장음표시 사용
11쪽
a quo nimbus dicitur nebula quaedam, quae vel
Deorum, vel Imperatorum capita nubere fingitur. Gentilium autem Theologia Deos suos vel nebula clausos vel velatis capitibus repraesentabat, ut huiusmodi signo eorum naturam Divinitatemque nostris nec oculis nec ingenio per
Ut ut autem si, hunc ritum ab Agyptiis primum profluxisse opinatur Philippus Buonarrvoti,
Vir in perscrutandis Antiquitatis ruderibus nulli profecto secundus. Opinionemque tuetur fragmmento vitreo , cujus typum exhibet, in quo Deus Horus visitur cum capite . disco quodam vel nimbo circumdato. Et Pignorius in Expositione Tabulae Isiacae observat hujusmodi Nimbos non ci cum, sed desuper AEgyptiorum Numinum capita in antiquissimis eorum monumentis ut pluriamum conspici. Ab AEgyptiis morem mutuati sunt Romanorum Patres: & in vetustis imaginibus a Titi Caesaris Thermis desumptis Apollus nimbam tus est. Panes ipsos postea, quadam insita adulationis prurigine, a Numinum in Augustorum campita effluxit. In arcu Constantiniano Traiano
cessit; in postica Nummi parte apud Oiseli. Tab.
5 . i. Antonino Pio; & apud Morellium Nou: SPecim. Tab. q. n. q. Fausa Constantini uxori ;& apud Cl. Duchangium Comaestio , Comanti, Theodosio juniori , Plae ido Valentiniano in e rum nummis Consularibus. Ex quibus eruebat eruditissimus scriptor inter consularis dignitatis ornamenta nimbum quoque e sse accensendum :
12쪽
docebatque id etiam a loco Mamertini in Pan gyri Maximiano dicta luculentissimo erui: in Dainter consularis dignitatis insignia Nimbus legiatur. Trabea vestra triumphales, ct se a curules,
ct bae obsequiorum stipatio, ct illa lux diminum
merticem claro orbe complectens vestrorum sunt o namenta meritorum. At Valesius in Notis ad Ammiani lib. XXI. cap. i. contendit non haec de nimbo intelligenda; sed de corona margaritarum acrecipi, quae in Caesarum capitibus affulgebat. Melior fortassis Ualesio causa. Postquam autem Nimbus in frequenti stimum Hominum decus transiit, eum veteres illi Christiani non ut Divinitatis tantum notam, sed veluti quoddam Numinum vn & Principum virorum ornamentum respexe te. Quapropter eodem tempore nimbatae apud ipsos apparent Imagines Christi, Angelorum, Divorum, nec non Principum, Regum, insigniorumque quorundam Virorum , imo, & Provinciarum, & Civitatum, quas olim
sub Poeminarum vultu mos fuit repraesentare . Videndus Clampinus vet. . monum. Tom. I. pag. Eoo. &Tom. a. Cap.ro. Bonnarruoti Fragm. Tab.
s. Fig. I. a. pag. 62. , & Duchangius in Familiis Bysantinis. Apud quem in Dissertatione de Inferioris aevi numismatibus Manuelis Paleologi, &Helena uxoris, & trium insuper Filiorum capita nimbata sunt. Procedente vero tempore, & l ce Evangelj clarius diffusa Numini tantum Divi que nimborum honos relictus: quod quarto E clesiae vergente saeculo factum esse plures Greco-B r rum
13쪽
rum Imperatorum imagines apud Duchangium ipsum de Familiis Bysantinis abunde testantur. Gemmati Diadematis usum, quod VALENS hic exhibet, describitque Chrysostomus in orat LXXVII. pag. gget Tom. V. Edit. Savit. ab Constantino Magno inductum arguunt tum i psius ,
tum sequentium Imperatorum Nummi et docetque Victor in Epitom. Cap. i. Valesius in Notis ad Marcell. Lib. XIV. Cap. r. Ex quo liquet minUs accurato loquium fuiste Salmasium in Solinum,
