장음표시 사용
101쪽
sio PRINCIPuM ET postulat. Quod sit quam primum essicere ac curare neglexerisu dabo operam , ut tu , qui me jam pridem generum devin- vinetissimum expertus fueris , hostem maxime infensum cognoscas Vale.
Iustiniantis, Imp. Augustus, Theo- dato, Gothorum Aegi.
Cum memoria repeto, quibus te Lficiis Amalafiunt Regina affecerit, quamque liberaliter post obitum filii te consortem regni delegeritu non possum non ingrati animi tui indignitatem acincusare, quem non puduerit, mulierem omnium maxime memorabilem, optimis disciplinis ornatam , multarumque linguarum cognitione inprimis claram , in insulam Vulsinensis lacus resegatam, interficere, ac excarnificandam aliis dare. Vide tu, quem ego te philosophum appellem qua ratione Platonem divitium jactari dicam. Profecto, si aliquem ultorem scelerum superesse existimasses , nunquam tanti sceleris tibi conscius , Theo date fuisses. Tu tamen tantae caedis abs te patratae aliquando Dii immortalibus hilli poenas dabis.
102쪽
sellis artis, Iustiniano Imperatori.
SUperioribus literis, quam felici navigatione usus essem, te certiorem feci; paucisque diebus insulam Siciliam de hoste recepi Dumque ibi aliquot dies
commoratus essem,mihi nunciatum est, Theodatum a suis interfectum mitigenaque in Gothorum Regem delectum. Ego vero, e Sicilia solvens, in Campaniam veni, ac urbem Neapolin vi cepi.Inde vero Romam cum exercitu properans, urbem ingressus sum tantumque terroris hostibus incussi, ut omnes, relictis moenibus, portis, Ravennam confugerint. Sed cum mihi scinificatum fui
se , Vitigim multis legionibus , ac fere
centum millibus armatorum , Romam adventare cum aperto Marte nequaquam ei par esse possem , moenia urbis
vallo ac fossa quam celerrime munivi. Obsideri tota urbs jam pridem coepta est. Quae cum ita sint, peto abs te, ut habi- to veteranorum militum delectat, pro rei magnitudine exercitum ad obsidionem solvendam mittas nihil est enim , quod quinque millibus hominum,obsidionem solvere, a Gothos proflisare, speremus. Tota spes est in praesidio ac celeritate
103쪽
tua. Igitur pulcherrima provincia Ro-naan Imperii agitur , ac gloriae certissi-inus triumphus. Vale Romae.
Symmachus Romaneu Pontifex Theo dorico, Italitas egi.
Posteaquam in locum demortui Anastasi suffectus sum, nunquam per improbitatem Laurentii mihi divinam rem curare licuit. Nam tumultus in Senatu ac populo concitatus est .adhuc percrebrescit. Ad hos sedandos indicium fuerat Ravennae Concilium. Ubi uno omnium consensu, te etiam audiente, mihi locus Romanae Ecclesiae adjudicatus est. Sed, cum Romae , concitati popu--lorum animis, maxima incendia misceri
viderentur missus est ad hos sedandos Petrus Altini Episcopus, qui etiam, nobis viventibus, Romanae Ecclesiae praee set. Ille vero ne dum incendia extinguere, sed nec Ecclesiae nobis a Deo creditae rem ullam contingere potuit. Centum viginti Episcoporum concilio idem Petrus ac Laurentius damnati sunt. Ubi omnia crimina, qua mihi ab improbis viris obiiciebantur, innocent Ia mea dilui, ac frequenti senatu liberatus sum. Verumtamen, cum adhuc aliquid supersit rem
104쪽
ILLus TR VIROR EPIs T. 3 sit reliquiarum, quod divina humana perturbetu peto a te, quod commodo tuo fiat, xiit iter tuum Romam maturescidesque operam, ur perdito 3um hominu audacia aliquando cohibeatur. Quod si minus commode fieri poterit, malo me imperio abdicare , quam rempubli- eam funditus Christianam evertere.
