.

Si pater naturalis loqui quidem nonpossit, alio tamen modo, quam sermone, manifestu acere possit, velle sessis uum in adoptionem dare: perinde a confirmatur adoptio, ac si jurefacta e et .PErinde confirmatur adoptio, ae si jure facta est. Igitur haec adoptio Jure, seu more solemni, facta

147쪽

non est: sed perinde confirmatur ac si Iure facta esset. Et confirmatur a Principe, I. Adopti 8. st h. t. Non enim p test videri Iure facta quae destituta est suis solemnitatibus,

inter quas una illa olim sitit, quae etiam num superest, ut verbis opus esset ad declarandam voluntatem eX parte, tam ejus, qui in adoptionem daret, quam ejus, qui in adopti nem acciperet, non tamen ex parte ejus, qui in adoptionem datur. Hunc enim susticiebat olim , & hodie sunici onesse contradicentem , l. ult. C. h. t. l. etiam infantem 42. Aeod. Fab. in Juriis. Pap. Scientia, Tit. Io.'ine. 4. Illat. 4.

LeX XXX. Paulus lib. 1. Regularum.

Et qui uxores a non habent, Alios adoptare possunt. a T qui uxores, cte. Et qui uxores Oon habent, filios Ita adoptare possunt. Adoptio enim in his personis locum habet, in quibus & natura potest habere, L adoptio I 6.1. h. t. Nullum autem impedimentum est quo minus per rerum naturam possint, & qui uxores non habent liberos sperare.

Lex XXXI. Marcianus lib. I. Regularum.

Nonpotessibus , a in qui es inpote tepatris ullo modo compellere eum, nesit in potesate sve naturalis sive adoptivuna NJ Onpotes lius, cte. Neque naturales liberi, neque IN adoptivi ullo pene modo possunt cogere parenteS, de potestate sua eos dimittere A. ult. Ins. Gιib. mori jus pol fol. In quo A. additur dictio illa spene) Quoniam certis casibus pater liberos suos emancipare compellitur. Quos casus videte in meis Comment. Insit. adae A. tili. E' contra filii inviti non possunt a parentibus emancipari. Novella 8 9.cap 3. A. Generaliter. Nisi ex certis causis notatis supra ad legemas. h. t.

148쪽

Leκ XXXII. Papinianus lib. 31. Quaestionum.

Nonnunquam autem caὶ impubes, qui adoptatur es audiendus erit, si pubes factus emancipari desideret: idque causa cognita per Judicemstatuendum erit. 3. Imperator Titus cb Antoninus rescriasit privignum suam tori adoptare permittendum.

Lex XXXIII. Martianus lib. I. Regularum.

Et, si pubes factus, non expediresibi in potestatem ejus redigi probaυerit: aequum es emancipari eum apatre adoptivo , atque ita pristinum jus recuperare. a , T Onnunquam autem impubes, M. Similiter, si quis L l minor et s. annis adrogandum se dederit, & in ipsa adrogatione se circumventum dicat: finge enim a praed ne eum hominem locupletem adrogatum in dico debere eum audiri, in integrum se restitui volentem, L 3. F. Si quis minor 1. de minoribus b Imperator Titus Antoninus, Oc. Tutori non est permittenda adrogatio pupilli sui, I. Nec eis II. h t. Imperator tamen Titus Antoninus rescripsit, privignum suum Tutori adoptare permittendum , l. Nonnunquam 32. A. ult. F. h. t. Quoniam est verisimile vitricum assectione sancta moveri ad privignum eundemque pupillum suum adrogandum . C ac. Observat. lib. 2. cap. 3 8. Enim vero, si pubes factus privignus , non expedire sibi adrogationem viatrici probaverit: aequum est emancipari eum a patre ad ptivo , atque ita pristinum jus recuperare, L E pubes 3 3. F. b. t. c In potesatem ejus redigi. Redigi in potestatem ait eum, qui nunquam ante in potestate filii: ut redigi inscripturam mores, & redigi in potestatem hostes dicimus. Ex Barone bis.