cum hujusmodi Diadema ab Heliogabalo primum invectum fuisse scribat. Non enim eum gemstavit Heliogabalus ut Imperator, sed ut Patrii Numinis Sacerdos, teste Lampridio in eodem, Cap. XXIII. Quem postea ut imitaretur Constantinus , scribit Spanhemius a j iam diadematis formam excogitasse in caliptrae formam, qua totum caput ambitur; & cassidis apice, quem l phan Graeci vocant, decoratum: cujus typum idem exhibet in Juliani Caesar. pag. 138. Sed fortasse alia ab Heliogabali imitatione fuit Constantiniani hujus Diadematis origo. Legi enim in Ptolo- mei Silvii Laterculo apud Duchangium de Inferioris aevi numismatibus, Constantinum, ut promfluentes deciduosque de fronte capillos constringeret, quandam diadematis speciem investigasse. Constautinus senior, qui Christianae religionis ministros privilegiis communivit, diadema capiti suo pro- .pter refluentes de fronte propria capillos, pro Ma flaponis etiam eiusdem nominis ordinata eonfectio est, quo constringerentur, iumenit, cujus mos hodie custo-
14쪽
ditur. Quo loco conciliari posse crediderim)Victoris antilogiam, qui postquam scripsit .Aurelianum ex Imperatoribus primum Diadema capiti innexui lie, id ipsum postea de Conmntino tradit et Habitum regium, inquit, gemmis, ct caput exornavs perpetuo diademate . Haec i nterae pugnantia V ctoris verba ut declinaret Valesius in Notis ad Marcell. lib. XXI. cap. i. sentiendum statuit:
Aurelianum quidem ex Romanis Principibus primum diademate caput ornasse, se post ipsum alios in festis tantum solemnioribusque diebus, non perpetuo eo usos fuisse, perindo ac Reges hodienum solent. Constantinum vero diadema perpetuo gestasse , id que exinde inter Imperii insignia haberi ceptum. At quid verosimilius a Constantino perpetuo gestatum fuisse diadema illud, quod ad capitis calvitiem seu impediendam, seu operiendam fuerat excogitatum p Caeterum post Heliogabalum gemmatum illud diadema , de quo nobis in presentiarum est sermo, apud ejus proximiores in Imperio succeitares non obtihuisse
evincunt superstites eorum Nummi: cum Con-ctantis, Chlori, Galerii, Maximini aut Maxeu-tii Nummi laureata tantum vel Galeata, aut subinde cum corona radiata nusquam cum gemmam
to diademate, si unum sub Jovis titulo a Trista-
Do vulgatum mittas nummum, capita eorum exhibeant. E contra a Constantino in succetares ese fluxisse certum est: quin nimo in Filios etiam derivare hujusmodi honorem passus est, ut ex aliquibus eorum Nummis eruitur. Verum haud
15쪽
eadem fuit Constantii Filii. in consobrinos Gallum, & Julianum indulgentia: a quo uterque quidem Caesares renuntiati, sed cum modo,& mensura, nempe siue diademate, ut signanter vidimus , Chrysostomo notatum . . Quae Augustorum ( sieita loqui amant incostantia non parum turbat illius temporis historias : in quibus Caesaribus com cessum diadema modo legimus, ut in Eusebio de Constantio Chloro adhuc Caesa te; in Claudiano de Honorio item Caesare, in Theophane, Zonara, & Glyca, M.; modo eis denegatum videmus: uti in Ammiano Lib. 2 o. Cap. g. , in Togimo Lib. g. pag.cis3- , in Gregorio Naalangeno orat. T. pag. 6 . in Chrysostomo Orat. 6 . in S. Babylam Tom. s. pag asy. Edit. Savili. aliisque plurimis. Non vero semper eadem fuit Constantiniam diadematis forma. Interdum nuda fascia cingebat caput, ut in Constantini Iunioris Nummo, cujus in
scriptio est PRINCIPI JUVENTUTIS; & inter
dum triplici unionum circulo praenitebat plurimis aliis gemmarum involucris intersepto: ut in capite Romani Diogenis Imperatoris, & Eudoxia conjugis in dipt o eburneo apud Duchangium. Globus autem in Imperatorum dextra frequens est in Nummis et & cum eo occurrunt Didias Iulianus, Caraealta, Heliogabalus , & Con flantinus apud Stradam n. r cum epigra se RECTOR ORBIS. Quo signo, iam ab aetate Augusti
