Nobiliss. virginis Annae Maria à Schurman Opuscula Hebraea, Graeca, Latina, Gallica: prosaica et metrica

발행: 1648년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

dem non me esse fori de iis, quae autoritate nituntur, ferre sententiam; nihil tamen mihi arrogabo insolentius, si te in re minime dubia, de adversario non ignobili triumphare praedicavero. Quis enim non videt te ita pro veritate divina pugnasse, uxneque zelo majore quisquam, neque doctrina, nec prudentia , neC successi hanc causam agere potuerit Magna certe fuit antea apud omnes D Grotii tum ingenii, tum cru-clitionis existimatio nunc vero post quam coepit tam a ratione studiisque suis, ut antea credebatur, aliena moliri, atque adeo universam reformationem ejusque primarios Antistites acerbissimis dicteriis incessere, Ii Cmo non rotium in rotio desiderat. Porro autem quam est ridiculum , quam inauspicatum, hominem, cui nec cum aliis , nec secum

quod tu egregie ostendisti convenit, id sibi sumere, ut minime rogatus, nobis cum Pontificiis despone

222쪽

ro A MAR II ad CH VR M. convenire S debere, λέκτροπιδρο ut junt pronunciet. De morbo D. Molinae quae per literas significas, ejus generis sunt, Ut corum cogitatione non possim non vehementer commoVeri Atqui vel imprimis hoc solatio utor ea remedia illi divinitus suppeditanti preces inquam ardentissimas quae vel athletica valetudine potiora haberi debent. SpCro tamen fore, ut Deus Opt. Max. mox laetiora largiatur, atque etiam conjugem tuam pristinae sanitati re stituat. Vale charissime Pater, Cum omnibus tuis. Io Kalend. Febr. clades XLIII.

Vir Clarijsimo,

D. ANDREAE RIVETO

S. i. D.

ANNA MARIA

A SCHURMAN.

Instabilem Ecclesiae Dei conditionem Anne etiam in ubi alia

223쪽

aliquandiu ut Daniel Propheta inter leones, ita in medio hostium tuta,& pene secura fuit, novas turbas& persecutiones Reformatis imminere rumor est. Id non obscure ex postremis tuis ad D. Voetium literis

intelleximus. Hae ut ut nos graviter afficiant, nihil nobis certe relinquitur, quam ut nostris precibus Deo caulam suam tuendam unanimiter Commendemus qui facile mala omnia a suis avertere , vel, si aliter ipsi visum fuerat, etiam in bonum convertere potest. Quae ero , praeter commune istud piorum omnium officium, nostram prudentiam, pietatem , idem atque constantiam requirunt, non injuria multo majores curas in nos derivare videntur. Illud profecto in primis experiuntur fideles verbi ministri, qui cum purioris doctrinae patrocinium suscipiunt, virulentis ac Venenati malevolorum telis petuntur, quae si aut

declinare aut retorqtiere Conantur,

affectibus potius suis, quam veritati

224쪽

ros A. MA, II ad C H VR M. aut pietati litasse existimantur. Hic

tua nuper veritatis adversus Grotium defensio,licet omnibus numeri prudentiae absbluta, non potuit tamen effugere calumniam adversarii tui. Aleam nunc subit eandem quo niam nimis ut putant aperte convincit. At quae obsecro, causa crat, Cur ille hac in parte praevaricaretur An propter honorem ordinis Sed vel ideo maxime redargui debuit, quod plus etiam exemplo, quam peccat nocuerit. Egregie hoc axioma Calvinus in libro suo de scandalis, ut probe nosti, explodit. Nec Spiritus S. carere nos Voluit CX-

emplo Apostoli qui . Petro pede

non recto incedenti,publice Geu coram omnibus in os restitit,imo quod magis miremur, divinis aeternumque mansuris monumentis deliquium tanti Ecclesia luminis, velut nigro Carbone notavit. Haec quidem liberius in sinum tuum studi, quia te nihil eorum quae propius nos an gunt, celare possum. De rebus Seda

225쪽

nensibus prima occasione pluribus scribere constitui. Valet salve una cum D. Conjuge tua Charissima. Raptim Ultra)ecti. V. Non. April.

Viro Clarinimo,

D. IOH. E VERO VICIO

S. i. D.

ANNA MARIA

A SCHUR MAN .