Hormissa Romanis Pontifex, Iustino
I peratori S. D. Met seram jam pridem legatos ad Anastasium tuum , ut dissidia nostra dereligione ac sacris rebus conciliarent. Quos ille legatos contra jus gentium maxima contumelia affectos ea conditione a se reiecit, ut navi quassa rimosa in Italiam recta redirent, nec ullum Grae-Hae litus contingerent. Hac injuria deterritus , diu ac multum dubitavi qua ratione potissimum mihi tecum agendum foret Verebar enim, ne Campano Episcopo ac caeteris legatis meis, quos ad te destinaveram , aliqvid hujusmodi eveni
ret. Postremo virtus tua , amorque ero a
nos singularis, adde etiam risi eodor cinostri regis testimonium, effecit, ut eos ad te mittere non vereremur . A quibus
viris optimis, deque tota Christiana republi-
105쪽
s PRINCIPuM ET publica betae meritis, iii omni genere nihil est quod expectare non debeas idque tibi persuadeas, nos in illos auctioritatis, gratiae , a complitudinis nostrae vim omnem effudisse eosque esse hujusmodi iit
doctrinae, pietate , ac rerum usu pares iis nullos facile comperias Vale.
Theodoricus, Ilaeta Rex Iu hino, Augusto.
VI x ferre possum clamore S dulatus multorum qui fortunis ac rebus omnibus dispol ti, quotidie nobis sese
offerunt, auxilium fidemque nostram implorantes. Cum autem diligentius casus eorum calamitatem sciscitatus fvissem, eos ita male mulctaeos abs te audiebam, quod eos Arrianos Rom. Ecclesia desciscentes , comperisses. Ego vero has quaestiunculas nunquam tanti feci, ut provinciarum, Imperii ineendia inde excitari debere judicarem. Quare abs te luimanissime peto, ut horum Arrianorum causam mitiori ratione tractes , eosque quam commendatissimos habeas. Quorum salutem ac incolumitatem quanti faciam;Ioannes,Romanus Pontifex Theodorus , viduo Agapeti coram, meo nomine, tibi declarabunt. Qu&od si secus, atque
106쪽
atque debes, erga illos animatus fueris, ac usque ad intepnecionem insectari volueristi id pro certo habeas , me 'mnes Italiae Ecclesias , Romano Pontifici faventes demoliturum, deque sacris inreligiosis viris saevissime supplicia sumpturum: idque tum in ultionem innocentisssimorum hominum , tum ob tuendam dignitatem nostramissiciemus. Quae incommoda si evenerint, ea potius ingenii tui pertinaciae, quam servitiae nostrae ascribenda erunt. Vale. REvenna .
Ima fluvia Italarico silio Gothorum Regi. N Ihil unquam mihi antiquius fuit,
quam te doctrinis, moribus optimis institueret Sed per procerum Ducumque tuorum improbitatem id nun quam licuit ex sententia mihi essicere. Existimarunt enim rudes homines , Regem suum sub praeceptore minime esse debere Arma tibi magis quam omnes disciplinas , usui futura praedicant. Haec satis iniquo animo tuli.Nam scientiarum optimarum cognitionem tanti, quanti amplissimos Thesauros , semper feci Ve
rumtamen cum animadverterim , aeta
tem, simplex ingenium tuum, ac utriuL
107쪽
s PRINCIPuM ET qtie fortunam,perditorum hominum audaciae obii Oxiam esseti injuria quam primum obviam eundum duxi:perditissimaque quorundam hominum consilia aut everti, qui odia i multates inter nos
insigni pietate conjunctos disseminabant , quae quasi praesenti strinum venenum nos una cum Imperio facile perderent ac everterent. Ravennam igitur maximis itineribus contendi captisque aliquot noxiis , de iis supplicium sumpsi; nihilque prius duxi, quam de iis omnibus te quam primum certiorem facere , monereque, ut ab hujusmodi viris, insidiis, quantum per aetatem posses , caveres. Lubrica est aetasa amplitudo Imperii ea est , ut sapientissimum virum , multis etiam septum consiliis,praecipitem agere possit. Tu autem, fili, cave existimes , te ulli quam mihi chariorem esse.Vale.