149쪽

Lex XXXIV. Paulus lib. 1 1. Quaestionum.

Ea tum a s: Si tibi sibus in adoptionem hae lege t d tus , ut post triennium sputa eundem mihi in adoptionem des , an actio ullast 3 ct Labeo putat nullam esse bὶ act ionem, nec enim moribus sc nostris conυenit, Alium temporalem habere.

a V insitum es. Alias incipit: si tibi. b Nullam esse actionem. Quoniam actus legitimi, inter quos adoptio est, diem non recipiunt, L mctus legitimi Ο.1. de reg. Jur. Et adoptio naturam imitatur l. adoptio I 6.1. h. t. Per naturam autem non potest quis fieri filius ad tempus.c Nec enim moribus noseria, Oc. Ex hoc Ioco apparet , Ius adoptionis moribusPopuli Romani fuisse introauctum.

Lex XXXV. Idem lib. 1. Responsorum.

Per adoptionem dignitas sa non mi ruitur Jed augetur. υ de Senator, O si a plebejo adoptatus est, manet Senator. Simialiter manet , Senatoris Uius. a D Er adoptionem dignitas non minuitur , cte. Facit i. 6 ΤL de Senator. Ubi dicitur, quod a Senatore in ad ptionem filius datus ei, qui inferioris dignitatis est , quasi Senatoris filius videtur esse. E' contra Senatoris filius est& is, quem Senator in adoptionem accepit: quandiu tamen in familia ejus manet . Emancipatus vero nomen filii emancipatione amittit, ae l. 6.

Lex XXXVI. Idem lib. 18. Responsorum.

Emancipari sa) situm a patre quocunque loco posse consat, ut exeat de patria potestate, s. Apud Proconsulem b etiam in ea Provincia, qua ortibus

150쪽

nones, O manumitti, O in adoptionem dari posse placet. a Mancipari, O c. Emancipari, & in adoptionem d

ri potest filius a patre quocunque loco apud Magistratum . h. d. Et ratio est , quia non sunt actus isti comtentiose Iurisdictionis, sed voluntariae, Lass de OM. Proc.b Apud Procunselem etiam in ea provincia, Oc. Omnes proconsules statim, quam urbem egressi fuerint, habent Iurisdictionem: non contentiosam, sed voluntariam: ut e ce manumitti apud eos possunt tam liberi, quam servi, α adoptiones fieri d. l. 2.ν. de ossis. Procons. Et etiam apud auterius Provinciae Praesidem hi Actus peragi possunt, L etiam conitionis i s. ins ej. de manumiss vindici

LeκXXXVII. Idem lib. a. Sententiarum.

Adoptare quis nepotis locopotes, etiamsi lium a non habet. s. Eum, quem quis b) adoptavit, emancipatum, vel in adoptionem datum, itertim non potes c cin adoptare. a ITI Tiam lium non habet. 4a sussicit eum natura posi

'. se habere filium,& ex eo nepotem : In adoptionibus enim spectatur naturalis facultas, & potentia, non actus. g. Sed ct illud, Insit de arip. Unde dc qui uxorem non habent, filios adoptare possutl.Et qui uxorem 3od .h.t. Sufficit enim quod natura uxore habere,& ex ea filios suscipere possint.b Eum,quem quis adoptavit, Oc. Filium vero naturalem emancipatum, vel in adoptionem datum, potest naturalis pater adoptare. l. aut liberatus I a. l. patersilium 4r . .,.Lc Iterum non potes adoptare. Nempe quia sicuti nemo per naturam bis nascitur in ejusdem patris potestate, ita nec pπadoptionem fieri potest ut ejusdem patris filiusfamilias disfiat, cum adoptio naturam imitetur, i. adoptio I 6J. b. . Fab. In Juris.Pap.Scientia. Tit. I o.prisc. I .Illat.23. Et etiam hoc

prohibetur patri adoptivo, ne ludibrio leges ei fiant ,sspius ejusdem personae adoptionem & facere , & dis luere cupienti , c ult. s. Non autem Eo C. de bonis, quae liberis.

SEARCH

MENU NAVIGATION