C tardius respondeo ad superiores tuas literas, Vir Amplissime, quam pro expectatione fortasse tua , nolim ignores non minimam partem hujus culpae residere vel in mora istius amici , cui tuas ad me perferendas tradidisti, vel in iob se potius tua,

quae, dum omnibus arridet, atque tectiam autore , nusquam non tanquam in patrio solo habitare gestit, facile in itinere sic detineri passa est. Mihi revera quam primum nacta sum cximium hoc opusculum, ita il

226쪽

168 A. MARII a SCHVR M. lecebro sumcum ob styli elegantioris venustatem, tum ob argumenti ipsius utilitatem visum est, ut non sustinuerim ab ejusdem lectione, prius quam absolvissem, spiritum revocare. Valde in caeteris probavi eas rationes, quibus herbarum indigenarum usum imprimis vestri ordinis hominibus probare contendis Spero autem fore, ut tibi tam felix faustumque sit hoc consilium, quam illud ingenio tuo dignum , atque Omnibus eruditae novitatis studiosis amplexandum esse judico. Perge igitur e)usmodi scriptis orbem literarium magis ac magis illustrares ejusdem que generis plura arcana ad artem medicam recte instituendam necessaria, ex umbra in solem quod dicitur)educere. Quod autem nostras literulas longe supra eorum meritum laudibus extollis, adeoque primas te inter praeclara magnorum Virorum monumenta illis decrevisse

scribis, incredibile est quantopere hac in re a te distentiam Tantum

enim

227쪽

enim abes ut lucubratiunculis meis id honoris tribuam, ut iisdem vix ullam publicae lucis usuram Onc de rem , nisi plus aliquotae amicOrum id agitationibus , quam meo judicio obsequendum cste putarem. Video quam prolixe te primo creuna cum lectissima filiola tua ad nos excursurtim promittas sed vide ne meis quoque vestigiis haereas, dum satis salse morem nostrum rides, smiliter moram interponendo,

postea Jusdem culpae insimulari

queas. Vale summum Medicorum decus. salutem a me tuis omniabus nunciare ne graveris . . . Aprilis clam CXLIII.

228쪽

Vir Clarissimo

D. AD OLFO VOR STIO

S. D.

ANNA MARIA

Virimori fundamento, Vir Huma- nisi me nostra nititur amicitia, quam ut levioris suspicionis aura tentari, nedum c*mmoveri possit. His causa nostra ad severioris justitiae tribunal peroranda foret, Vereor, ne ego potius ingratitudinis, quam tu inhumanitatis, caperagi possem. Scio equidem quam sis capitalis hujus vitii hostis .profecto essem ab omnibus Gratiis aliena nisi jamdudum istius rei memoriam plane exanimo delevissem. Te vero, Ut pristinam tuam erga nos beneVOlentiam sartam tectam conservare Velis, etiam atque etiam rogo. Valea salve Una cum Domina Conjuge liberis ;tuis lectissimis Ultrajecti prid. On.MMas Io Io V. Viro

229쪽

EPISTOLAE. IIvir Clarissimo

D. AD OLFO VORSTIO

ANNA MARIA

V Ideo, vir Clarissime,ctum extua, tum ex Reverendi illius viri epistola, quantum apud illum valeas dicendi facultate, qua mihi tam insignem ejus erga me benevolentiam conciliastici sed, quia hanc minime promerita sum te plurimu hic indulsisse humanitatis tuae genio, 'Uic

quid nobis deest, gratia supplevisse

facile conjicio Agitur itaque de tua fide, quam ut illi Atticam fuisse probes, Attica , id est tua loquentia omnino opus est, quo ego illi Attico stylo scripsisse videar. Ego ero , tametsi nihil tam illustris fidei orthodoX Antistitis X pectatione dignum proferre positim habeo tamen satis , quod qualicunque modo hisce iterulis testata sum, quantO- a perc

230쪽

ai A. MARIAE a SCHVR M. per heroicas Mus virtutes Venerer a colam Plura non addam, ne immemor videar promissionis tua quae

mihi spem fecit te nobis brevi tui videndi una cum charissima familia copiam ficturum. Vale, Virorum humanissime,&te simul l D. ConJuge, liberosque lectissimos, fratris meo nomine salvere jubeo. Ultrajecti, iii Kal. Majas cla I CXLV.

Vir Clarissimo,

D. PETRO ASSENDO

A Deo gratiose me nuper huma-- nissimis tuis literis ad ipsius cxemplar virtutis effinxisti, Vir Clarisia

sines, ut non aliam aeternae mei memoriae statuam decerni postularem, Hquidem hic gratiae ac veritati per omnia bene conveniret Vertim quando te, caetera acerrimum Veritatis

SEARCH

MENU NAVIGATION