Ianti fecerim semper Anthemium
episcopum nostrum, te facile intelli gere arbitror secum Lexilium illius moleste tulerim, Comnes calamitates viri optimi jam pridem maxima curae mihi fuerint. Sed haec omnia illi incommoda Agam
108쪽
Agapeti Romani Pontificis injuria potius . quam sua ipsius improbitate , contigerunt. Verum , cum multa mihi de pietate, tuaque erga nos benevolentia, dicantur, peto abs te mirum in modum, ut Anthemium fortunis, pristinae digni tati suae restituas. Hoc aequitas ipsa, soctota urbs , aula que nostra tota , sibi abs te condonari petit. Ego vero polliceor tibi, in meque recipio, eundem gratum, Christianum, innocentissimumque virum, ita si gesturum , ut nunquam poeniteat te liberalitatis ac clementiae tuae. Velimque tibi persuadeas, si illum pristinae fortunae restitueris, me tibi devinctissimam futuram. Si durius aliquid te cogitare, precesque nostras aspernari intellexero: id memineris, me prece hujus. modi ad vim Minjuriam esse conversuram. Tu vero , quod optimum insaluti tuae maxime utile fuerit, decernas Vale. Constantinopoli.
O Iperius, Romamn Pontifex, Theodora, Augusta.
PErmolestae mihi fuerunt literae tuae, quibus Anthemium, perditissimum hominem sacerdotio , patriae ac fortunis omnibus restitui petis. Nam nihil est
109쪽
38 PRINCIPUM ET omnium rerum, in quo minus voluntati tuae morem gerere possima cum homo
haereticus justis sententiis damnatus, &noxius , liberari sine scelere .maxima perturbatione non possit. Quem tantum abest ut restituendum existimem , ut ob pertinaciam suam graviori etiam supplicio assiciendum putem. Quibus enim satis dignis poenis plecti posuit, qui populos dide suae commistas , doctrinis,
pravis opinionibus, quasi veneno , necaverit, urbemque omnium florentisamam suo dogmate perdiderit suare ab amplitudine tua etiam atque etiam peto, ut ne lio came petas; quod nec dignitas tua, nec ulla ratio sacrarum rerum fieri pati tur. Id tantum ad vim taminas tuas brevibus dicam, me tanti honorem De Opt. Maximi, tanti salutem animi facere , ut
necis etiam poenas non pertimescam. Valet Romae.
Narses, Dux Iustiniano, ImperatoruCUm mihi nunciatum esset, linam
Gothorum Regem Nuceriam , dedentibus oppidanis, recepisse Leo copias krobur exercitus converti, atque ad ejus conspectum deveni Vterque exercitus medio flumine secernebatur cujus
110쪽
pontem hostis occupaverat. Perpaucos dies multis levibus certaminibus in varia tartuna demum totis viribus, pugnatum est. In quo proelio Tlitias ipse confossus interiit. Ea pugna usque ad noctem
intermissa non est. Cum Gothorum reliquiae acriter pugnando aliquas pacisonditiones sperarenti iis petentibus pax ita data est , ut, quaecumque oppida in tota Italia detinerent,restituerent Gothi; duas tamen urbes Galliae Cisalpinae, Lucam, Iorum Cornelii, reliquas haberent. Sed hillas nullo labore propediem capiemus .Haec victoria hujusmodi est, ut Gothorum Imperium prorsus excisum sit, nomenque etiam propediem interiturum quod annos septuaginta duos in hac provincia cum maxima gloria floruit. Centum millia hominum desiderati sunt. Paucos autem, qui tanta cladi superfuerunt, non Gothos, sed verius Italos appellare possumus. Haec ad te paucioribus eo scripsi , quod de iis omnibus multorum verbis certior fieri melius poteris. Vale Nuceriae.
Narses, Dux, Iustiniano, Imperatori.
Post insignem pugnam, quae ad Nuce riam facta est, cum prorsus nihil belli