teste Isidoro Lib. x L cap. g. Romanum Imperium, quod magni fice a m ver si Orbis nuncupabant, in nui caeptum est . Unde Constantibasii tin obelisci
16쪽
as Romani inscriptione Dominas Maudi dictive, di Iuliano in altera apud Gruterum MLXXX in hujusmodi titulo blanditur nescio quis assent tota& Valentinianus Orbis terrarum Dominus appellatur a Theodosio Magistro Militum in Lib. XXIXAmmiani Marcellini. Sed non tantum ire Nummis, sed & in Statuis globus dexterae impositus. Basilius Seiauciensis Ser m. de Adam l. lepido animadvertit , Rusticum Virum statim, ac primum Urbem ingreditur , nil superciliosius observare, quam Statuam Imperatoris, quae digitis orbem terrarum sustinet. Et de Statua Maxwmiani in vestibulo Regiae Antiochiae positae narrat Ammianus Lib. 2 s. cap. Io. , quod amisit repente spheram aeream formatam in speciem Poli quam gestabat. em usum, ut de Nimbo dixi, a Numinum ornamento in Hominum decus ambitiosios translatum e se crediderim. Habemus enim
apud Martianum Cappellam Lib. I. Jovem duobus globulis in dextra Coeli Terraeque Imperium designare; & in Nummo Commodi apud mihi Buonari Tabul. VII. r. Imperator exprimitur cum Mundi sphera ab Iove ipso sibi tradita . Globulis his Victoriolae insidebant, quae viactorias innuerent ab Augustis reportatas : & quibus ipsorum Domus quandoque adornabantur. Quod fortasse, & a privatis Hominibus usurpatum : si fides Apulejo, a quo in suae illius Cou- sanguineae inmo Victoriae globis stantes describuntur Lib. Metamorph. i. Harum victoriarum globis appositarum specimen saepius occurrit in
17쪽
manus Juvenis Franciscus Maria Florentinus, in cujus anteriori parte Imperator visitur, ita n
stro similis , ut in sane paucis abludat; Epigraphem habet IN. Probus P. I. Aug. in postica Tres
Moneta cum Moneta Aug. Prima autem Imperam
toris effigies, quae globum cum hujusmodi Viactoria habeat Pea est , quam reddunt Nummi a Tarraconens Civitate in bonorem Augusti pedicussi e 5 in quibus insculpta est Statua quaedem ei ab iisdein Civibus erecta. Prostrant apud Vaillant' Colon. Torn. E. pag. 35. At Imperatores
Christiani meliori sane consilio Cruces globulas apponebant : utpote qui Crucis auxilio victorias triumphosque referebant: uti notat Procopius ita de Iustiniano loquens de aedis Cap. 2. , non gladium, non bastam , non aliud geseat armorum gemis, sed Cratem gIobo impositam, cujus opera Imperium , ac belli evictoriam adeptus est.. In aversa nostri Nummi parte duo item Victoriolae hinc inde cum suis coronis volitantes Valentem comitantur , quod & in plurimis aliis Nummis observatur, & praecipuo in Severo , Alexandro, & Caracalla apud Philip. Buonar Tubula XII.,&Tab. IX. Consuevere . enim Romani hujusmodi victoriarum statuis triumphales Augustorum currus ornare et in quarum manibus coronae illae innectebantur, quae Reipublicae temporibus Servorum ope deferobantur. More tam lassa li Graecis desiimpto, ut eruitur ex Pausania Lib. 2 o. pag.,36. Ut plurimum autem conspi-
18쪽
ciuntur in Nummis, scuti & in nostro nudato pectore, & veste fluitante, ulseas describit Prudentius Lib. a. contra Symmachum , Dei provbdentiam laudans quae gentilium victoriarum
Nec vado suspensa pede, strophioque recincta M. Nec tam das fluitavra sinu in vestita papillas Strophium cingulus est, brevisque fascia, qui
Virginum pectus vincitur et de quo videndus Itonius antiquus Prudentii Scholiastes ad hymnum3. v. a in Cathem. ,&Catullus Argon. v. 6s.. Alas item gestant, quas eis non primitus,concessas tradidit alter Aristophanis Scholiastex in Avibus; &vergentibui .annis, aras velutia symbolum, illius
celeritatis, qua ab uno ad alterum Populum transeunt et unde eas Athenienses absque&alis insculptas voluere , ne ad alias, eorum relictiti Urbe, deficerent : teste Pausania Lib. I, pag. 8 P. N. Vestem, qua induitur VALENS in Nummo, quamque ad humerum fibula complectitur,mmilitare esse pallium magis constat , quam, indigeat probationibus. Nam & reliqua indumenta ipsum ab exercitu reducem satis superque demonstrane. Missa haec igitur faciamus ad alia descensuri ta: Omnium, quos Nummus habet, ratiora, pra stantiorque nota, nec in aliis satis obvia, Currus est, quem seni Equi trahunt. Horum tamen duo hunc Gordiaei, alterum Probi memorat B nai ruoti, unumque Galli, & Volusiani Bandurius in Bibliotheca i nummaria r quem Eques . Maiiae jus
19쪽
herio Cupero data . Ibidem vir eruditionis copiat utinam & delectu J celebris, morem quadIlga rum, qui in Republica obtinuit, temporibus A gusti fere desiisse scribit; ipsumque Auguitum priminum fuisse, qui senos equos triumpnali Cia IIui adjungeret,i& Plinium testem advocat Lib. S.Cap. s. ubi numeralis nota excidit Typographo ,& pro lib. g. debet reponi Lib. 3 . At Dio casse sius in Caligula lib. so. pag. o g. Edit. Hau D. ad annum o. eidem Imperatori sejugarum originem tribuit: Patricii inquit, Pueri Trojam luserunt, sex
equis tra Ius est currus triumphalis, quo Capus vehebam tur , numquam aute usitatus. Locias hic quo pacto conciliari cum Plinio possit non video, sed nec video cur Plinii fides cum fide Dionis, si quis alius, accuratissimi Historici,st comparanda . Habem US, A ex Suetonio alterum locum, unde Plinii assertio non parum infirmatur. Memorat hic Octaviii Patris somnium, qui Filium Augustum mortali specie ampliorem vidit, cum fulmine, ct sceptro, exuvet iisque Iovis O. M. ac radiata eorona super Dum
reatum currum bissenis equis trahentibus. Nemo sanae mentis Homo eo adducetur, ut credat a Suetonio memorari Octavii somnium veluti frustaneum, nec nusquam temporis eventurum ; sed
quod potius rerum vicissitudines, & Filii virtus,&e fortuna comprobarunt. At quando nam bi senis junctis ad currum equis triumphavit Augustus p Ut ergo aliquid veri somniasset Octavius, statuendum est ei dormienti occurrilIe bissenos equos
20쪽
equos illos, qui, quatuor pro unaquaque vice adhibitis, tres illos triumphos, quos agere dembebat Augustus,innuerent:& in quibus non sejugis, sed quadrigis evectum fuisse noverat Suetonius. Nec vera reponeret, qui ideo bissenos equos somniasse Octavium crederet, ut Iovis currui pro prius accederet. Nam scimus Jovi sejugum tam tum dicatum, teste Isidoro lib. t 8. cap. sci. , NPan vinio de Lud. circens. pag. Ici. cap. s. adeoque eo usus est Gordianas in Nummo apud Phili p. Buonarruoli Tabul. I s. Caeterum currus, qui hoc in Nummo exhibetur, idem ipse est, quo Triumphatores Utem bantur , in formam scilicet.Turris compactus,& duobus tantum innixus rotis: sicuti in Arcubus, Nummisque passim occurrit. Vide sis Zonaram Tom. g. Annalium pag. 3 i. Turaebum lib. r. Adversari Cap.6. Quapropter jure merito Eminentissimus Norisius Rubemum vellicat in explicati ne Gemmae Auguilae , qui currum Triumphantium arcuatum esse docuerat. Moris etiam fuit, ut Imperatores in curru starent; quemadmodum& hic VALENS . Ovid. lib. g. de Ponto Eleg. . Illa Duois facies in curru stantia eburno
Prudentius Lib. r. in Symmacum vers.ss s. . . . . Stautesque Duces in curribas altis. Nummo denique pro nostra tenuitate ex
plicato , jam ad ejusdem aetatem, ut dicunt, e piscandam devenimus. Quod nunquam melius praestitero, qu mquum titulum illum MAXIMI animadvertero.